De Deo, quòd existat.
1. Claudam nunc oculos,
aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes
vel ex cogitatione meâ delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut
inanes & falsas nihili pendam, meque solum alloquendo & penitius
inspiciendo, meipsum paulatim mihi magis notum & familiarem reddere
conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca
intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam & sentiens; ut
enim ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse
nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus & imaginationes
[35] appello, quatenus cogitandi quidam modi tantùm sunt, in me esse
sum certus.
2. Atque his paucis omnia
recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc
circumspiciam diligentiùs an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum
respexi. Sum
certus me esse rem cogitantem. Nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de
aliquâ re sim certus? Nempe in hac primâ cognitione nihil aliud est, quàm clara
quaedam & distincta perceptio ejus quòd affirmo; quae sane non sufficeret
ad me certum de rei veritate reddendum, si posset unquam contingere, ut
aliquid, quòd ita clare & distincte perciperem, falsum esset; ac proinde
jam videor pro regulâ generali posse statuere, illud omne esse verum, quòd
valde clare & distincte percipio.
3. Verumtamen multa prius
ut omnino certa & manifesta admisi, quae tamen postea dubia esse
deprehendi. Qualia ergo ista fuere? Nempe terra, coelum, sydera & caetera
omnia quae sensibus usurpabam. Quid autem de illis clare percipiebam? Nempe ipsas talium
rerum ideas, sive cogitationes, menti meae obversari. Sed ne nunc quidem illas
ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat quòd affirmabam, quòdque
etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quòd tamen
revera non percipiebam: nempe res quasdam extra me esse, a quibus ideae istae
procedebant, & quibus omnino similes erant. Atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe, si verum judicabam, id
non ex vi meae perceptionis contingebat.
4. Quid verò? Cùm circa res
Arithmeticas vel Geome[36]tricas aliquid valde simplex & facile
considerabam, ut quòd duo & tria simul juncta sint quinque, vel similia,
nunquid saltem illa satis perspicue intuebar, ut vera esse affirmarem? Equidem
non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quàm quia veniebat
in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse, ut etiam circa
illa deciperer, quae manifestissima viderentur. Sed quoties haec praeconcepta
de summâ Dei potentiâ opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem
velit, facile illi esse efficere ut errem, etiam in iis quae me puto mentis
oculis quàm evidentissime intueri. Quoties verò ad ipsas res, quas valde clare
percipere arbitror, me converto, tam plane ab illis persuadeor, ut sponte
erumpam in has voces: fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut
nihil sim, quandiu me aliquid esse cogitabo; vel ut aliquando verum sit me nunquam
fuisse, cùm jam verum sit me esse; vel forte etiam ut duo & tria simul
juncta plura vel pauciora sint quàm quinque, vel similia, in quibus scilicet
repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cùm nullam occasionem habeam
existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrùm
sit aliquis Deus, valde tenuis &, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi
ratio est, quae tantùm ex eâ opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur,
quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, &, si sit, an
possit esse deceptor; hac enim re ignoratâ, non videor de ullâ aliâ plane
certus esse unquam posse.
5. Nunc autem ordo videtur
exigere, ut prius omnes [37] meas cogitationes in certa genera
distribuam, & in quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat,
inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie
convenit ideae nomen: ut cùm hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum,
vel Deum cogito. Aliae verò alias quasdam practerea formas habent: ut, cùm
volo, cùm timeo, cùm affirmo, cùm nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum
meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quàm istius rei
similitudinem cogitatione complector; & ex his aliae voluntates, sive
affectus, aliae autem judicia appellantur.
6. Jam quod ad ideas
attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam, falsae
proprie esse non possunt; nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus
verum est me unam imaginari quàm alteram. Nulla etiam in ipsâ voluntate, vel
affectibus, falsitas est timenda; nam, quamvis prava, quamvis etiam ea quae
nusquam sunt, possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare. Ac
proinde sola supersunt judicia, in quibus mihi cavendum est ne fallar.
Praecipuus autem error & frequentissimus qui possit in illis reperiri,
consistit in eo quòd ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me
positis similes esse sive conformes; nam profecto, si tantùm ideas ipsas ut
cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem,
vix mihi ullam errandi materiam dare possent.
7. Ex his autem ideis aliae
innatae, aliae adventitiae, [38] aliae a me ipso factae mihi videntur:
nam quòd intelligam quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio, hacc
non aliunde habere videor quàm ab ipsâmet meâ naturâ; quòd autem nunc strepitum
audiam, solem videam, ignem sentiam, a rebus quibusdam extra me positis
procedere hactenus judicavi; ac denique Syrenes, Hippogryphes, & similia, a
me ipso finguntur. Vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel
omnes innatas, vel omnes factas: nondum enim veram illarum originem clare
perspexi.
