7.
Nos itaque, ne fabricatores mendaciorum huiusmodi ac etiam assertores de
tam pestifere, erronea et damnata doctrina, confutatione ac confusione utique
omni digna, gloriari valeant et alios trahere in errorem, quum ausu arreptando
ac petulantia improba ausi defendere publice fuerint damnatam per
constitutionem praedictam haeresin ac etiam probare [62], videlicet
quod Christus et eius apostoli in iis, quae habuisse leguntur, tantum habuerint
absque iure aliquo simplicem usum facti, ex quo (si verum esset) sequeretur,
usum Christi fuisse non iustum, quod profecto blasphemiam continet, et [63]
catholicae fidei inimicum, quum hoc de pertinaci animositate ac erronea non sit
dubium processisse, omnes et singulos, qui verbo ac scripto per se vel alium
seu alios talia publice praesumperunt, ipsos quoque, qui eos docuerunt
[64] in talibus et ut praemissa facerent [65], in damnatam
incidisse haeresin, ac ut haereticos evitandos fore, de fraturm nostrorum
consilio declaramus. Si quis autem damnatas per
constitutionem: "Quum inter praedictam," haereses, vel
ipsarum alteram, deinceps scienter verbo vel scripto defendere vel approbare
praesumpserit: de fratrum eorundem consilio decernimus, ut tamquam haereticus
ab omnibus evidenter habeatur [66]. Adhuc quod [67]
constitutionem nostram: "Ad conditorem
canonum," supra dictam insano ausu impugnare nisi sunt, sicut
fertur, districtius de eorundem fratrum consilio inhibemus, ne quisquam contra
diffinita, ordinata seu facta per ipsam, verbo vel scripto scienter approbet
aliquid vel defendat. Si quis vero contra
praesumpserit, tanquam contumax et rebellis Romanae ecclesiae ab omnibus
habeatur. Nulli ergo etc.
Data Avinion. IV Idus
Novembris Pont. nostri Ao. IX [1324.]
1 ABM ]
|