De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quàm
corpus
1. In tantas
dubitationes hesternâ meditatione conjectus sum, ut nequeam ampliùs earum
oblivisci, nec videam tamen quâ ratione solvendae sint; sed, tanquam in
profundum gurgitem ex improviso delapsus, ita turbatus sum, ut nec possim in
imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem
viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum
dubitationis admittit, nihilo secius quàm si omnino falsum esse comperissem;
pergamque porro donec aliquid certi, vel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro
certo, nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod
esset firmum & immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque
speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit & inconcussum.
2. Suppono igitur omnia
quae video falsa esse; credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria
repraesentat; nullos plane habeo sensus; corpus, figura, extensio, motus,
locusque sunt chimerae. Quid igitur erit verum? Fortassis hoc unum, nihil esse
certi.
3. Sed unde scio nihil esse
diversum ab iis omnibus quae jam jam recensui, de quo ne minima quidem occasio
sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has
ipsas cogitationes immittit? Quare verò hoc putem, cùm forsan ipsemet illarum
author esse possim? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? Sed jam negavi me
habere ullos sensus, & ullum corpus. Haereo tamen; nam quid [25]
inde? Sumne ita corpori sensibusque alligatus, ut sine illis esse non possim? Sed mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum
coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non
esse? Imo certe ego eram, si quid mihi persuasi. Sed est deceptor nescio quis,
summe potens, summe callidus, qui de industriâ me semper fallit. Haud dubie
igitur ego etiam sum, si me fallit; & fallat quantum potest, nunquam tamen
efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo. Adeo ut, omnibus satis superque pensitatis, denique
statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur,
vel mente concipitur, necessario esse verum.
4. Nondum verò satis
intelligo, quisnam sim ego ille, qui jam necessario sum; deincepsque cavendum
est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum meî, sicque aberrem etiam
in eâ cognitione, quam omnium certissimam evidentissimamque esse contendo.
Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has
cogitationes incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel
minimum potuit infirmari, ut ita tandem praecise remaneat illud tantùm quod
certum est & inconcussum.
5. Quidnam igitur antehac me esse
putavi? Hominem scilicet. Sed quid est homo? Dicamne animal rationale? Non,
quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, & quid rationale, atque
ita ex unâ quaestione in plures difficilioresque delaberer; nec jam mihi tantum
otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hîc potius
attendam, quid sponte [26] & naturâ duce cogitationi meae antehac
occurrebat, quoties quid essem considerabam. Nempe occurrebat primo, me habere
vultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in
cadavere cernitur, & quam corporis nomine designabam. Occurrebat practerea me nutriri, incedere, sentire,
& cogitare: quas quidem actiones ad animam referebam. Sed quid esset haec
anima, vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar, instar venti,
vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus meî partibus esset infusum. De
corpore verò ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar ejus
naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic
explicuissem: per corpus intelligo illud omne quod aptum est figurâ aliquâ
terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus
excludat; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi, necnon moveri
pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur: namque
habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi, nullo pacto ad
naturam corporis pertinere judicabam; quinimo mirabar potius tales facultates
in quibusdam corporibus reperiri.
6. Quid autem nunc, ubi
suppono deceptorem aliquem potentissimum, &, si fas est dicere, malignum,
datâ operâ in omnibus, quantum potuit, me delusisse? Possumne affirmare me
habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis
perti[27]nere? Attendo, cogito, revolvo, nihil occurrit; fatigor eadem
frustrà repetere. Quid verò ex iis quae animae tribuebam? Nutriri vel incedere?
Quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta.
Sentire? Nempe etiam hoc non fit sine corpore, & permulta sentire visus sum
in somnis quae deinde animadverti me non sensisse. Cogitare? Hîc invenio:
cogitatio est; hacc sola a me divelli nequit. Ego sum, ego existo; certum est.
