Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Miscellaneous Poetry

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

AD DIANAM

Dii nemorum, et vati Thamesinae adsistite nymphae,
dum stuit herbosum vestras altare Dianae
proper aquas, iaculantis apros, vulpesque Dianae.
post hiemes aliquot solita inter sydera sydus
nativo candore deam splendescere laeti    
suspicietis, iniqua arcentem frigora vultu,
qua formosa poli galacialis parte relucens
servatos lustrarit agros, populumque suarum
virtutum memorem, nec dedignabitur alte
despectare suos proiecta cacumina colles.
illa aquilam (cernetis enim) rigidumque leonem
frustra obnitentes roseis trahet armamentis,
atque levi filo spumantia colla refringet.
ocius o numphae quin fertis ad illius aram
gramneos flores, mentam, violasque latentes,
et foliis quae caltha suis se prodit agente
sole diem, frustra nymphis se illisa requirens
cum gelidam fugeret retrahens sibi brachia noctem?
praecipue asportate rosas, prata ampla rosarum,
diva suos flores agnoscet debita sacra.
congerite has frondes, stipulaque arente fovete
candentes prunas, animisque educite flammam.
has olim ad Thamesin sparsas in littore voces
certum est in cineres dare, quid conspergitis undas
o nymphae? quid iniqua pios manus enecat ignes?
parce, dea, extinctam superant mea sacra favillam,
quasque adolere fuit satius, fecere sororum
agmina relliquias, et mi monumenta pudoris.
sed tibi seu coelum est animus, seu visere terras,
ad Thamesin tua sceptra canam, tua sceptra canenti
adcurrent nemora, et laurus simul omnia fient.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL