Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus PP. IV
Superna caelestis

IntraText CT - Text

  • § 25.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

§ 25.

 Demum, quia difficile foret litteras originales praesentes ad uniuscuiusque notitiam deferri, volumus ac decernimus, quod earum transumtis, sed sigillo Generalis Ministri Ordinis antedicti et manibus duorum notariorum publicorum debite subscriptis, fides adhibeatur indubia in omnibus et per omnia, et illis ubique stetur, ac si originales litterae huiusmodi essent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagina nostrae constitutionis, ascriptionis, aggregationis, statuti, mandati, concessionis, relaxationis, largitionis, assumtionis, annumerationis, monitionis ac voluntatis infrigere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datam Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo, decimo octavo kal. maii. pontificatus nostri anno undecimo.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License