|
Introductio
Ad Perpetuam Rei Memoriam
Superna
caelestis patria, civitas
Heirusalem, cuius participatio eius in idipsum, ita omnium electorum salvatione
laetatur, ut quorum praestantiora sunt merita, copiosiora etiam sumat guadia
praemiorum. Quod in excessu mentis suae positus Isias Propheta sensisse
videtur, cum diceret (Isa 12, 6.): Exulta et lauda, habitatio Sion, quia
magnus in medio tui sanctus. Exultent igitur omnium Angelorum chori, qui ,
de vacuarum sedium habitatione solliciti, conantur de virtute in virtutem, ad
beatas illas mansiones, unde superbi ruerunt spiritus, humilitate perducere.
Exultent quoque omnes animae iustorum, qui Christi vestigia sunt secuti atque
omnes tam veteris quam novi Testamenti fideles amici Dei, qui, contemptis huius
saeculi vanitatibus, concivium numerositate congaudent. Exultet caelum laudibus, resultet terra
guadiis, quoniam Sanctorum editio laetitiam habet plurimorum. Valde enim fidei
pietas exigit, ut quod pro salute multorum geritur, communibus ubique gaudiis
celebretur. Praecipue vero exultet Pontificum coetus beatorum, et sacra
Doctorum concio, qui fulgent in caelo tanquam stellae in perpetuas
aeternitates, quos inter sanctus Bonaventura, tanquam novum sidus, ex hac
lacrymarum valle ad caelestem quae sursum est Hierusalem, vocante eum Domino,
migrans, emicuit.
|