Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes PP. XXII Quia quorundam IntraText CT - Text |
|
|
3. Quod autem subsequenter proponitur in ratione praedicta, videlicet, quod in confirmatione et declaratione regulae fratrum Minorum nonnullorum praedecessorum nostrorum, videlicet Honorii III., Gregorii IX., Innocentii IV., Alexandri IV., Nicolai IV. [14] , verba huiusmodi continentur: "Haec est regula evangelica," etc. supra posita, usque ibi: "in nudo usu facti etiam constitisse patet:" prorsus obviat veritati. Honorius quidem praefatam regulam absque declaratione aliqua confirmavit, in cuius confirmatione de verbis praedictis mentio aliqua non habetur, ut liquere potest cuilibet confirmationem huiusmodi intuenti: nisi quatenus de vita evangelica habetur mentio in ipsa regula confirmata ibi, quum dicit: "Haec est regula fratrum Minorum, videlicet Domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio, et in castitate." Ex quibus verbis concludi non potest, quod per ipsum praedecessorem nostrum ea, quae ipsi in verbis praedictis asserunt, fuerint diffinita. Immo potest concludi potius, quod vita evangelica, quam Christus et Apostoli tenuerunt, habere in communi aliqua non excludat, quum sine proprio vivere non exigat, quod sic viventes nihil habeant in communi. In declarationibus quoque Gregorii, lnnocentii et Alexandri praedictorum, qui eandem regulam absque confirmatione alia [15] declarant, similiter nulla prorsus fit mentio de praedictis; immo per eas evidenter ostenditur, eorum, quae habere licet ipsis fratribus, usum iuris ad ipsum ordinem pertinere. Gregorius quidem in sua declaratione, quantum ad hoc, interseruit, quae sequuntur: "Dicimus, quod nec in speciali, nec in communi debent habere proprietatem, sed utensilium, librorum, et rerum mobilium, quas licet habere, ordo usum habeat, et fratres, secundum quod generalis minister et provinciales [16] ordinandum duxerint, his utantur." Innocentius autem et Alexander praefati in suis declarationibus sic dixerunt: "Dicimus insuper, quod, quum in ipsa regula contineatur expresse, quod fratres nihil sibi approprient, neque domum, neque locum, neque aliquam rem, quod nec in communi, nec in speciali debent proprietatem habere; sed locorum, et domorum, et utensilium, et librorum, et eorum, quae licet habere, ordo usum habeat, et fratres, secundum quod generalis et provinciales ministri ordinandum duxerint, his utantur." Quum enim dicatur in declarationibus supra dictis, quod ordo usum rerum habeat praemissarum: ad usum iuris [17] necesse est hoc referri. Facta quidem, quae singulorum sunt, personam veram exigunt et requirunt: ordo autem vera persona non est, sed repraesentata et imaginaria potius est censenda. Quare quae sunt facti sibi vere convenire nequeunt: licet ei possint congruere [18] quae sint iuris. Adhuc licet declaratio Nicolai IV. [19] praedicti contineat quae sequuntur: "Hi sunt illi sanctae regulae professores, qui evangelico fundantur eloquio, vitae Christi roborantur exemplo, fundatorumque militantis ecclesiae Apostolorum eius sermonibus et actibus firmantur," et post in eadem declaratione subiunxit [20] , dicens, "quod abdicatio proprietatis omnium rerum, tam in speciali quam [21] in communi, propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus, viam perfectionis ostendens, verbo docuit et exemplo firmavit, quamque primi fundatores militantis ecclesiae, prout ab ipso fonte hauserant, in volentes perfecte vivere per doctrinae ac vitae ipsorum alveos direxerunt:" [22] ex verbis tamen praedictis nequaquam potest colligi, quod praefati praedecessoris nostri Nicolai intentio fuerit, dicere, quod dicta regula quoad omnia, quae continentur in ea, evangelico fundetur [23] eloquio, ac vitae Christi roboretur exemplo, nec quod Apostolorum vita et actibus sit firmata. Constat enim, multa contineri in dicta regula, quae nec Christus verbo docuit, nec exemplo firmavit, utpote, quod praecepit conditor regulae fratribus universis, ut nullo modo denarium vel pecuniam recipiant per se vel per [24] interpositam personam, nec non et de multis aliis contentis in dicta regula, quae utique nec Christus, nec Apostoli verbo docuerunt, nec firmaverunt exemplo. Nec obstat, quod Christus portare pecuniam Apostolis et discipulis, dum ipsos ad praedicandum mitteret, interdixit: quod [25] tamen, antequam eos mitteret, ipsis fuisse legimus [26] interdictum. Quodque post reditum pecuniam portaverunt, in plerisque locis evangelica veritas et apostolica dicta testantur. Praeterea Augustinus dicit expresse, quod illud non fuit praeceptum, sed potestas recipiendi necessaria ab iis, quibus praedicabant evangelium, quam servare Apostolis licuit, vel etiam non servare.
|
14 III.: ib 15 aliqua: BM 16 provincialis. AM 17 iure: BM 18 convenire: A 19 III.: ABM 20 subiungat dicimus: B 21 quam etiam: ABM 22 derivarunt: BM 23 fundantur: ib. 24 per: deest: ABM 25 quia: ib. 26 non leg.: ib. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |