VV. 621 - 786
NVNTIVS: Quis me per auras turbo
praecipitem uehet
atraque nube inuoluet, ut tantum nefas
eripiat oculis? O domus Pelopi quoque
et Tantalo pudenda! CHORVS: Quid
portas noui?
NVNTIVS: Quaenam ista regio est? Argos
et Sparte, pios
sortita fratres, et maris gemini premens
fauces Corinthos, an feris Hister fugam
praebens Alanis, an sub aeterna niue
Hyrcana tellus, an uagi passim Scythae?
quis
hic nefandi est conscius monstri locus?
630
CHORVS: Effare, et istud pande,
quodcumque est, malum.
NVNTIVS: Si steterit animus, si metu
corpus rigens
remittet artus. Haeret in uultu trucis
imago facti. Ferte me
insanae procul,
illo, procellae, ferte quo fertur dies
hinc raptus. CHORVS: Animos grauius incertos
tenes.
quid sit quod horres ede et auctorem indica.
non quaero quis sit, sed uter. Effare ocius.
NVNTIVS: In arce summa Pelopiae pars
est domus
conuersa ad Austros, cuius extremum latus 640
aequale monti crescit atque urbem premit
et contumacem regibus populum suis
habet sub ictu; fulget hic turbae capax
immane tectum, cuius auratas trabes
uariis columnae nobiles maculis ferunt.
post ista uulgo nota, quae populi colunt,
in multa diues spatia discedit domus;
arcana in imo regio secessu iacet,
alta uetustum ualle compescens nemus,
penetrale regni, nulla qua laetos solet 650
praebere ramos arbor aut ferro coli,
sed taxus et cupressus et nigra ilice
obscura nutat silua, quam supra eminens
despectat alte quercus et uincit nemus.
hinc auspicari regna Tantalidae solent,
hinc petere lapsis rebus ac dubiis opem.
affixa inhaerent dona; uocales tubae
fractique currus, spolia Myrtoi maris,
uictaeque falsis axibus pendent rotae
et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco 660
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
et de triumpho picta barbarico chlamys.
fons stat sub umbra tristis et nigra piger
haeret palude; talis est dirae Stygis
deformis unda quae facit caelo fidem.
hinc nocte caeca gemere feralis deos
fama est, catenis lucus excussis sonat
ululantque manes. Quidquid audire est metus
illic uidetur: errat antiquis uetus
emissa bustis turba et insultant loco 670
maiora notis monstra; quin tota solet
micare silua flamma, et excelsae trabes
ardent sine igne. Saepe latratu nemus
trino remugit, saepe simulacris domus
attonita magnis. Nec dies sedat metum;
nox propria luco est, et superstitio inferum
in luce media regnat. Hinc orantibus
responsa dantur certa, cum ingenti sono
laxantur adyto fata et immugit specus
uocem deo soluente. Quo postquam furens 680
intrauit Atreus liberos fratris trahens,
ornantur arae - quis queat digne eloqui?
post terga iuuenum nobiles reuocat manus
et maesta uitta capita purpurea ligat;
non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
tangensque salsa uictimam culter mola.
seruatur omnis ordo, ne
tantum nefas
non rite fiat. CHORVS: Quis manum ferro
admouet?
NVNTIVS: Ipse est sacerdos, ipse
funesta prece
letale carmen ore uiolento canit. 690
stat ipse ad aras, ipse deuotos neci
contrectat et componit et ferro admouet;
attendit ipse - nulla pars sacri perit.
lucus tremescit, tota succusso solo
nutauit aula, dubia quo pondus daret
ac fluctuanti similis; e laeuo aethere
atrum cucurrit limitem sidus trahens.
libata in ignes uina mutato fluunt
cruenta Baccho, regium capiti decus
bis terque lapsum est, fleuit in templis ebur. 700
Mouere cunctos monstra, sed solus sibi
immotus Atreus constat, atque ultro deos
terret minantes. Iamque dimissa mora
adsistit aris, toruum et obliquum intuens.
ieiuna siluis qualis in Gangeticis
inter iuuencos tigris errauit duos,
utriusque praedae cupida quo primum ferat
incerta morsus (flectit hoc rictus suos,
illo reflectit et famem dubiam tenet),
sic dirus Atreus capita deuota impiae 710
speculatur irae. Quem prius
mactet sibi
dubitat, secunda deinde quem caede immolet.
nec interest, sed dubitat et saeuum scelus
iuuat ordinare. CHORVS: Quem tamen
ferro occupat?
