Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Thyestes

IntraText CT - Text

  • VV. 210 - 402
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VV. 210 - 402

ATREVS: Laus uera et humili saepe contingit uiro,     210
non nisi potenti falsa. Quod nolunt uelint.
ATREVS: Rex uelit honesta: nemo non eadem uolet.
ATREVS: Vbicumque tantum honesta dominanti licent,
precario regnatur. ATREVS: Vbi non est pudor
nec cura iuris sanctitas pietas fides,
instabile regnum est. ATREVS: Sanctitas pietas fides
priuata bona sunt; qua iuuat reges eant.
ATREVS: Nefas nocere uel malo fratri puta.
ATREVS: Fas est in illo quidquid in fratre est nefas.
quid enim reliquit crimine intactum aut ubi     220
sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
regnumque furto: specimen antiquum imperi
fraude est adeptus, fraude turbauit domum.
est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
arcanus aries, ductor opulenti gregis,
cuius per omne corpus effuso coma
dependet auro, cuius e tergo noui
aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
possessor huius regnat, hunc tantae domus
fortuna sequitur. Tuta seposita sacer     230
in parte carpit prata, quae cludit lapis
fatale saxeo pascuum muro tegens.
hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
consorte nostri perfidus thalami auehit.
Hinc omne cladis mutuae fluxit malum:
per regna trepidus exul erraui mea,
pars nulla nostri tuta ab insidiis uacat,
corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
domus aegra, dubius sanguis et certi nihil
nisi frater hostis. Quid stupes? tandem incipe     240
animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;
ad haec manus exempla poscuntur meae.
profare, dirum qua caput mactem uia.
ATREVS: Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.
ATREVS: De fine poenae loqueris; ego poenam uolo.
perimat tyrannus lenis: in regno meo
mors impetratur. ATREVS: Nulla te pietas mouet?
ATREVS: Excede, Pietas, si modo in nostra domo
umquam fuisti. Dira Furiarum cohors
discorsque Erinys ueniat et geminas faces     250
Megaera quatiens. Non satis magno meum
ardet furore pectus, impleri iuuat
maiore monstro. ATREVS: Quid noui rabidus struis?
ATREVS: Nil quod doloris capiat assueti modum;
nullum relinquam facinus et nullum est satis.
SATELLES: Ferrum? ATREVS: Parum est. SATELLES: Quid ignis? ATREVS: Etiamnunc parum est.
ATREVS: Quonam ergo telo tantus utetur dolor?
ATREVS: Ipso Thyeste. ATREVS: Maius hoc ira est malum.
ATREVS: Fateor. Tumultus pectora attonitus quatit
penitusque uoluit; rapior et quo nescio,     260
sed rapior. Imo mugit e fundo solum,
tonat dies serenus ac totis domus
ut fracta tectis crepuit et moti lares
uertere uultum: fiat hoc, fiat nefas
quod, di, timetis. ATREVS: Facere quid tandem paras?
ATREVS: Nescio quid animus maius et solito amplius
supraque fines moris humani tumet
instatque pigris manibus - haud quid sit scio,
sed grande quiddam est. Ita sit. Hoc, anime, occupa
dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo,     270
quod uterque faciat. Vidit infandas domus
Odrysia mensas - fateor, immane est scelus,
sed occupatum; maius hoc aliquid dolor
inueniat. Animum Daulis inspira parens
sororque; causa est similis; assiste et manum
impelle nostram. Liberos auidus pater
gaudensque laceret et suos artus edat.
bene est, abunde est: hic placet poenae modus
tantisper. Vbinam est? Tam diu cur innocens
uersatur Atreus? tota iam ante oculos meos     280
imago caedis errat, ingesta orbitas
in ora patris - anime, quid rursus times
et ante rem subsidis? Audendum est, age!:
quod est in isto scelere praecipuum nefas,
hoc ipse faciet. ATREVS: Sed quibus captus dolis
nostros dabit perductus in laqueos pedem?
inimica credit cuncta. ATREVS: Non poterat capi,
nisi capere uellet. Regna nunc sperat mea:
hac spe minanti fulmen occurret Ioui,
hac spe subibit gurgitis tumidi minas     290
dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
hac spe, quod esse maximum retur malum,
fratrem uidebit. ATREVS: Quis fidem pacis dabit?
cui tanta credet? ATREVS: Credula est spes improba.
natis tamen mandata quae patruo ferant
dabimus: relictis exul hospitiis uagus
regno ut miserias mutet atque Argos regat
ex parte dominus. Si nimis durus preces
spernet Thyestes, liberos eius rudes
malisque fessos grauibus et faciles capi     300
prece commouebunt. Hinc uetus regni furor,
illinc egestas tristis ac durus labor
quamuis rigentem tot malis subigent uirum.
ATREVS: Iam tempus illi fecit aerumnas leues.
ATREVS: Erras: malorum sensus accrescit die.
leue est miserias ferre, perferre est graue.
ATREVS: Alios ministros consili tristis lege.
ATREVS: Peiora iuuenes facile praecepta audiunt.
ATREVS: In patre facient quidquid in patruo doces;
saepe in magistrum scelera redierunt sua.     310
ATREVS: Vt nemo doceat fraudis et sceleris uias,
regnum docebit. Ne mali fiant times?
nascuntur. Istud quod uocas saeuum asperum,
agique dure credis et nimium impie,
fortasse et illic agitur. ATREVS: Hanc fraudem scient
nati parari? ATREVS: Tacita tam rudibus fides
non est in annis. Detegent forsan dolos:
tacere multis discitur uitae malis.
ATREVS: Ipsosne, per quos fallere alium cogitas,
falles? ATREVS: Vt ipsi crimine et culpa uacent.      320
quid enim necesse est liberos sceleri meo
inserere? per nos odia se nostra explicent.
male agis, recedis, anime! Si parcis tuis,
parces et illis. Consili Agamemnon mei
sciens minister fiat et fratri sciens
Menelaus adsit. Prolis incertae fides
ex hoc petatur scelere: Si bella abnuunt
et gerere nolunt odia, si patruum uocant,
pater est. Eatur! Multa sed trepidus solet
detegere uultus, magna nolentem quoque     330
consilia produnt: nesciant quantae rei
fiant ministri. Nostra tu coepta occules.
ATREVS: Haud sum monendus: ista nostro in pectore
fides timorque, sed magis claudet fides.

