Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Miscellaneous Poetry

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I.

AD INVICTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM

MAGNAE BRITANNIAE REGEM

Angliae, et unanimus Scotiae pater, anne maritus
sis dubito, an neuter, (rex) vel uterque simul.
uxores pariter binas sibi iungat ut unus,
credimus hoc, ipso te prohibente, nephas.
atque, maritali natas violare parentem    
complexu, quis non cogitat esse scelus?
at tibi divinis successibus utraque nubit;
una tamen coniux, coniugis unus amor.
connubium o mirum, binas qui ducere, et unam
possis! tu solus sic, Iacobe, potes:
divisas leviter terras componis un unam
atque unam aeternum nomine, reque facis:
natisque, et nuptis, pater et vir factus utrisque es;
unitis coniux vere, et amore parens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL