|
§ 19.
Nos ergo, Dei nutum et voluntatem sequentes attendentesque,
iustum ac debitum esse, ut quos Deus honorat in caelis nos venerationis officio
laudemus et glorificemus in terris, cum ipse potius laudetur et glorificetur in
illis, qui est laudabilis et gloriosus in saecula, hunc diem canonizationis ipsius
sancti Bonaventurae in medio basilicae Prinicipis Apostolorum de Urbe, quo
maxima omnis generis ordinisque multitudo confluxerat, celebrandum statuimus.
Ibi reliquis omnibus legitime peractis, praedictus Ordinis Minorum Procurator,
in medio stans, dictum illud beati Ioannis apostoli clara voce proponens,
videlicet: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et
Spiritus Sanctus (I Ioan. 5, 7.), probavit etiam, habito super praemissis
processu, ipsas beatissimae Trinitatis personsas testimonium, quod beatus
Bonaventura in caelo sit, praestitisse: Patrem videlicet in miraculorum
potentia, Filium in doctrinae sapientia, et Spiritum Sanctum in vitae ipsius
bonitate. Et propterea non solum nominibus omnium, qui hanc ipsam
canonizationem fieri supplicarunt, set etiam ex parte individuae Trinitatis,
Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut ipsum beatum Bonaventuram sanctum
pronuntiare dignaremur, instanter, instantius et instantissime requisivit.
Confidentes igitur, quod in hac canonizatione non permittat nos Deus errare,
qui omnia in ea quomodolibet requisita etiam superabundanter observari fecimus
et observavimus, de eorundem fraturm nostrorum S. R. E. Cardinalium omniumque
praelatorum in Romana Curia existentium unanimi consensu et maturo consilio de omnipotentis
Dei ac beatorum Petri et Pauli Aposotlorum eius auctoritate confisi, beatae
memoriae Bonaventuram Balneoregiensem, sacrae theologiae professorem, ex gremio
sacri Ordinis Minorum et ex officio Generalatus in Episcopum Cardinalem
assumtum, Sanctum esse ac aliorum Sanctorum Dei catalogo adscribendum,
adiiciendum et aggregandum fore ac fideliter firmiterque teneri debere
decernimus; ipsumque sanctorum Confessorum Pontificum et Doctorum, quos sancta
Dei veneratur Ecclesia, consortio solemniter in praesentiarum adscribimus
aggregamusque per praesentes.
|