SAPIENTISSIMIS CLARISSIMISQUE
VIRIS
SACRAE FACULTATIS THEOLOGIAE PARISIENSIS DECANO & DOCTORIBUS
RENATUS DES CARTES S. D.
1. Tam justa causa me
impellit ad hoc scriptum vobis offerendum, & tam justam etiam vos habituros
esse confido ad ejus deffensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem
intelligetis, ut nullâ re melius illud hîc possim commendare, quàm si quid in
eo sequutus sim paucis dicam.
2. Semper existimavi duas
quaestiones, de Deo & de Animâ, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae
potius quàm Theologiae ope sunt demonstrandae: nam quamvis nobis fidelibus
animam humanam cum corpore non interire, Deumque existere, fide credere sufficiat,
certe infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis virtus, videtur
posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: cùmque
saepe in hac vitâ majora vitiis quàm virtutibus praemia proponantur, pauci
rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec aliam vitam expectarent. Et
quamvis omnino verum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in sacris
scripturis docetur, & vice versâ credendas sacras scripturas, quoniam
habentur a Deo; quia nempe, cùm fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam
ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere credamus; non tamen
hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse judicarent. Et quidem
animadverti non modo vos omnes aliosque Theologos affirmare Dei existentiam
naturali ratione posse probari, sed & ex sacrâ Scripturâ inferri, ejus
cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur, esse faciliorem, atque
omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi. Patet enim Sap.
13 ex his verbis: Nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut
possent aestimare saeculum, quomodo hujus dominum non facilius invenerunt? Et ad Rom. cap. I,
dicitur illos esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec verba: Quod
notum est Dei, manifestum est in illis, videmur admoneri ea omnia quae de
Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quàm ab ipsâmet nostrâ mente
posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat,
& quâ viâ Deus facilius & certius quàm res saeculi cognoscatur, non
putavi a me esse alienum inquirere.
3. Atque quantum ad animam,
etsi multi ejus naturam [3] non facile investigari posse judicarint,
& nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere illam simul
cum corpore interire, solâque fide contrarium teneri, quia tamen hos condemnat
Concilium Lateranense sub Leone 10 habitum, sessione 8, & expresse mandat
Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissolvant, & veritatem pro
viribus probent, hoc etiam aggredi non dubitavi.
4. Praeterea, quoniam scio
plerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam
a corpore distingui, quàm quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse
demonstrari: etsi nullo modo iis assentiar, sed contrà rationes fere omnes,
quae pro his quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cùm satis
intelliguntur, vim demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi
persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: nihil tamen
utilius in Philosophiâ praestare posse existimo, quàm si semel omnium optimae
studiose quaerantur, tamque accurate & perspicue exponantur, ut apud omnes
constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique, quoniam nonnulli
quibus notum est me quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates in
scientiis resolvendas, non quidem novam, quia nihil est veritate antiquius, sed
quâ me saepe in aliis non infoeliciter uti viderunt, hoc a me summopere
flagitarunt: ideoque officii mei esse putavi nonnihil hac in re conari.
5. Quicquid autem praestare
potui, totum in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diversas omnes
rationes, quae ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim, neque
enim hoc videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa; sed
primas tantùm & praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis &
evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque etiam tales
esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inveniri
unquam possint: cogit enim me causae necessitas, & gloria Dei, ad quam
totum hoc refertur, ut hîc aliquanto liberius de meis loquar quàm mea fert
consuetudo. Atqui quantumvis certas & evidentes illas putem, non tamen ideo
mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas: sed, quemadmodum in Geometriâ
multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae, etsi pro
evidentibus etiam ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane
continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo
sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae
sunt, & valde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis
intelliguntur: ita, quamvis eas quibus hîc utor, certitudine & evidentiâ
Geometricas aequare, vel etiam superare, existimem, vereor tamen ne a multis
satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, & aliae ab
aliis pendent, tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis plane
liberam, & quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in
mundo Metaphysicis studiis quàm Geometricis apti reperiuntur. Ac [5]
praeterea in eo differentia est, quod in Geometriâ, cùm omnibus sit persuasum
nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo
peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere, quàm
quod vera refutent: contrà verò in Philosophiâ, cùm credatur nihil esse de quo
non possit in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant, &
multo plures, ex eo quod ausint optima quacque impugnare, famam ingenii
aucupantur.
6. Atque ideo, qualescunque
meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me
illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro
adjuvetis. Sed cùm tanta inhaereat omnium mentibus de vestrâ Facultate opinio,
tantaeque sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli
unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quàm vestrae, sed
etiam in humanâ Philosophiâ nullibi major perspicacia & soliditas, nec ad
ferenda judicia major integritas & sapientia esse existimetur; non dubito
quin, si tantam hujus scripti curam suscipere dignemini, primo quidem,
ut a vobis corrigatur: memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae
meae, non affirmo nullos in eo esse errores; deinde, ut quae vel desunt,
vel non satis absoluta sunt, vel majorem explicationem desiderant, addantur,
perficiantur, illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a
vobis ero admonitus; ac denique, ut postquam rationes in eo contentae,
quibus Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam
perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita
[6] nempe ut pro accuratissimis demonstrationibus habendae sint, hoc
ipsum declarare & publice testari velitis: non dubito, inquam, quin, si hoc
fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi ex hominum
mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi
& docti vestro judicio subscribant; & authoritas, ut Athei, qui scioli
magis quàm ingeniosi aut docti esse solent, contradicendi animum deponant,
atque etiam ut forte rationes, quas ab omnibus ingenio praeditis pro
demonstrationibus haberi scient, ipsi propugnent, ne non intelligere videantur.
Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit
in mundo, qui vel Dei existentiam, vel realem humanae animae a corpore
distinctionem ausit in dubium revocare. Cujus rei quanta esset utilitas, vos
ipsi, pro vestrâ singulari sapientiâ, omnium optime aestimare potestis; nec
deceret me vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae columen semper fuistis, Dei
& Religionis causam pluribus hîc commendare.
|