| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Sixtus PP. IV Superna caelestis IntraText CT - Text |
|
|
|
|
Introductio Ad Perpetuam Rei Memoriam Superna caelestis patria, civitas Heirusalem, cuius participatio eius in idipsum, ita omnium electorum salvatione laetatur, ut quorum praestantiora sunt merita, copiosiora etiam sumat guadia praemiorum. Quod in excessu mentis suae positus Isias Propheta sensisse videtur, cum diceret (Isa 12, 6.): Exulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus. Exultent igitur omnium Angelorum chori, qui , de vacuarum sedium habitatione solliciti, conantur de virtute in virtutem, ad beatas illas mansiones, unde superbi ruerunt spiritus, humilitate perducere. Exultent quoque omnes animae iustorum, qui Christi vestigia sunt secuti atque omnes tam veteris quam novi Testamenti fideles amici Dei, qui, contemptis huius saeculi vanitatibus, concivium numerositate congaudent. Exultet caelum laudibus, resultet terra guadiis, quoniam Sanctorum editio laetitiam habet plurimorum. Valde enim fidei pietas exigit, ut quod pro salute multorum geritur, communibus ubique gaudiis celebretur. Praecipue vero exultet Pontificum coetus beatorum, et sacra Doctorum concio, qui fulgent in caelo tanquam stellae in perpetuas aeternitates, quos inter sanctus Bonaventura, tanquam novum sidus, ex hac lacrymarum valle ad caelestem quae sursum est Hierusalem, vocante eum Domino, migrans, emicuit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |