Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes PP. XXII
Quia quorundam

IntraText CT - Text

  • 7.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

7.

Nos itaque, ne fabricatores mendaciorum huiusmodi ac etiam assertores de tam pestifere, erronea et damnata doctrina, confutatione ac confusione utique omni digna, gloriari valeant et alios trahere in errorem, quum ausu arreptando ac petulantia improba ausi defendere publice fuerint damnatam per constitutionem praedictam haeresin ac etiam probare [62], videlicet quod Christus et eius apostoli in iis, quae habuisse leguntur, tantum habuerint absque iure aliquo simplicem usum facti, ex quo (si verum esset) sequeretur, usum Christi fuisse non iustum, quod profecto blasphemiam continet, et [63] catholicae fidei inimicum, quum hoc de pertinaci animositate ac erronea non sit dubium processisse, omnes et singulos, qui verbo ac scripto per se vel alium seu alios talia publice praesumperunt, ipsos quoque, qui eos docuerunt [64] in talibus et ut praemissa facerent [65], in damnatam incidisse haeresin, ac ut haereticos evitandos fore, de fraturm nostrorum consilio declaramus. Si quis autem damnatas per constitutionem: "Quum inter praedictam," haereses, vel ipsarum alteram, deinceps scienter verbo vel scripto defendere vel approbare praesumpserit: de fratrum eorundem consilio decernimus, ut tamquam haereticus ab omnibus evidenter habeatur [66]. Adhuc quod [67] constitutionem nostram: "Ad conditorem canonum," supra dictam insano ausu impugnare nisi sunt, sicut fertur, districtius de eorundem fratrum consilio inhibemus, ne quisquam contra diffinita, ordinata seu facta per ipsam, verbo vel scripto scienter approbet aliquid vel defendat. Si quis vero contra praesumpserit, tanquam contumax et rebellis Romanae ecclesiae ab omnibus habeatur. Nulli ergo etc.

Data Avinion. IV Idus Novembris Pont. nostri Ao. IX [1324.]

1 ABM ]

 

 




62 approbare: AM


63 et est: ABM


64 instruxerunt: BM


65 add.: docuerunt: ib.


66 omu. evitetur: ib.


67 quia: M; quia per: A




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License