Sex Sequentium Meditationum
1.
In primâ, causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim
materialibus, possumus dubitare; quandiu scilicet non habemus alia scientiarum
fundamenta, quàm ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius tantae
dubitationis utilitas primâ fronte non appareat, est tamen in eo maxima quòd ab
omnibus praejudiciis nos liberet, viamque facillimam sternat ad mentem a
sensibus abducendam; ac denique efficiat, ut de iis, quae posteà vera esse
comperiemus, non amplius dubitare possimus.
2. In secundâ, mens quae,
propriâ libertate utens, supponit ea omnia non existere de quorum existentiâ
vel minimum potest dubitare, animadvertit fieri non posse quin ipsa interim
existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit
quaenam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, & quaenam ad corpus
pertineant. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in
loco expectabunt, eos hîc monendos [13] puto me conatum esse nihil scribere
quod non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potuisse, quàm
illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem ex quibus
quaesita propositio dependet, antequam de ipsâ quidquam concluderem. Primum
autem & praecipuum quod praerequiritur ad cognoscendam animae
immortalitatem, esse ut quàm maxime perspicuum de eâ conceptum, & ab omni
conceptu corporis plane distinctum, formemus; quod ibi factum est. Praeterea
verò requiri etiam ut sciamus ea omnia quae clare & distincte intelligimus,
eo ipso modo quo illa intelligimus, esse vera: quod ante quartam Meditationem
probari non potuit; & habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum,
qui partim in ipsâ secunda, partim etiam in quintâ & sextâ formatur; atque
ex his debere concludi ea omnia quae clare & distincte concipiuntur ut
substantiae diversae, sicuti concipiuntur mens & corpus, esse revera
substantias realiter a se mutuò distinctas; hocque in sextâ concludi. Idemque
etiam in ipsâ confirmari ex eo quòd nullum corpus nisi divisibile intelligamus,
contrà autem nullam mentem nisi indivisibilem: neque enim possumus ullius
mentis mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet quantamvis exigui
corporis; adeo ut eorum naturae non modo diversae, sed etiam quodammodo
contrariae agnoscantur. Non autem ulteriùs eâ de re in hoc scripto me egisse;
tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis
interitum non sequi, atque sic ad alterius vitae spem mortalibus faciendam; tum
etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex
totius Physicae explicatione dependent: primo [14] ut sciatur omnes
omnino substantias, sive res quae a Deo creari debent ut existant, ex naturâ
suâ esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo
concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur; ac deinde ut advertatur
corpus quidem in genere sumptum esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire.
Sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certâ
membrorum configuratione aliisque ejusmodi accidentibus esse conflatum; mentem
verò humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse
substantiam: etsi enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quòd alias res
intelligat, alias velit, alias sentiat, &c, non idcirco ipsa mens alia
evadit; humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quòd figura quarumdam ejus
partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem
autem ex naturâ suâ esse immortalem.
3. In tertiâ Meditatione,
meum praecipuum argumentum ad probandum Dei existentiam satis fusè, ut mihi
videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quàm maxime a sensibus
abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti,
multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in
responsionibus ad objectiones plane tollentur; ut, inter caeteras, quomodo idea
entis summe perfecti, quae in nobis es t. tantum habeat realitatis objectivae,
ut non possit non esse a causâ summe perfectâ, quod ibi illustratur
comparatione machinae valde perfectae, cujus idea est in mente alicujus
artificis; ut enim artificium objectivum hujus ideae debet habere aliquam
causam, nempe scientiam hujus artificis, vel alicujus alterius a quo illam
accepit, ita [15] idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere
Deum ipsum pro causâ.
4. In quartâ, probatur ea
omnia quae clare er distincte percipimus, esse vera, simulque in quo ratio
falsitatis consistat explicatur: quae necessariò sciri debent tam ad
praecedentia firmanda, quàm ad reliqua intelligenda. (Sed ibi interim est
advertendum nullo modo agi de peccato, vel errore qui committitur in
persecutione boni & mali, sed de eo tantùm qui contingit in dijudicatione
veri & falsi. Nec ea spectari quae ad fidem pertinent, vel ad vitam
agendam, sed tantùm speculativas & solius luminis naturalis ope cognitas
veritates.)
5. In quintâ, praeterquam
quòd natura corporea in genere sumpta explicatur, novâ etiam ratione Dei existentia
demonstratur: sed in quâ rursus nonnullae fortè occurrent difficultates, quae
postea in responsione ad objectiones resolventur: ac denique ostenditur quo
pacto verum sit, ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a
cognitione Dei pendere.
6. In sextâ denique,
intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum signa describuntur;
mentem realiter a corpore distingui probatur; eandem nihilominus tam arctè illi
esse conjunctam, ut unum quid cum ipsâ componat, ostenditur; omnes errores qui
a sensibus oriri solent recensentur; modi quibus vitari possint exponuntur;
& denique rationes omnes ex quibus rerum materialium existentia possit
concludi, afferuntur: non quòd eas valde utiles esse putarim ad probandum id
ipsum quod [16] probant, nempe revera esse aliquem mundum, &
homines habere corpora, & similia, de quibus nemo unquam sanae mentis seriò
dubitavit; sed quia, illas considerando, agnoscitur non esse tam firmas nec tam
perspicuas quàm sunt eae, per quas in mentis nostrae & Dei cognitionem
devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae & evidentissimae quae ab
humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei probationem in his Meditationibus
mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hîc recenseo varias illas quaestiones de
quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.
|