NVNTIVS: Primus locus (ne desse
pietatem putes)
auo dicatur: Tantalus prima hostia est.
CHORVS:
Quo iuuenis animo, quo tulit uultu necem?
NVNTIVS: Stetit sui securus et non est
preces
perire frustra passus; ast illi ferus
in uulnere ensem abscondit et penitus premens
iugulo manum commisit: educto stetit 720
ferro cadauer, cumque dubitasset diu
hac parte an illa caderet, in patruum cadit.
tunc ille ad aras Plisthenem saeuus trahit
adicitque fratri; colla percussa amputat;
ceruice caesa truncus in pronum ruit,
querulum cucurrit murmure incerto caput.
CHORVS: Quid deinde gemina caede perfunctus
facit?
puerone parcit, an scelus sceleri ingerit?
NVNTIVS: Silua iubatus qualis Armenia
leo 730
in caede multa uictor armento incubat
(cruore rictus madidus et pulsa fame
non ponit iras: hinc et hinc tauros premens
uitulis minatur dente iam lasso piger),
non aliter Atreus saeuit atque ira tumet,
ferrumque gemina caede perfusum tenens,
oblitus in quem fureret, infesta manu
exegit ultra corpus, ac pueri statim
pectore receptus ensis in tergo exstitit;
cadit ille et aras sanguine extinguens suo 740
per utrumque uulnus moritur. CHORVS: O
saeuum scelus!
NVNTIVS: Exhorruistis? hactenus si
stat nefas,
pius est. CHORVS: An ultra maius aut
atrocius
natura recipit? NVNTIVS: Sceleris hunc
finem putas?
gradus
est. CHORVS: Quid ultra potuit? Obiecit feris
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
NVNTIVS: Vtinam arcuisset! ne tegat
functos humus
nec soluat ignis! auibus epulandos licet
ferisque triste pabulum saeuis trahat -
uotum est sub hoc quod esse supplicium solet -
pater insepultos spectet! o nullo scelus 750
credibile in aeuo quodque posteritas neget:
erepta uiuis exta pectoribus tremunt
spirantque uenae corque adhuc pauidum salit.
at ille fibras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes uiscerum uenas notat.
postquam hostiae placuere, securus uacat
iam fratris epulis. Ipse diuisum secat
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentis et lacertorum moras, 760
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora seruat et datas fidei manus.
haec ueribus haerent uiscera et lentis data
stillant caminis, illa flammatus latex
candente aeno iactat. Impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
inuitus ardet. Stridet in ueribus iecur;
nec facile dicas corpora an flammae magis
gemuere. Piceos ignis in fumos abit; 770
et ipse fumus, tristis ac nebula grauis,
non rectus exit, seque in excelsum leuat -
ipsos penates nube deformi obsidet.
O Phoebe patiens, fugeris retro licet
medioque raptum merseris caelo diem,
sero occidisti. Lancinat natos pater
artusque mandit ore funesto suos;
nitet fluente madidus unguento comam
grauisque uino; saepe praeclusae cibum
tenuere fauces - in malis unum hoc tuis 780
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
sed
et hoc peribit. Verterit currus licet
sibi ipse Titan obuium ducens iter
tenebrisque facinus obruat taetrum nouis
nox missa ab ortu tempore alieno grauis,
tamen uidendum est. Tota patefient mala.
|