CHORVS: Tandem regia nobilis,
antiqui genus Inachi,
fratrum composuit minas.
Quis uos exagitat furor,
alternis dare sanguinem
et sceptrum scelere aggredi?     340
Nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.
Regem non faciunt opes,
non uestis Tyriae color,
non frontis nota regia,
non auro nitidae fores:
rex est qui posuit metus
et diri mala pectoris.
Quem non ambitio impotens
et numquam stabilis fauor     350
uulgi praecipitis mouet,
non quidquid fodit Occidens
aut unda Tagus aurea
claro deuehit alueo,
non quidquid Libycis terit
feruens area messibus,
quem non concutiet cadens
obliqui uia fulminis,
non Eurus rapiens mare
aut saeuo rabidus freto     360
uentosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,
non strictus domuit chalybs,
qui tuto positus loco
infra se uidet omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.
Reges conueniant licet
qui sparsos agitant Dahas,
qui rubri uada litoris     370
et gemmis mare lucidis
late sanguineum tenent,
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis,
certet Danuuii uadum
audet qui pedes ingredi
et (quocumque loco iacent)
Seres uellere nobiles,
mens regnum bona possidet.
nihil ullis opus est equis,     380
nihil armis et inertibus
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,
admotis nihil est opus
urbes sternere machinis
longe saxa rotantibus.
Rex est qui metuet nihil,
rex est qui cupiet nihil:
hoc regnum sibi quisque dat.
Stet quicumque uolet potens     390
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;
obscuro positus loco
leni perfruar otio,
nullis nota Quiritibus
aetas per tacitum fluat.
Sic cum transierint mei
nullo cum strepitu dies,
plebeius moriar senex.
illi mors grauis incubat     400
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License