8. Sed hîc praecipue de iis est
quaerendum, quas tanquam a rebus extra me existentibus desumptas considero,
quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus similes esse existimem. Nempe ita
videor doctus a naturâ. Et praeterea experior illas non a meâ voluntate nec
proinde a me ipso pendere; saepe enim vel invito obversantur: ut jam, sive
velim, sive nolim, sentio calorem, & ideo puto sensum illum, sive ideam
caloris, a re a me diversâ, nempe ab ignis cui assideo calore, mihi advenire.
Nihilque magis obvium est, quàm ut luc judicem istam rem suam similitudinem
potius quàm aliud quid in me immittere.
9. Quae rationes, an satis
firmae sint, jam videbo. Cùm hîc dico me ita doctum esse a naturâ, intelligo
tantùm spontaneo quòdam impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo
naturali mihi ostendi esse verum. Quae duo multum discrepant; nam quaecumque
lumine naturali mihi ostenduntur, ut quòd ex eo quòd dubitem, sequatur me esse,
& similia, nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse
potest, cui aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa [39] non vera
esse possit docere; sed quantum ad impetus naturales, jam saepe olim judicavi
me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cùm de bono eligendo
ageretur, nec video cur iisdem in ullâ aliâ re magis fidam.
10. Deinde, quamvis ideae
illae a voluntate meâ non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me
positis necessario procedere. Ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar,
quamvis in me sint, a voluntate tamen meâ diversi esse videntur, ita forte
etiam aliqua alia est in me facultas, nondum mihi satis cognita, istarum
idearum effectrix, ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ullâ
rerum externarum ope, in me formari.
11. Ac denique, quamvis a
rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes
esse debere. Quinimo in multis saepe magnum discrimen videor deprehendisse: ut,
exempli causâ, duas diversas solis ideas apud me invenio, unam tanquam a
sensibus haustam, & quae maxime inter illas quas adventitias existimo est
recensenda, per quam mihi valde parvus apparet, aliam verò ex rationibus
Astronomiae desumptam, hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam,
vel quocumque alio modo a me factam, per quam aliquoties major quàm terra exhibetur;
utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse non potest, &
ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem, quae quàm proxime ab ipso
videtur emanasse .
12. Quae omnia satis
demonstrant me non hactenus ex [40] certo judicio, sed tantùm ex caeco
aliquo impulsu, credidisse res quasdam a me diversas existere, quae ideas sive
imagines suas per organa sensuum, vel quolibet alio pacto, mihi immittant.
13. Sed alia quaedam adhuc
via mihi occurrit ad inquirendum an res aliquae, ex iis quarum ideae in me
sunt, extra me existant. Nempe, quatenus ideae istae cogitandi quidam modi
tantùm sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, & omnes a me
eodem modo procedere videntur; sed, quatenus una unam rem, alia aliam
repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diversas. Nam proculdubio
illae quae substantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar,
plus realitatis objectivae in se continent, quàm illae quae tantùm modos, sive accidentia,
repraesentant; & rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum,
infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt,
creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quàm
illae per quas finitae substantiae exhibentur.
14. Jam verò lumine
naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causâ efficiente
& totali, quantum in ejusdem causae effectu. Nam, quaeso, undenam posset
assumere realitatem suam effectus, nisi a causâ? Et quomodo illam ei causa dare
posset, nisi etiam haberet? Hinc autem sequitur, nec posse aliquid a nihilo
fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in
se con[41]tinet, ab eo quod minus. Atque hoc non modo perspicue
verum est de iis effectibus, quorum realitas est actualis sive formalis, sed
etiam de ideis, in quibus consideratur tantùm realitas objectiva. Hoc est, non
modo non potest, exempli causâ, aliquis lapis, qui prius non fuit, nunc
incipere esse, nisi producatur ab aliquâ re in quâ totum illud sit vel
formaliter vel eminenter, quod ponitur in lapide; nec potest calor in subjectum
quod priùs non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti
atque est calor, & sic de caeteris; sed praeterea etiam non potest in me
esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita sit ab aliquâ causâ, in quâ
tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore vel lapide concipio.