Quandiu autem? Nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset, si cessarem
ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem. Nihil nunc admitto nisi
quod necessario sit verum; sum igitur praecise tantùm res cogitans, id est,
mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi priùs
significationis ignotae. Sum autem res vera, & vere existens; sed qualis res?
Dixi, cogitans.
7.
Quid praeterea? Imaginabor: non sum compages illa membrorum, quae corpus
humanum appellatur; non sum etiam tenuis aliquis aër istis membris infusus, non
ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quidquid mihi fingo: supposui
enim ista nihil esse. Manet positio: nihilominus tamen ego aliquid sum.
Fortassis verò contingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt
ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi? Nescio, de hac re jam non disputo; de iis tantùm quae
mihi nota sunt, judicium ferre possum. Novi me existere; quaero quis sim ego
ille quem novi. Certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere
ab iis quae exi[28]stere nondum novi; non igitur ab iis ullis, quae
ima[gi]natione effingo. Atque hoc verbum, effingo, admonet me erroris mei: nam
fingerem reverà, si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari
quàm rei corporeae figuram, seu imaginem, contemplari. Jam autem certò scio me
esse, simulque fieri posse ut omnes istae imagines, & generaliter
quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia. Quibus
animadversis, non minus ineptire videor, dicendo: imaginabor, ut distinctius
agnoscam quisnam sim, quàm si dicerem: jam quidem sum experrectus, videoque nonnihil
veri, sed quia nondum video satis evidenter, datâ operâ obdormiam, ut hoc ipsum
mihi somnia verius evidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum
quae possum imaginationis ope comprehendere, ad hanc quam de me habeo notitiam
pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa
naturam quàm distinctissime percipiat.
8. Sed quid igitur sum? Res cogitans. Quid est
hoc? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans
quoque, & sentiens.
9. Non pauca sanè haec
sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni pertinerent? Nonne ego ipse sum
qui jam dubito ferè de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum
verum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel
invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto? Quid est horum, quamvis
semper dor [29] miam, quamvis etiam is qui me creavit, quantum in se
est, me deludat, quod non aeque verum sit ac me esse? Quid est quod a meâ
cogitatione distinguatur? Quid est quod a me ipso separatum dici possit? Nam
quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut
nihil occurrat per quod evidentius explicetur. Sed verò etiam ego idem sum qui
imaginor; nam quamvis fortè, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit,
vis tamen ipsa imaginandi revera existit, & cogitationis meae partem facit.
Idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus
animadverto: videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio. Falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor,
audire, calescere. Hoc falsum esse non potest; hoc est proprie quod in me
sentire appellatur; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quàm
cogitare.
10. Ex quibus equidem
aliquanto melius incipio nosse quisnam sim; sed adhuc tamen videtur, nec possum
abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur,
& quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quàm istud nescio
quid meî, quod sub imaginationem non venit: quanquam profecto sit mirum, res
quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quàm quod
verum est, quod cognitum, quàm denique me ipsum, a me comprehendi. Sed video
quid sit: gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra veritatis limites
cohiberi. Esto igitur, & adhuc semel laxissimas habe [30] nas ei
permittamus, ut, illis paulo post opportune reductis, facilius se regi
patiatur.
11. Consideremus res illas
quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi: corpora scilicet, quae
tangimus, quae videmus; non quidem corpora in communi, generales enim istae
perceptiones aliquantò magis confusae esse solent, sed unum in particulari.
Sumamus, exempli causâ, hanc ceram: nuperrime ex favis fuit educta; nondum
amisit omnem saporem sui mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus
collecta est; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida
est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi
adsunt quae requiri videntur, ut corpus aliquod possit quàm distinctissime
cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur: saporis reliquiae purgantur,
odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida,
fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses, emittet sonum. Remanetne
adhuc eadem cera? Remanere fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in eâ
quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus
attingebam; nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel
auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.
