Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Thyestes

IntraText CT - Text

  • VV. 1 - 209
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VV. 1 - 209


TANTALI VMBRA: Quis inferorum sede ab infausta extrahit
auido fugaces ore captantem cibos?
quis male deorum Tantalo inuisas domos
ostendit iterum? peius inuentum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris uenit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu uasto patens
uisceribus atras pascit effossis aues                         10
et nocte reparans quidquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? O quisquis noua
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere. Iam nostra subit
e stirpe turba quae suum uincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat.                         20
regione quidquid impia cessat loci
complebo; numquam stante Pelopea domo
Minos uacabit. FVRIA: Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.
certetur omni scelere et alterna uice
stringatur ensis; nec sit irarum modus
pudorue, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus
odisse crimen: semper oriatur nouum,                         30
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat. Superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia uiolentae domus
fortuna reges inter incertos labet;
miser ex potente fiat, ex misero potens,
fluctuque regnum casus assiduo ferat.
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus
quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet:
fratrem expauescat frater et natum parens                         40
natusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat uiro
infesta coniunx, bella trans pontum uehant,
effusus omnis irriget terras cruor,
supraque magnos gentium exultet duces
Libido uictrix. Impia stuprum in domo
leuissimum sit; fratris et fas et fides
iusque omne pereat. Non sit a uestris malis
immune caelum - cur micant stellae polo
flammaeque seruant debitum mundo decus?                         50
nox alta fiat, excidat caelo dies.
misce penates, odia caedes funera
accerse et imple Tantalo totam domum.
ornetur altum columen et lauro fores
laetae uirescant, dignus aduentu tuo
splendescat ignis - Thracium fiat nefas
maiore numero. Dextra cur patrui uacat?
nondum Thyestes liberos deflet suos?
et quando tollet? ignibus iam subditis
spument aena, membra per partes eant                         60
discerpta, patrios polluat sanguis focos,
epulae instruantur - non noui sceleris tibi
conuiua uenies. Liberum dedimus diem
tuamque ad istas soluimus mensas famem;
ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor
spectante te potetur; inueni dapes
quas ipse fugeres - siste, quo praeceps ruis?
VMBRA TANTALI: Ad stagna et amnes et recedentes aquas
labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.
abire in atrum carceris liceat mei                         70
cubile, liceat, si parum uideor miser,
mutare ripas: alueo medius tuo,
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
Quicumque poenas lege fatorum datas
pati iuberis, quisquis exeso iaces
pauidus sub antro iamque uenturi times
montis ruinam, quisquis auidorum feros
rictus leonum et dira Furiarum agmina
implicitus horres, quisquis immissas faces
semiustus abigis, Tantali uocem excipe                         80
properantis ad uos: credite experto mihi,
amate poenas. Quando continget mihi
effugere superos? FVRIA: Ante perturba domum
inferque tecum proelia et ferri malum
regibus amorem, concute insano ferum
pectus tumultu. VMBRA TANTALI: Me pati poenas decet,
non esse poenam. Mittor ut dirus uapor
tellure rupta uel grauem populis luem
sparsura pestis? ducam in horrendum nefas
auus nepotes? magne diuorum parens                         90
nosterque quamuis pudeat, ingenti licet
taxata poena lingua crucietur loquax,
nec hoc tacebo: moneo, ne sacra manus
uiolate caede neue furiali malo
aspergite aras. Stabo et arcebo scelus.
Quid ora terres uerbere et tortos ferox
minaris angues? Quid famem infixam intimis
agitas medullis? flagrat incensum siti
cor et perustis flamma uisceribus micat.
Sequor. FVRIA: Hunc, hunc furorem diuide in totam domum.                         100
sic, sic ferantur et suum infensi inuicem
sitiant cruorem. Sentit introitus tuos
domus et nefando tota contactu horruit.
actum est abunde! gradere ad infernos specus
amnemque notum; iam tuum maestae pedem
terrae grauantur: cernis ut fontis liquor
introrsus actus linquat, ut ripae uacent
uentusque raras igneus nubes ferat?
pallescit omnis arbor ac nudus stetit                         110
fugiente pomo ramus, et qui fluctibus
illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit
uicina gracili diuidens terra uada,
longe remotos latus exaudit sonos.
iam Lerna retro cessit et Phoronides
latuere uenae nec suas profert sacer
Alpheos undas et Cithaeronis iuga
stant parte nulla cana deposita niue
timentque ueterem nobiles Argi sitim.
en ipse Titan dubitat an iubeat sequi
cogatque habenis ire periturum diem.     120

