De
iis quae in dubium revocari possunt
1. Animadverti jam ante
aliquot annos quàm multa, ineunte aetate, falsa pro veris admiserim, & quàm
dubia sint quaecunque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia
semel in vitâ esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si
quid aliquando firmum & mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens
opus esse videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut
capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut
deinceps essem in culpâ, si quod temporis superest ad agendum, deliberando
consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis [18] omnibus exsolvi,
securum mihi otium procuravi, solus secedo, seriò tandem & libere generali
huic mearum opinionum eversioni vacabo.
2. Ad hoc autem non erit
necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem;
sed quia jam ratio persuadet, non minus accurate ab iis quae non plane certa
sunt atque indubitata, quàm ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis
erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unâquâque reperero.
Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti; sed
quia, suffossis fundamentis, quidquid iis superaedificatum est sponte
collabitur, aggrediar statim ipsa principia, quibus illud omne quod olim
credidi nitebatur.
3. Nempe quidquid hactenus
ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per sensus accepi; hos autem
interdum fallere deprehendi, ac prudentiae est nunquam illis plane confidere
qui nos vel semel deceperunt.
4. Sed forte, quamvis
interdum sensus circa minuta quaedam & remotiora nos fallant, pleraque
tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem
hauriantur: ut jam me hîc esse, fovo assidere, hyemali togâ esse indutum,
chartam istam manibus contrectare, & similia. Manus verò has ipsas,
totumque hoc corpus meum esse, quâ ratione posset negari? nisi me forte
comparem nescio quibus insanis, [19] quorum cerebella tam contumax
vapor ex atrâ bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cùm
sunt pauperrimi, vel purpurâ indutos, cùm sunt nudi, vel caput habere fictile,
vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amentes sunt isti,
nec minùs ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem.
5. Praeclare sane, tanquam
non sim homo qui soleam noctu dormire, & eadem omnia in somnis pati, vel
etiam interdum minùs verisimilia, quàm quae isti vigilantes. Quàm frequenter
verò usitata ista, me hîc esse, togâ vestiri, foco assidere, quies nocturna
persuadet, cùm tamen positis vestibus jaceo inter strata! Atqui nunc certe
vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod
commoveo, manum istam prudens & sciens extendo & sentio; non tam
distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam
cogitationibus me aliàs in somnis fuisse delusum; quae dum cogito attentius,
tam plane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut
obstupescam, & fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet.
6. Age ergo somniemus, nec particularia
ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere, nec forte
etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen profecto fatendum
est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad
similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec,
oculos, caput, manus, totumque corpus, res quasdam non imaginarias, sed veras
existere. Nam sane pictores ipsi, ne tum qui[20]dem, cùm Sirenas &
Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte
novas iis possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium membra
permiscent; vel si forte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei
simile fuerit visum, atque ita plane fictitium sit & falsum, certe tamen ad
minimum veri colores esse debent, ex quibus illud componant. Nec dispari
ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi, caput, manus, & similia,
imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis
simplicia & universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus
veris omnes istae, seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostrâ sunt,
rerum imagines effinguntur.
7. Cujus generis esse
videntur natura corporea in communi, ejusque extensio; item figura rerum
extensarum; item quantitas, sive earumdem magnitudo & numerus; item locus
in quo existant, tempusque per quod durent, & similia.
8. Quapropter ex his forsan
non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes,
quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse; atqui
Arithmeticam, Geometriam, aliasque ejusmodi, quae nonnisi de simplicissimis
& maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum naturâ
necne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere. Nam sive
vigilem, sive dormiam, duo & tria simul juncta sunt quinque, quadratumque
non plura habet latera quàm quatuor; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae
veritates in suspicionem falsitatis incurrant.
9. Verumtamen infixa
quaedam est meae menti vetus opinio, Deum esse qui potest omnia, & a quo
talis, qualis existo, sum creatus. Unde autem scio illum non fecisse ut nulla
plane sit terra, nullum coelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo,
nullus locus, & tamen haec omnia non aliter quàm nunc mihi videantur
existere? Imò etiam, quemadmodum judico interdum alios errare circa ea quae se
perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo & tria simul
addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest? At
forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc ejus
bonitati repugnaret, talem me creasse ut semper fallar, ab eâdem etiam
videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non
potest dici.
10. Essent verò fortasse
nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quàm res alias omnes
credere esse incertas. Sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse
fictitium; at seu fato, seu casu, seu continuatâ rerum serie, seu quovis alio
modo me ad id quod sum pervenisse supponant; quoniam falli & errare
imperfectio quaedam esse videtur, quo minùs potentem originis meae authorem
assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar.
Quibus sane argumentis non habeo quod respondeam, sed tandem cogor fateri nihil
esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per
inconsiderantiam vel levitatem, sed propter validas & meditatas rationes; ideoque
etiam ab iisdem, non minùs quàm ab aperte falsis, [22] accurate
deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire.
11. Sed nondum sufficit
haec advertisse, curandum est ut recorder; assidue enim recurrunt consuetae
opiniones, occupantque credulitatem meam tanquam longo usu & familiaritatis
jure sibi devinctam, fere etiam me invito; nec unquam iis assentiri &
confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam quales sunt revera, nempe
aliquo quidem modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus valde
probabiles, & quas multo magis rationi consentaneum sit credere quàm
negare. Quapropter, ut opinor, non male agam, si, voluntate plane in contrarium
versâ, me ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse
fingam, donec tandem, velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus, nulla
amplius prava consuetudo judicium meum a rectâ rerum perceptione detorqueat.
Etenim scio nihil inde periculi vel erroris interim sequuturum, & me plus
aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis,
sed cognoscendis tantùm incumbo.
12. Supponam igitur non
optimum Deum, fontem veritatis, sed genium aliquem malignum, eundemque summe
potentem & callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret:
putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil
aliud esse quàm ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae
tetendit: considerabo [23] meipsum tanquam manus non habentem, non
oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere
falsò opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus, atque ita,
siquidem non in potestate meâ sit aliquid veri cognoscere, at certe hoc quod in
me est, ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumvis
potens, quantumvis callidus, possit imponere, obfirmatâ mente cavebo. Sed
laboriosum est hoc institutum, & desidia quaedam ad consuetudinem vitae me
reducit. Nec aliter quàm captivus, qui forte imaginariâ libertate fruebatur in
somnis, cùm postea suspicari incipit se dormire, timet excitari, blandisque
illusionibus lente connivet: sic sponte relabor in veteres opiniones, vereorque
expergisci, ne placidae quieti laboriosa vigilia succedens, non in aliquâ luce,
sed inter inextricabiles jam motarum difficultatum tenebras, in posterum sit
degenda.
|