VV. 403 - 620
THYESTES: Optata patriae tecta et
Argolicas opes
miserisque summum ac maximum exulibus bonum,
tractum soli natalis et patrios deos
(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
turres, labore maius humano decus,
celebrata iuueni stadia, per quae nobilis
palmam paterno non semel curru tuli.
occurret Argos, populus occurret frequens - 410
sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas
saltusque densos potius et mixtam feris
similemque uitam; clarus hic regni nitor
fulgore non est quod oculos falso auferat;
cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
fortis fui laetusque; nunc contra in metus
reuoluor; animus haeret ac retro cupit
corpus referre, moueo nolentem gradum.
TANTALVS: Pigro (quid hoc est?)
genitor incessu stupet 420
uultumque uersat seque in incerto tenet.
THYESTES: Quid, anime, pendes, quidue
consilium diu
tam facile torques? rebus incertissimis,
fratri atque regno, credis ac metuis mala
iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis
bene collocatas? Esse iam miserum iuuat.
reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
TANTALVS: Quae causa cogit, genitor, a
patria gradum
referre uisa? cur bonis tantis sinum
subducis? ira frater abiecta redit 430
partemque regni reddit et lacerae domus
componit artus teque restituit tibi.
THYESTES:
Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
nihil timendum uideo, sed
timeo tamen.
placet ire, pigris membra sed genibus labant,
alioque quam quo nitor abductus feror.
sic concitatam remige et uelo ratem
aestus resistens remigi et uelo refert.
TANTALVS: Euince quidquid obstat et mentem
impedit
reducemque quanta praemia expectent uide. 440
pater, potes regnare. THYESTES: Cum
possim mori.
TANTALVS: Summa est potestas - THYESTES:
Nulla, si cupias nihil.
TANTALVS: Natis relinques. THYESTES:
Non capit regnum duos.
TANTALVS: Miser esse mauult esse qui
felix potest?
THYESTES: Mihi crede, falsis magna
nominibus placent,
frustra timentur dura. Dum excelsus steti,
numquam pauere destiti atque ipsum mei
ferrum timere lateris. O quantum bonum est
obstare nulli, capere securas dapes
humi iacentem! scelera non intrant casas, 450
tutusque mensa capitur angusta cibus;
uenenum in auro bibitur - expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet.
Non uertice alti montis impositam domum
et eminentem ciuitas humilis tremit
nec fulget altis splendidum tectis ebur
somnosque non defendit excubitor meos;
non classibus piscamur et retro mare
iacta fugamus mole nec uentrem improbum
alimus tributo gentium, nullus mihi 460
ultra Getas metatur et Parthos ager;
non ture colimur nec meae excluso Ioue
ornantur arae; nulla culminibus meis
imposita nutat silua, nec fumant manu
succensa multa stagna, nec somno dies
Bacchoque nox iungenda peruigili datur:
sed non timemur, tuta sine telo est domus
rebusque paruis magna praestatur quies.
immane regnum est posse sine regno pati.
TANTALVS: Nec abnuendum est, si dat imperium
deus. 470
nec appetendum est: frater ut regnes rogat.
THYESTES: Rogat? timendum est. Errat
hic aliquis dolus.
TANTALVS: Redire pietas unde submota
est solet,
reparatque uires iustus amissas amor.
THYESTES:
Amat Thyesten frater? Aetherias prius
perfundet Arctos pontus et Siculi rapax
consistet aestus unda et Ionio seges
matura pelago surget et lucem dabit
nox atra terris, ante cum flammis aquae,
cum morte uita, cum mari uentus fidem 480
foedusque iungent. TANTALVS: Quam
tamen fraudem times?
THYESTES: Omnem: timori quem meo
statuam modum?
tantum potest quantum odit. TANTALVS:
In te quid potest?
THYESTES: Pro me nihil iam metuo: uos
facitis mihi
Atrea timendum. TANTALVS: Decipi
cautus times?
THYESTES: Serum est cauendi tempus in
mediis malis.
eatur. Vnum genitor hoc
testor tamen:
ego uos sequor, non duco. TANTALVS:
Respiciet deus
bene cogitata. Perge non dubio gradu.
ATREVS: Plagis tenetur clausa
dispositis fera: 490
et ipsum et una generis inuisi indolem
iunctam parenti cerno. Iam tuto in loco
uersantur odia. Venit in nostras manus
tandem Thyestes, uenit, et totus quidem.
Vix tempero animo, uix
dolor frenos capit.
sic, cum feras uestigat et longo sagax
loro tenetur Vmber ac presso uias
scrutatur ore, dum procul lento suem
odore sentit, paret et tacito locum
rostro pererrat; praeda cum propior fuit, 500
ceruice tota pugnat et gemitu uocat
dominum morantem seque retinenti eripit.
cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;
tamen tegatur. Aspice, ut multo grauis
squalore uultus obruat maestos coma.
quam foeda iaceat barba. Praestetur fides.