Nam quamvis ista causa nihil de suâ realitate actuali sive formali in meam
ideam transfundat, non ideo putandum est illam minus realem esse debere, sed
talem esse naturam ipsius ideae, ut nullam aliam ex se realitatem formalem
exigat, praeter illam quam mutuatur a cogitatione meâ, cujus est modus. Quòd
autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quàm
aliam, hoc profectò habere debet ab aliquâ causâ in quâ tantumdem sit ad
minimum realitatis formalis quantum ipsa continet objectivae. Si enim ponamus
aliquid in ideâ reperiri, quod non fuerit in ejus causâ, hoc igitur habet a
nihilo; atqui quantumvis imperfectus sit iste essendi modus, quo res est
objective in intellectu per ideam, non tamen profectò plane nihil est, nec
proinde a nihilo esse potest.
15. Nec etiam debeo
suspicari, cùm realitas quam considero in meis ideis sit tantùm objectiva, non
opus [42] esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum
idearum, sed sufficere, si sit in iis etiam objective. Nam quemadmodum iste
modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum naturâ, ita modus essendi
formalis competit idearum causis, saltem primis & praecipuis, ex earum
naturâ. Et quamvis forte una idea ex aliâ nasci possit, non tamen hîc datur
progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus
causa sit in star archetypi, in quo omnis realitas formaliter contineatur, quae
est in ideâ tantùm objective. Adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas
in me esse veluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a
perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut
perfectius continere.
16. Atque haec omnia, quò
diutius & curiosius examino, tantò clarius & distinctius vera esse
cognosco. Sed quid tandem ex his concludam? Nempe si realitas objectiva
alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter nec
eminenter in me esse, nec promde me ipsum elus ideae causam esse posse, hinc
necessario sequi, non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem, quae
istius ideae est causa, etiam existere. Si verò nulla talis in me idea
reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei a me
diversae existentiâ certum reddat; omnia enim diligentissime circumspexi, &
nullum aliud potui hactenus reperire.
17. Ex his autem meis
ideis, practer illam quae me ipsum mihi exhibet, de quâ hîc nulla difficultas
esse [43] potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas &
inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios
homines meî similes repraesentant.
18. Et quantum ad ideas
quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas
ex iis quas habeo meî ipsius & rerum corporalium & Dei posse componi,
quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli, in mundo essent.
19. Quantum autem ad ideas
rerum corporalium, nihil in illis occurrit, quod sit tantum ut non videatur a
me ipso potuisse proficisci; nam si penitiùs inspiciam, & singulas examinem
eo modo quo heri examinavi ideam cerae, animadverto perpauca tantùm esse quae
in illis clare & distincte percipio: nempe magnitudinem, sive extensionem
in longum, latum, & profundum; figuram, quae ex terminatione istius
extensionis exsurgit; situm, quem diversa figurata inter se obtinent; &
motum, sive mutationem istius sitûs; quibus addi possunt substantia, duratio,
& numerus: caetera autem, ut lumen & colores, soni, odores, sapores,
calor & frigus, aliacque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse &
obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc
est, an ideae, quas de illis habeo, sint rerum quarundam ideae, an non rerum.
Quamvis enim falsitatem proprie dictam, sive formalem, nonnisi in judiciis
posse reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto quaedam alia falsitas
materialis in ideis, cùm non rem tanquam rem repraesentant: ita, exempli causâ,
ideae quas habeo caloris & frigoris, tam parum clarae [44] &
distinctae sunt, ut ab iis discere non possim, an frigus sit tantùm privatio caloris,
vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum. Et
quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem verum sit frigus
nihil aliud esse quàm privationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale
quid & positivum repraesentat, non immerito falsa dicetur, & sic de
cacteris.
20. Quibus profecto non est
necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem; nam, si quidem sint falsae,
hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo
procedere, hoc est, non aliam ob causam in me esse quàm quia deest aliquid
naturae meae, nec est plane perfecta; si autem sint verae, quia tamen tam parum
realitatis mihi exhibent, ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non
video cur a me ipso esse non possint.
21. Ex iis verò quae in
ideis rerum corporalium clara & distincta sunt, quaedam ab ideâ meî ipsius
videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, & si quae
alia sint ejusmodi; nam cùm cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae
per se apta est existere, itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me
esse rem cogitantem & non extensam, lapidem verò esse rem extensam &
non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in
ratione tamen substantiae videntur convenire; itemque, cùm percipio me nunc
esse, & priùs etiam aliquamdiu fuisse recordor, cùmque varias habeo
cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro [45] ideas durationis
& numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transferre. Caetera
autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio,
figura, situs, & motus, in me quidem, cùm nihil aliud sim quàm res
cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantùm modi quidam
substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter.
22. Itaque sola restat idea
Dei, in quâ considerandum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit
proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem,
summe intelligentem, summe potentem, & a quâ tum ego ipse, tum aliud omne,
si quid aliud extat, quodcumque extat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt
ut, quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur.
Ideoque ex antedictis, Deum necessario existere, est concludendum.
23. Nam quamvis substantiae
quidem idea in me sit ex hoc ipso quòd sim substantia, non tamen idcirco esset
idea substantiae infinitae, cùm sim finitus, nisi ab aliquâ substantiâ, quae
revera esset infinita, procederet.
24. Nec putare debeo me non
percipere infinitum per veram ideam, sed tantùm per negationem finiti, ut
percipio quietem & tenebras per negationem motûs & lucis; nam contrà
manifeste intelligo plus realitatis esse in substantiâ infinitâ quàm in finitâ,
ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quàm finiti, hoc
est Dei quàm meî ipsius. Quâ enim ratione intelligerem me dubitare, me
[46] cupere, hoc est, aliquid mihi deesse, & me non esse omnino
perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione
defectus meos agnoscerem?
25. Nec dici potest hanc
forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo
ante de ideis caloris & frigoris, & similium, animadverti; nam contrà,
cùm maxime clara & distincta sit, & plus realitatis objectivae quàm
ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in quâ minor falsitatis
suspicio reperiatur. Est, inquam, haec idea entis summe perfecti & infiniti
maxime vera; nam quamvis forte fingi possit tale ens non existere, non tamen
fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de ideâ frigoris ante
dixi. Est etiam maxime clara & distincta; nam quidquid clare &
distincte percipio, quod est reale & verum, & quod perfectionem aliquam
importat, totum in eâ continetur. Nec obstat quod non comprehendam infinitum,
vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam
attingere cogitatione, ullo modo possum; est enim de ratione infiniti, ut a me,
qui sum finitus, non comprehendatur; & sufficit me hoc ipsum intelligere,
ac judicare, illa omnia quae clare percipio, & perfectionem aliquam
importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, vel formaliter vel
eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt
maxime vera, & maxime clara & distincta.
26. Sed forte majus aliquid
sum quàm ipse intelligam, omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo, potentiâ
quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exe[47]rant, neque ad actum
reducantur. Experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid
obstet quominus ita magis & magis augeatur in infinitum, nec etiam cur, cognitione
sic auctâ, non possim ejus ope reliquas omnes Dei perfectiones adipisci; nec
denique cur potentia ad istas perfectiones, si jam in me est, non sufficiat ad
illarum ideam producendam.
27. Imo nihil horum esse
potest. Nam primo, ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, & multa
in me esse potentiâ quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei
pertinet, in quâ nempe nihil omnino est potentiale; namque hoc ipsum, gradatim
augeri, certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea, etiamsi cognitio
mea semper magis & magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam
idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc
incrementi non sit capax; Deum autem ita judico esse actu infinitum, ut nihil
ejus perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a
solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab
actuali sive formali posse produci.
28. Neque profecto quicquam
est in his omnibus, quod diligenter attendenti non sit lumine naturali
manifestum; sed quia, cùm minus attendo, & rerum sensibilium imagines
mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris
necessariò ab ente aliquo procedat quod sit revera perfectius, ulte[48]rius
quaerere libet an ego ipse habens illam ideam esse possem, si tale ens nullum
existeret.
29. Nempe a quo essem? A me
scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis; nihil
enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum, cogitari aut fingi potest.
30. Atqui, si a me essem,
nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset; omnes enim
perfectiones quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet
Deus essem. Nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt difficilius acquiri
posse, quàm illa quae jam in me sunt; nam contrà, manifestum est longe
difficilius fuisse me, hoc est rem sive substantiam cogitantem, ex nihilo
emergere, quàm multarum rerum quas ignoro cognitiones, quae tantùm istius
substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac certe, si majus illud a me haberem,
non mihi illa saltem, quae facilius haberi possunt, denegassem, sed neque etiam
ulla alia ex iis, quae in ideâ Dei contineri percipio; quia nempe nulla
difficiliora factu mihi videntur; si quae autem difficiliora factu essent,
certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me
haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer.
31. Neque vim harum
rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si
inde sequeretur, nullum existentiae meae authorem esse quaerendum. Quoniam enim
omne tempus vitae in [49] partes innumeras dividi potest, quarum
singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quòd paulo ante fuerim, non
sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc
momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad temporis
naturam, eâdem plane vi & actione opus esse ad rem quamlibet singulis
momentis quibus durat conservandam, quâ opus esset ad eandem de novo creandam,
si nondum existeret; adeo ut conservationem solâ ratione a creatione differre,
sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt.
32. Itaque debeo nunc
interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego
ille, qui jam sum, paulo post etiam sim futurus: nam, cùm nihil aliud sim quàm
res cogitans, vel saltem cùm de eâ tantùm meî parte praecise nunc agam quae est
res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus proculdubio conscius essem.
Sed & nullam esse experior, & ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab
aliquo ente a me diverso pendere.
33. Forte verò illud ens non est
Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo
minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum
esse debere in causâ quantum est in effectu; & idcirco, cùm sim res
cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem meî causa
assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, & omnium perfectionum, quas
Deo tribuo, ideam habere fatendum est. Potestque de illâ rursus quaeri, an sit
a se, vel ab aliâ. Nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia
nempe, [50] cùm vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam
vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes
quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab aliâ, rursus eodem modo de hac
alterâ quaeretur, an sit a se, vel ab aliâ, donec tandem ad causam ultimam
deveniatur, quae erit Deus.
34. Satis enim apertum est
nullum hîc dari posse progressum in infinitum, praesertim cùm non tantùm de
causâ, quae me olim produxit, hîc agam, sed maxime etiam de illâ quae me
tempore praesenti conservat.
35. Nec fingi potest plures
forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, & ab unâ ideam unius
ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab aliâ ideam alterius me accepisse, adeo ut
omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes
simul junctae in uno aliquo, qui sit Deus. Nam contrà, unitas, simplicitas,
sive insepararibilitas eorum ommum quae in Deo sunt, una est ex praecipuis
perfectionibus quas in eo esse intelligo. Nec certe istius omnium ejus
perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ullâ causâ, a quâ etiam aliarum
perfectionum ideas non habuerim: neque enim efficere potuit ut illas simul
junctas & inseparabiles intelligerem, nisi simul effecerit ut quaenam illae
essent agnoscerem.
36. Quantum denique ad
parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen
profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans,
effecerunt; sed tantùm dispositiones quasdam in eâ materiâ posuerunt, cui me,
hoc est mentem, quam solam nunc pro me acci[51]pio, inesse judicavi.
Ac proinde hîc nulla de iis difficultas esse potest; sed omnino est
concludendum, ex hoc solo quòd existam, quaedamque idea entis perfectissimi,
hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari Deum etiam existere...
37. Superest tantùm ut
examinem quâ ratione ideam istam a Deo accepi; neque enim illam sensibus hausi,
nec unquam non expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cùm
istae res externis sensuum organis occurrunt, ve occurrere videntur; nec etiam
a me efficta est, nam nihil ab illâ detrahere, nihil illi superaddere plane
possum; ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est
innata idea meî ipsius.
38. Et sane non mirum est
Deum, me creando, ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis
operi suo impressa; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere
ipso diversa. Sed ex hoc uno quòd Deus me creavit, valde credibile est me
quodammodo ad imaginem & similitudinem ejus factum esse, illamque
similitudinem, in quâ Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem,
per quam ego ipse a me percipior: hoc est, dum in meipsum mentis aciem
converto, non modo intelligo me esse rem incompletam & ab alio dependentem,
remque ad majora & majora sive meliora indefinite aspirantem; sed simul
etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia non indefinite &
potentiâ tantùm, sed reipsâ infinite in se habere, atque ita Deum esse. Totaque
vis argumenti in eo est, quòd agnoscam fieri non posse [52] ut existam
talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam
existeret, Deus, inquam, ille idem cujus idea in me est, hoc est, habens omnes
illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed quocunque modo attingere
cogitatione possum, & nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis
patet illum fallacem esse non posse; omnem enim fraudem & deceptionem a defectu
aliquo pendere, lumine naturali manifestum est.
39. Sed priusquam hoc
diligentius examinem, simulque in alias veritates quae inde colligi possunt
inquiram, placet hîc aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus
attributa apud me expendere, & immensi hujus luminis pulchritudinem,
quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admirari, adorare.
Ut enim in hac solâ divinae majestatis contemplatione summam alterius vitae
foelicitatem consistere fide credimus, ita etiam jam ex eâdem, licet multo
minus perfectâ, maximam, cujus in hac vitâ capaces simus, voluptatem percipi
posse experimur.
|