CHORVS: Argos de superis si quis Achaicum
Pisaeasque domos curribus inclitas,
Isthmi si quis amat regna Corinthii,
et portus geminos et mare dissidens,
si quis Taygeti conspicuas niues,
quas cum Sarmaticus tempore frigido
in summis Boreas composuit iugis,
aestas ueliferis soluit Etesiis,
quem tangit gelido flumine lucidus
Alpheos, stadio notus Olympico,     130
aduertat placidum numen et arceat,
alternae scelerum ne redeant uices
nec succedat auo deterior nepos
et maior placeat culpa minoribus.
tandem lassa feros exuat impetus
sicci progenies impia Tantali.
peccatum satis est; fas ualuit nihil
aut commune nefas. Proditus occidit
deceptor domini Myrtilus, et fide
uectus qua tulerat nobile reddidit     140
mutato pelagus nomine: notior
nulla est Ioniis fabula nauibus.
exceptus gladio paruulus impio
dum currit patrium natus ad osculum,
immatura focis uictima concidit
diuisusque tua est, Tantale, dextera,
mensas ut strueres hospitibus deis.
hos aeterna fames persequitur cibos,
hos aeterna sitis; nec dapibus feris
decerni potuit poena decentior.     150
Stat lassus uacuo gutture Tantalus;
impendet capiti plurima noxio
Phineis auibus praeda fugacior;
hinc illinc grauidis frondibus incubat
et curuata suis fetibus ac tremens
alludit patulis arbor hiatibus.
haec, quamuis auidus nec patiens morae,
deceptus totiens tangere neglegit
obliquatque oculos oraque comprimit
inclusisque famem dentibus alligat.     160
sed tunc diuitias omne nemus suas
demittit propius pomaque desuper
insultant foliis mitia languidis
accenduntque famem, quae iubet irritas
exercere manus. Has ubi protulit
et falli libuit, totus in arduum
autumnus rapitur siluaque mobilis.
instat deinde sitis non leuior fame;
qua cum percaluit sanguis et igneis
exarsit facibus, stat miser obuios     170
fluctus ore petens, quos profugus latex
auertit sterili deficiens uado
conantemque sequi deserit; hic bibit
altum de rapido gurgite puluerem.

ATREVS: Ignaue, iners, eneruis et (quod maximum
probrum tyranno rebus in summis reor)
inulte, post tot scelera, post fratris dolos
fasque omne ruptum questibus uanis agis
iratus Atreus? fremere iam totus tuis
debebat armis orbis et geminum mare     180
utrimque classes agere, iam flammis agros
lucere et urbes decuit ac strictum undique
micare ferrum. Tota sub nostro sonet
Argolica tellus equite; non siluae tegant
hostem nec altis montium structae iugis
arces; relictis bellicum totus canat
populus Mycenis, quisquis inuisum caput
tegit ac tuetur, clade funesta occidat.
haec ipsa pollens incliti Pelopis domus
ruat uel in me, dummodo in fratrem ruat.     190
Age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
sed nulla taceat. Aliquod audendum est nefas
atrox, cruentum, tale quod frater meus
suum esse mallet. Scelera non ulcisceris,
nisi uincis. Et quid esse tam saeuum potest
quod superet illum? numquid abiectus iacet?
numquid secundis patitur in rebus modum,
fessis quietem? noui ego ingenium uiri
indocile; flecti non potest- frangi potest.
proinde antequam se firmat aut uires parat,     200
petatur ultro, ne quiescentem petat.
aut perdet aut peribit: in medio est scelus
positum occupanti. ATREVS: Fama te populi nihil
aduersa terret? ATREVS: Maximum hoc regni bonum est,
quod facta domini cogitur populus sui
tam ferre quam laudare. ATREVS: Quos cogit metus
laudare, eosdem reddit inimicos metus.
at qui fauoris gloriam ueri petit,
animo magis quam uoce laudari uolet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License