Fratrem iuuat uidere. Complexus mihi
redde expetitos. Quidquid irarum fuit
transierit; ex hoc sanguis ac pietas die
colantur, animis odia damnata excidant. 510
THYESTES: Diluere possem cuncta, nisi
talis fores.
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
quae credidisti. Pessimam
causam meam
hodierna pietas fecit. Est prorsus nocens
quicumque uisus tam bono fratri est nocens.
lacrimis agendum est; supplicem primus uides;
hae te precantur pedibus intactae manus:
ponatur omnis ira et ex animo tumor
erasus abeat. Obsides fidei accipe
hos innocentes, frater. ATREVS: A
genibus 520manum
aufer meosque potius amplexus pete.
uos quoque, senum
praesidia, tot iuuenes, meo
pendete collo. Squalidam uestem exue,
oculisque nostris parce, et ornatus cape
pares meis, laetusque fraterni imperi
capesse partem. Maior haec laus est mea,
fratri paternum reddere incolumi decus:
habere regnum casus est, uirtus dare.
THYESTES: Di paria, frater, pretia pro
tantis tibi
meritis rependant. Regiam capitis notam 530
squalor recusat noster et sceptrum manus
infausta refugit. Liceat in media mihi
latere turba. ATREVS: Recipit hoc regnum duos.
THYESTES: Meum esse credo quidquid
est, frater, tuum.
ATREVS: Quis influentis dona fortunae
abnuit?
THYESTES:
Expertus est quicumque quam facile effluant.
ATREVS:
Fratrem potiri gloria ingenti uetas?
THYESTES: Tua iam peracta gloria est,
restat mea;
respuere certum est regna consilium mihi.
ATREVS:
Meam relinquam, nisi tuam partem 540accipis.
THYESTES:
Accipio: regni nomen impositi feram,
sed iura et arma seruient mecum tibi.
ATREVS: Imposita capiti uincla
uenerando gere;
ego destinatas uictimas superis dabo.
CHORVS: Credat hoc quisquam? ferus
ille et acer
nec potens mentis truculentus Atreus
fratris aspectu stupefactus haesit.
nulla uis maior pietate uera est;
iurgia externis inimica durant,
quos amor uerus tenuit, tenebit. 550
ira cum magnis agitata causis
gratiam rupit cecinitque bellum,
cum leues frenis sonuere turmae,
fulsit hinc illinc agitatus ensis,
quem mouet crebro furibundus ictu
sanguinem Mauors cupiens recentem -
opprimit ferrum manibusque iunctis
ducit ad pacem pietas negantes.
otium tanto subitum e tumultu
quis deus fecit? modo per Mycenas 560
arma ciuilis crepuere belli;
pallidae natos tenuere matres,
uxor armato timuit marito,
cum manum inuitus sequeretur ensis,
sordidus pacis uitio quietae;
ille labentes renouare muros,
hic situ quassas stabilire turres,
ferreis portas cohibere claustris
ille certabat, pauidusque pinnis
anxiae noctis uigil incubabat - 570
peior est bello timor ipse belli.
iam minae saeui cecidere ferri,
iam silet murmur graue classicorum,
iam tacet stridor litui strepentis;
alta pax urbi reuocata laetae est.
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
Bruttium Coro feriente pontum,
Scylla pulsatis resonat cauernis
ac mare in portu timuere nautae
quod rapax haustum reuomit Charybdis, 580
et ferus Cyclops metuit parentem
rupe feruentis residens in Aetnae,
ne superfusis uioletur undis
ignis aeternis resonans caminis,
et putat mergi sua posse pauper
regna Laertes Ithaca tremente -
si suae uentis cecidere uires,
mitius stagno pelagus recumbit;
alta, quae nauis timuit secare,
hinc et hinc fusis speciosa uelis 590
strata ludenti patuere cumbae,
et uacat mersos numerare pisces
hic ubi ingenti modo sub procella
Cyclades pontum timuere motae.
nulla sors longa est; dolor ac uoluptas
inuicem cedunt; breuior uoluptas.
ima permutat leuis hora summis.
ille qui donat diadema fronti,
quem genu nixae tremuere gentes,
cuius ad nutum posuere bella
600
et Dahae Parthis equitem minati,
anxius sceptrum tenet et mouentes
cuncta diuinat metuitque casus
mobiles rerum dubiumque tempus.
uos quibus rector maris atque terrae
ius dedit magnum necis atque uitae,
ponite inflatos tumidosque uultus:
quidquid a uobis minor expauescit,
maior hoc uobis dominus minatur;
omne sub regno grauiore regnum est. 610
quem dies uidit ueniens superbum,
hunc dies uidit fugiens iacentem.
nemo confidat nimium secundis,
nemo desperet meliora lapsis:
miscet haec illis prohibetque Clotho
stare fortunam, rotat omne fatum.
nemo tam diuos habuit fauentes,
crastinum ut posset sibi polliceri:
res deus nostras celeri citatas
turbine uersat. 620
|