Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus PP. IV
Superna caelestis

IntraText CT - Text

  • § 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

§ 13.

 Agimus igitur ipsi Deo quantas possumus gratias, quod nos dignos duxerit, per quos haec canonizatio celebraretur, quae licet, divinis litterarum monumentis extantibus coruscantibusque miraculis, iam pridem potuerit rite fieri, numquam tamen antehac vel a principibus vel ab aliis tanta diligentia fuit petita. Nostro tempore carissimi in Christo filii nostri Fredericus Romanorum immperator semper augustus, Ludovicus Francorum christianisssimus, Ferdinandus Siciliae et Matthiam Hungariae reges illustres; dilecti quoque filii nobiles viri Alphonsus Calabriae, Ioannes Mozenico Venetiarum, Ioannes Hacam (Italice leg. Gio. Galeazzo Sforza) Mediolani, et Ioannes Burbon, duces insignes; praeterea civitates Florentinorum, Senensium, Lugdunensium, Perusinorum et, quod tale iubar tulit, Balneoregium, tanto studio tantaque perseverantia petierunt a nobis ut durum et impium putaremus eis in re tam pia resistere, quam etiam Dei monitu petere videbantur. Accesserunt assiduae venerabilis fratris nostri Iuliani, Episcopi Sabinensis, ipsius Ordinis Protectoris, dilectorum quoque filiorum Francisci Samsonis, Generalis Ministri, et Petri de Rodulphis, Procuratoris dicti Ordinis, sacrae theologiae professoris, preces, qui nomine generalis eorum Capituli id tanquam iustum et debitum reposcebat. Legeramus studiosissime Sancti huius divina scripta, quibus, postquam per aetatem aliquid sapere licuit, semper fuimus delectati. Audiveramus quoque ab antiquioribus praefatae Religionis fratribus et gravibus quidem viris, quod et ipsi a maioribus natu acceperant, de sanctimonia vitae eius constantem famam esse; sciebamus de multis maximisque miraculis, nec erat propterea apud nos dubium, quin in triumphanti Ecclesia triumpharet in caelo et venerationem mereretur in terris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License