12. Fortassis illud erat
quod nunc cogito: nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis,
nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus
quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis. Quid est
autem hoc praecise quod sic imaginor? Attenda [31] mus, &, remotis
iis quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit: nempe nihil aliud quàm
extensum quid, flexibile, mutabile. Quid verò est hoc flexibile, mutabile? An quod imaginor, hanc ceram ex figurâ rotundâ in
quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse? Nullo modo; nam
innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum
tamen innumerabiles imaginando percurrere; nec igitur comprehensio hacc ab
imaginandi facultate perficitur. Quid extensum? Nunquid etiam ipsa ejus extensio est
ignota? Nam in cerâ liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus,
si calor augeatur; nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam
plures secundùm extensionem varietates admittere, quàm fuerim unquam imaginando
complexus. Superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec
cera, sed solâ mente percipere; dico hanc in particulari, de cerâ enim in
communi clarius est. Quaenam verò est
haec cera, quae non nisi mente percipitur? Nempe eadem quam video, quam tango,
quam imaginor, eadem denique quam ab initio esse arbitrabar. Atqui, quod
notandum est, ejus perceptio non visio, non tactio, non imaginatio est, nec
unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio, quae vel
imperfecta esse potest & confusa, ut prius erat, vel clara & distincta,
ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo.
13. Miror verò interim quàm
prona sit mea mens in errores; nam quamvis haec apud me tacitus & sine
[32] voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, & fere decipior
ab ipso usu loquendi. Dicimus enim nos videre ceram ipsammet, si adsit, non ex
colore vel figurâ eam adesse judicare. Unde concluderem statim: ceram ergo
visione oculi, non solius mentis inspectione, cognosci; nisi jam forte
respexissem ex fenestrâ homines in plateâ transeuntes, quos etiam ipsos non
minus usitate quàm ceram dico me videre. Quid autem video praeter pileos &
vestes, sub quibus latere possent automata? Sed judico homines esse. Atque ita
id quod putabam me videre oculis, solâ judicandi facultate, quae in mente meâ
est, comprehendo.
14. Sed pudeat supra vulgus
sapere cupientem, ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem
quaesivisse; pergamusque deinceps, attendendo utrùm ego perfectius
evidentiusque percipiebam quid esset cera, cùm primùm aspexi, credidique me
illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentiâ
imaginatrice, cognoscere? an verò potiùs nunc, postquam diligentiùs investigavi
tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare esset
ineptum; nam quid fuit in primâ perceptione distinctum? Quid quod non a quovis
animali haberi posse videretur? At verò cùm ceram ab externis formis distinguo,
& tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc
error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humanâ mente percipere.
[33]
15. Quid autem dicam de hac
ipsâ mente, sive de me ipso? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter
mentem. Quid, inquam, ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere?
Nunquid me ipsum non tantùm multo verius, multo certius, sed etiam multo
distinctius evidentiusque, cognosco? Nam, si judico ceram existere, ex eo quod
hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere, ex eo
ipso quod hanc videam. Fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera;
fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur; sed fieri
plane non potest, cùm videam, sive (quod jam non distinguo) cùm cogitem me
videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si judico ceram
esse, ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet me esse. Si ex
eo quod imaginer, vel quâvis aliâ ex causâ, idem plane. Sed & hoc ipsum
quod de cerâ animadverto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita, licet
applicare. Porro autem, si magis distincta visa sit cerae perceptio, postquam
mihi, non ex solo visu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto
distinctiùs me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae
rationes vel ad cerae, vel ad cu juspiam alterius corporis perceptionem possint
juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent! Sed & alia
insuper tam multa sunt in ipsâ mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi
potest, ut ea, quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur.
16. Atque ecce tandem
sponte sum reversus eò quò [34] volebam; nam cùm mihi nunc notum sit
ipsamet corpora, non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a
solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quòd tangantur aut videantur, sed
tantùm ex eo quod intelligantur aperte cognosco nihil facilius aut evidentius
meâ mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis
consuetudo non potest, placet hîc consistere, ut altius haec nova cognitio
memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.
|