Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes PP. XXII Quia quorundam IntraText CT - Text |
|
|
2. In confirmatione autem regulae ordinis fratrum Minorum Honorii III., Gregorii IX., Innocentii IV., Alexandri IV., Nicolai IV. [2] , praedecessorum nostrorum summorum Pontificum, haec verba asserunt contineri: "Haec est regula evangelica Christi, et Apostolorum imitatrix, quae nihil in hoc mundo habet proprium vel commune, sed in rebus, quibus utuntur, habent simplicem usum facti:" his addere praesumentes, praefatos summos Pontifices et multa concilia generalia per clavem scientiae diffinisse, paupertatem Christi et Apostolorum constitisse perfecte in expropriatione cuiuslibet temporalis dominii civilis et mundani, et sustentationem eorum in solo et nudo usu facti etiam constitisse, ex quibus nituntur concludere, non licuisse nec licere ipsorum successoribus contra praemissa aliquid immutare. Ideoque quum [3] constitutio nostra in ratione praedicta [4] contra diffinitiones praedictorum praedecessorum nostrorum (sicut asserunt) diffinierit, Christum et Apostolos in iis, quae habuerunt, habuisse non tantum simplicem usum facti, sed ius faciendi de ipsis, eosque ipsos fecisse scriptura sacra testatur, pertinacem assertionem dicentium, ipsos ius huiusmodi minime habuisse, quum actus illorum fuisse concludant non iustos quod de Christo nefas est dicere, haereticam declarando concludere satagunt, licet falso, nobis non licuisse declarare vel statuere supra dicta. Item, quia constitutio: "Ad conditorem canonum," contra diffinitiones praedictas fratres Minores asserit non posse habere in re aliqua simplicem usum facti: nituntur similiter concludere contra ipsam. Quod autem, quod [5] in ratione praedicta praemittitur, videlicet, quod illa, quae per clavem scientiae in fide ac [6] moribus a [7] summis Pontificibus semel sunt diffinita, eorum successoribus revocare non licet in dubium, nec contrarium affirmare, licet secus sit (sicut dicunt) in iis, quae per clavem potestatis per summos Pontifices ordinantur, prorsus sit contrarium veritati, patet ex sequentibus evidenter. Primo quidem secundum illos, qui tenent, clavem spiritualem nequaquam esse scientiam, sed ligandi atque solvendi potestatem, patet, assertores praedictos, ponendo esse scientiam, erravisse. Pro quibus facit clavis dlffinitio, quae a doctoribus datur: "Clavis est specialis potestas ligandi atque solvendi, qua iudex ecclesiasticus dignos recipere, et indignos excludere debet a regno." Item, quia claves, de quibus agimus, in collatione sacerdotalis ordinis conferuntur, constat autem, quod ordinato in sacerdotem scientia communiter non confertur: quare secundum illos videtur, quod scientia non est clavis, sed potentia tantum ligandi atque solvendi debeat dici clavis. Adhuc secundum illos, qui ponunt, unam clavem spiritualem esse scientiam, et secundum illos, qui auctoritatem discernendi inter lepram et lepram esse asserunt clavem [8] , et aliam potestatem ligandi atque solvendi, noscuntur evidenter errasse. Supponunt enim, per claves huiusmodi circa ea, quae fidei sunt, et alia, posse per constitutionem aliquam diffiniri. Claves autem, quae in sacerdotali conferuntur ordine, ad talia minime se extendunt, alias sequeretur, quod circa praemissa possent constitutionem [9] sacerdotes simplices facere: quod falsum est evidenter. Si autem intendant claves istas extendere ad generalem potestatem, attributam beato Petro, suisque successoribus in personam eiusdem in commissione officii pastoralis, per quam utique videtur evidenter ipsis omnia concessisse, sine quibus pastoris universalis convenienter cura nequit seu officium expediri: adhuc claret [10] , ipsos etiam errasse. Dicunt enim, alium affectum habere illa, quae per clavem scientiae, et alium illa, quae per clavem potentiae statuuntur, supponentes, alia per clavem scientiae, et alia per clavem potentiae statui, seu etiam diffiniri: quod evidenter est falsum. Per clavem enim scientiae, sive per auctoritatem discernendi seu cognoscendi inter lepram et lepram, (si ipsam dixerimus esse clavem,) nil aliud per ipsum illi cui datur, tribuitur, nisi auctoritas cognoscendi. Ei autem, cui datur auctoritas de re aliqua cognoscendi, de [11] illa diffiniendi non intelligitur esse data. Quare restat, quod ad convenienter statuendum, seu aliquid diffiniendum, utraque clavis, scilicet cognoscendi et diffiniendi [12] necessario requiratur; vel quod soli clavi potentiae statuere competat, et etiam diffinire; sed, sicut lumen materiale clavigerum in usum [13] clavis materialis dirigit, et quasi quantum ad hoc obtineat scientia vicem lucis. Et hoc Salvator noster in promissione clavium facta beato Petro sensisse videtur expresse, quum post illam immediate subiunxerit: "Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis," nulla de scientia habita mentione.
|
2 III.: ABM 3 tamen: A 4 nostra quum inter praedicta: ABM 5 quod: deest: BM 6 et: ABM 7 a...sunt: deest: B; semel: deest: M: semel sunt: deest: A 8 unam clav.: ABM 9 constitutiones: ib. 10 clare patet: ib. 11 potestas de: B 12 add.: etiam: ib. 13 usu: ABM |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |