Praefatio
ad Lectorem
1. Quaestiones de Deo
& mente humanâ jam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte
regendae rationis &veritatis in scientiis investigandae, gallice editâ
anno 1637, non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantùm ut delibarem,
& ex lectorum judiciis addiscerem quâ ratione postea essent tractandae.
Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus unâ vice de ipsis agendum esse
judicarem; viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu
communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico & passim ab
omnibus legendo scripto fusiùs docere, ne debiliora etiam ingenia credere
possent eam sibi esse ingrediendam.
2. Cùm autem ibi rogassem
omnes quibus aliquid in meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut ejus
me monere dignarentur, nulla in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu
digna objecta sunt, praeter duo, ad quae hîc paucis, priusquam earumdem
accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo.
3. Primum est, ex eo quod
mens humana in se con[8]versa non percipiat aliud se esse quàm rem cogitantem,
non sequi ejus naturam sive essentiam in eo tantùm consistere, quod sit
res cogitans, ita ut vox tantùm caetera omnia excludat quae forte etiam
dici possent ad animae naturam pertinere. Cui objectioni respondeo me etiam ibi
noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei veritatem (de quâ scilicet tunc
non agebam), sed dumtaxat in ordine ad meam perceptionem, adeo ut sensus esset
me nihil plane cognoscere quod ad essentiam meam scirem pertinere, praeterquam
quod essem res cogitans, sive res habens in se facultatem cogitandi. In
sequentibus autem ostendam quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad essentiam meam
pertinere cognoscam, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere.
4. Alterum est, ex eo quod
ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequi ipsam ideam esse me
perfectiorem, & multo minùs illud quod per istam ideam repraesentatur
existere. Sed respondeo hîc subesse aequivocationem in voce ideae: sumi enim
potest vel materialiter, pro operatione intellectûs, quo sensu me perfectior
dici nequit, vel objective, pro re per istam operationem repraesentatâ, quae
res, etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse
perfectior ratione suae essentiae. Quomodo verò, ex hoc solo quod rei me
perfectioris idea in me sit, sequatur illam rem revera existere, fuse in
sequentibus exponetur.
5. Vidi quidem praeterea
duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes
quàm conclusiones argumentis ex Atheorum locis [9] communibus mutuatis
impugnabantur. Et quoniam istiusmodi argumenta nullam vim habere possunt apud
eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera & imbecillia sunt
multorum judicia, ut magis a primum acceptis opinionibus, quantumvis falsis
& a ratione alienis, persuadeantur, quàm a verâ & firmâ, sed posterius
auditâ, ipsarum refutatione, nolo hîc ad illa respondere, ne mihi sint prius
referenda. Tantùmque generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur ab Atheis
ad existentiam Dei impugnandam, semper ex eo pendere, quod vel humani affectus
Deo affingantur, vel mentibus nostris tanta vis & sapientia arrogetur, ut
quidnam Deus facere possit ac debeat, determinare & comprehendere conemur;
adeo ut, modò tantùm memores simus mentes nostras considerandas esse ut
finitas, Deum autem ut incomprehensibilem & infinitum, nullam ista
difficultatem sint nobis paritura.
6. Jam verò, postquam
hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hîc aggredior easdem de Deo
& mente humanâ quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia
tractare; sed ita ut nullum vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam
expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantùm iis qui
seriò mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis,
abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis
scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem & nexum
comprehendere non curantes, in singulas tantùm clausulas, ut [10]
multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione
fructum sunt percepturi; & quamvis forte in multis cavillandi occasionem
inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit
objicient.
7. Quia verò nequidem etiam
aliis spondeo me in omnibus primâ fronte satisfacturum, nec tantum mihi arrogo
ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo
quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam
& evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an
fortè iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim
persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum aliquot ingenio &
doctrinâ excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur,
examinandae missae sunt. Satis enim multa & varia ab illis fuerunt objecta,
ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum in
mentem, quod ii nondum attigerint. Ideoque rogo etiam atque etiam Lectores, ut non prius de
Meditationibus judicium ferant, quàm objectiones istas earumque solutiones
omnes perlegere dignati sint.
|