De
rerum materialium existentiâ, & reali mentis a corpore distinctione.
1. Reliquum est ut examinem an res materiales existant. Et quidem jam ad
minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse
existere, quandoquidem ipsas clare & distincte percipio. Non enim dubium
est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax;
nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quòd illud a
me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, quâ me uti
experior, dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere;
nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, [72] nihil aliud
esse apparet quàm quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi
intime praesens, ac proinde existens.
2. Quo ut planum fiat,
primò examino differentiam quae est inter imaginationem & puram
intellectionem. Nempe, exempli causâ, cùm triangulum imaginor, non tantùm
intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas
tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod
imaginari appello. Si verò de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene
intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo
triangulum esse figuram constantem tribus; sed non eodem modo illa mille latera
imaginor, sive tanquam praesentia intueor. Et quamvis tunc, propter
consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporeâ cogito, figuram
forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse
chiliogonum, quia nullâ in re est diversa ab eâ quam mihi etiam repraesentarem,
si de myriogono aliâve quâvis figurâ plurimorum laterum cogitarem; nec quicquam
juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt,
agnoscendas. Si verò de pentagono quaestio sit, possum quidem ejus figuram
intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum
etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque
latera, simulque ad aream iis contentam; & manifeste hîc animadverto mihi
pecu[73]liari quâdam animi contentione opus esse ad imaginandum, quâ
non utor ad intelligendum: quae nova animi contentio differentiam inter
imaginationem & intellectionem puram clare ostendit.
3. Ad haec considero istam
vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad meî ipsius,
hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset,
proculdubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi videtur
illam ab aliquâ re a me diversâ pendere. Atque facilè intelligo, si corpus
aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro
arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo
ut hic modus cogitandi in eo tantùm a purâ intellectione differat, quòd mens,
dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex
ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus,
& aliquid in eo ideae vel a se intellectae vel sensu perceptae conforme
intueatur. Facilè, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem
corpus existat; & quia nullus alius modus aeque conveniens occurrit ad
illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere; sed probabiliter
tantùm, & quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex eâ
naturae corporeae ideâ distinctâ, quam in imaginatione meâ invenio, ullum sumi
posse argumentum, quod necessariò concludat aliquòd corpus existere.
[74]
4. Soleo verò alia multa
imaginari, praeter illam naturam corpoream, quae est purae Matheseos objectum,
ut colores, sonos, sapores, dolorem, & similia, sed nulla tam distincte;
& quia haec percipio meliùs sensu, a quo videntur ope memoriae ad
imaginationem pervenisse, ut commodiùs de ipsis agam, eâdem operâ etiam de
sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum
appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum
existentiâ habere possim.
5. Et primo quidem apud me
hîc repetam quaenam illa sint quae antehac, ut sensu percepta, vera esse
putavi, & quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam propter
quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de
iisdem sit credendum.
6. Primo itaque sensi me
habere caput, manus, pedes, & membra caetera ex quibus constat illud
corpus, quod tanquam meî partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam;
sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis
vel incommodis affici potest, & commoda ista sensu quodam voluptatis, &
incommoda sensu doloris metiebar. Atque, praeter dolorem & voluptatem,
sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque
corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram,
similesque alios affectus; foris verò, praeter corporum extensionem, &
figuras, & [75] motus, sentiebam etiam in illis duritiem, &
calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, & colores, &
odores, & sapores, & sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria,
& reliqua corpora ab invicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob
ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, & quas
solas proprie & immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a meâ
cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent;
experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem
objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensûs organo esset
praesens, nec possem non sentire cùm erat praesens. Cùmque ideae sensu
perceptae essent multo magis vividae & expressae, & suo etiam modo
magis distinctae, quàm ullae ex iis quas ipse prudens & sciens meditando
effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur
ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus
advenirent. Quarum rerum cùm nullam aliunde notitiam haberem quàm ex istis ipsis
ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quàm illas iis similes esse.
Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quàm ratione,
videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quàm illae erant
quas sensu percipiebam, & plerumque ex earum partibus componi, facile mihi
persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in
sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam jure meum
ap[76]pellabam, magis ad me pertinere quàm alia ulla arbitrabar: neque
enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis; omnes appetitus &
affectus in illo & pro illo sentiebam; ac denique dolorem &
titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud
positis, advertebam. Cur verò ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi
tristitia, & ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve
illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo
admoneat, gutturis verò ariditas de potu, & ita de caeteris, non aliam sane
habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a naturâ; neque enim ulla plane est
affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem & cibi
sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, & cogitationem
tristitiae ab isto sensu exortae. Sed & reliqua omnia, quae de sensuum
objectis judicabam, videbar a naturâ didicisse: priùs enim illa ita se habere
mihi persuaseram, quàm rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.
7. Postea verò multa
paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt; nam
& interdum turres, quae rotundae visae fuerant è longinquo, quadratae
apparebant è propinquo, & statuae permagnae, in eorum fastigiis stantes,
non magnae è terrâ spectanti videbantur; & talibus aliis innumeris in rebus
sensuum externorum judicia falli deprehendebam. Nec externorum duntaxat, sed
etiam interno[77]rum; nam quid dolore intimius esse potest? Atqui
audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi
videri adhuc interdum dolorem sentire in eâ parte corporis quâ carebant;
ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi
dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales
dubitandi causas nuper adjeci: prima erat, quòd nulla unquam, dum vigilo, me
sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me
sentire; cùm que illa, quae sentire mihi videor in somnis, non credam a rebus
extra me positis mihi advenire, non advertebam quare id potius crederem de iis
quae sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quòd cùm authorem meae
originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam
obstare quominus essem naturâ ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae
mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum
sensibilium veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam.
Cùm enim viderer ad multa impelli a naturâ, quae ratio dissuadebat, non multùm
fidendum esse putabam iis quae a naturâ docentur. Et quamvis sensuum
perceptiones a voluntate meâ non penderent, non ideo concludendum esse putabam
illas a rebus a me diversis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso
facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.
8. Nunc autem, postquam
incipio meipsum meaeque authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae
habere videor a sensibus, puto esse temere admit[78]tenda; sed neque
etiam omnia in dubium revocanda.
9. Et primò, quoniam scio
omnia quae clare & distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa
intelligo, satis est quòd possim unam rem absque alterâ clare & distincte
intelligere, ut certus sim unam ab alterâ esse diversam, quia potest saltem a
Deo seorsim poni; & non refert a quâ potentiâ id fiat, ut diversa
existimetur; ac proinde, ex hoc ipso quòd sciam me existere, quòdque interim
nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter
hoc solum quòd sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno
consistere, quòd sim res cogitans. Et quamvis fortasse (vel potiùs, ut
postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum
est, quia tamen ex unâ parte claram & distinctam habeo ideam meî ipsius,
quatenus sum tantùm res cogitans, non extensa, & ex aliâ parte distinctam
ideam corporis, quatenus est tantùm res extensa, non cogitans, certum est me a
corpore meo revera esse distinctum, & absque illo posse existere.
10. Praeterea invenio in me
facultates specialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi
& sentiendi, sine quibus totum me possum clare & distincte intelligere,
sed non vice versâ illas sine me, hoc est sine substantiâ intelligente cui
insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde
percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias
facultates, ut locum mutandi, varias figuras induendi, & similes, quae
quidem non magis quàm praecedentes, absque [79] aliquâ substantiâ cui
insint, possunt intelligi, nec proinde etiam absque illâ existere: sed
manifestum est has, siquidem existant, inesse debere substantiae corporeae sive
extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla
plane intellectio, in earum claro & distincto conceptu continetur. Jam verò
est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum
sensibilium recipiendi & cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem,
nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas
ideas producendi vel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest,
quia nullam plane intellectionem praesupponit, & me non cooperante, sed
saepe etiam invito, ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliquâ
substantiâ a me diversâ, in quâ quoniam omnis realitas vel formaliter vel
eminenter inesse debet, quae est objective in ideis ab istâ facultate productis
(ut jam supra animadverti), vel haec substantia est corpus, sive natura
corporea, in quâ nempe omnia formaliter continentur quae in ideis objective;
vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior, in quâ continentur
eminenter. Atqui, cùm Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per
se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliquâ creaturâ, in
quâ earum realitas objectiva, non formaliter, sed eminenter tantùm contineatur.
Cùm enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contrà
magnam [80] propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video
quâ ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quàm a rebus
corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes
tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo, quoniam ista sensuum
comprehensio in multis valde obscura est & confusa; sed saltem illa omnia
in iis sunt, quae clare & distincte intelligo, id est omnia, generaliter
spectata, quae in purae Matheseos objecto comprehenduntur.
11. Quantum autem attinet
ad reliqua quae vel tantùm particularia sunt, ut quòd sol sit talis
magnitudinis aut figurae &c., vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus,
dolor, & similia, quamvis valde dubia & incerta sint, hoc tamen ipsum,
quòd Deus non sit fallax, quòdque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in
meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa
ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis
assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a naturâ aliquid
habeant veritatis: per naturam enim, generaliter spectatam, nihil nunc aliud
quàm vel Deum, ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam
intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari, quàm complexionem eorum
omnium quae mihi a Deo sunt tributa.
12. Nihil autem est quod me
ista natura magis expresse doceat, quàm quòd habeam corpus, cui male est cùm
dolorem sentio, quod cibo vel potu indiget, cùm famem aut sitim patior, &
similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis. [81]
13. Docet etiam natura, per
istos sensus doloris, famis, sitis & c., me non tantùm adesse meo corpori
ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum & quasi permixtum,
adeo ut unum quid cum illo componam. Alioqui enim, cùm corpus laeditur, ego,
qui nihil aliud sum quàm res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro
intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave
frangatur; & cùm corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse
intelligerem, non confusos famis & sitis sensus haberem. Nam certe isti
sensus sitis, famis, doloris &c., nihil aliud sunt quàm confusi quidam
cogitandi modi ab unione & quasi permixtione mentis cum corpore exorti.
14. Praeterea etiam doceor
a naturâ varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi
prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo quòd valde diversos sentiam
colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem, & similia, recte
concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum
perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non
similes; atque ex eo quòd quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint,
aliae ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex
corpore & mente sum compositus, variis commodis & incommodis a
circumjacentibus corporibus affici posse. [82]
15. Multa verò alia sunt
quae, etsi videar a naturâ doctus esse, non tamen revera ab ipsâ, sed a
consuetudine quâdam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo falsa esse
facile contingit: ut quòd omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos
sensus moveat, sit vacuum; quòd in corpore, exempli gratiâ, calido aliquid sit
plane simile ideae caloris quae in me est, in albo aut viridi sit eadem albedo
aut viriditas quam sentio, in amaro aut dulci idem sapor, & sic de
caeteris; quòd & astra & turres, & quaevis alia remota corpora ejus
sint tantùm magnitudinis & figurae, quam sensibus meis exhibent, & alia
ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratiùs debeo
definire quid proprie intelligam, cùm dico me aliquid doceri a naturâ. Nempe
hîc naturam strictiùs sumo, quàm pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo
tributa sunt; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam
pertinent, ut quòd percipiam id quod factum est infectum esse non posse, &
reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hîc non est sermo; multa
etiam quae ad solum corpus spectant, ut quòd deorsum tendat, & similia, de
quibus etiam non ago, sed de iis tantùm quae mihi, ut composito ex mente &
corpore, a Deo tributa sunt. Ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae
sensum doloris inferunt, & ea prosequi quae sensum voluptatis, & talia;
sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum
perceptionibus sine praevio intellectûs examine de rebus extra nos positis
concludamus, quia de iis verum scire [83] ad mentem solam, non autem ad
compositum, videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quàm
ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo realis sive positiva propensio
est ad credendum illam non esse majorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate
judicavi; & quamvis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem
nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in
igne aliquid esse simile isti calori, ut neque etiam isti dolori, sed
tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus
caloris vel doloris efficiat; & quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit
quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus: sed video me in
his aliisque permultis ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia nempe
sensuum perceptionibus, quae proprie tantùm a naturâ datae sunt ad menti
significandum quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda,
& eatenus sunt satis clarae & distinctae, utor tanquam regulis certis
ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de
quâ tamen nihil nisi valde obscure & confuse significant.
16. Atqui jam ante satis
perspexi quâ ratione, non obstante Dei bonitate, judicia mea falsa esse
contingat. Sed nova hîc occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam
persequenda vel fugienda mihi a naturâ exhibentur, atque etiam circa internos
sensus in quibus errores videor deprehendisse: ut cùm quis, grato cibi alicujus
sapore delusus, venenum intus latens assumit. [84] Sed nempe tunc tantùm a
naturâ impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem
ad venenum, quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest, quàm
naturam istam non esse omnisciam: quod non mirum, quia, cùm homo sit res
limitata, non alia illi competit quàm limitatae perfectionis.
17. At verò non raro etiam
in iis erramus ad quae a naturâ impellimur: ut cùm ii qui aegrotant, potum vel
cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hîc poterit, illos ob id
errare, quòd natura eorum sit corrupta; sed hoc difficultatem non tollit, quia
non minus vere homo aegrotus creatura Dei est quàm sanus; nec proinde minus
videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex
rotis & ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae
observat, cùm male fabricatum est & horas non recte indicat, quàm cùm omni
ex parte artificis voto satisfacit: ita, si considerem hominis corpus, quatenus
machinamentum quòddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine &
pellibus ita aptum & compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret,
eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis nec
proinde a mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli
causâ, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti
inferre solet, atque etiam ab illâ ejus nervos & reliquas partes ita
disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, quàm, cùm nullum tale in eo
vitium est, a simili [85] faucium siccitate moveri ad potum sibi utile
assumendum. Et quamvis, respiciens ad praeconceptum horologii usum, dicere
possim illud, cùm horas non recte indicat, a naturâ suâ deflectere; atque eodem
modo, considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui
in eo fieri solent, putem illud etiam a naturâ suâ aberrare, si ejus fauces
sint aridae, cùm potus ad ipsius conservationem non prodest; satis tamen
animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab alterâ multùm differre: haec
enim nihil aliud est quàm denominatio a cogitatione meâ, hominem aegrotum &
horologium male fabricatum cum ideâ hominis sani & horologii recte facti
comparante, dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam verò
aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet
veritatis.
18. Ac certe, etiamsi
respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantùm denominatio extrinseca, cùm
dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quòd aridas habeat fauces, nec tamen
egeat potu; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori
unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae, quòd sitiat cùm
potus est ipsi nociturus; ideoque hîc remanet inquirendum, quo pacto bonitas
Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax.
19. Nempe imprimis hîc
adverto magnam esse differentiam inter mentem & corpus, in eo quòd corpus
ex naturâ suâ sit semper divisibile, mens autem plane [86] indivisibilis; nam
sane cùm hanc considero, sive meipsum quatenus sum tantùm res cogitans, nullas
in me partes possum distinguere, sed rem plane unam & integram me esse
intelligo; & quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso
tamen pede, vel brachio, vel quâvis aliâ corporis parte, nihil ideo de mente
subductum esse cognosco; neque etiam facultates volendi, sentiendi,
intelligendi &c. ejus partes dici possunt, quia una & eadem mens est
quae vult, quae sentit, quae intelligit. Contrà verò nulla res corporea sive
extensa potest a me cogitari, quam non facile in partes cogitatione dividam,
atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam: quod unum sufficeret ad me
docendum, mentem a corpore omnino esse diversam, si nondum illud aliunde satis
scirem.
20. Deinde adverto mentem
non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro,
vel forte etiam ab unâ tantùm exiguâ ejus parte, nempe ab eâ in quâ dicitur
esse sensus communis; quae, quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem
exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se
habere, ut probant innumera experimenta, quae hîc recensere non est opus..
21. Adverto praeterea eam
esse corporis naturam, ut nulla ejus pars possit ab aliâ parte aliquantum
remotâ moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a quâlibet ex iis quae
interjacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut, exempli causâ, in fune A, B,
C, D, si trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima A, quàm
moveri etiam posset, si traheretur una ex intermediis B vel C, & ultima D
maneret immota. Nec dissimili ratione, cùm sentio dolorem pedis, docuit me
Physica sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui, inde ad
cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam
intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant,
qui institutus est a naturâ ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede
existentis. Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, & collum
transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere ut,
etiamsi eorum pars, quae est in pede, non attingatur, sed aliqua tantùm ex
intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto,
ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem. Et idem de quolibet alio sensu
est putandum.
22. Adverto denique,
quandoquidem unusquisque ex motibus, qui fiunt in eâ parte cerebri quae
immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac
in re melius posse excogitari, quàm si eum inferat qui, ex omnibus quos inferre
potest, ad hominis sani conservationem quàm maxime & quàm frequentissime
conducit. Experientiam autem testari, tales esse omnes sensus nobis a naturâ
inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam bonitatemque
testetur. Ita, exempli causâ, [88] cùm nervi qui sunt in pede vehementer &
praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus, per spinae dorsi medullam ad
intima cerebri pertingens, ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe
dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad ejus causam, ut
pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset verò natura hominis a
Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet:
nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro, vel quatenus est in pede, vel in
aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad
corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo, cùm potu indigemus,
quaedam inde oritur siccitas in gutture, nervos ejus movens & illorum ope
cerebri interiora; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto
hoc negotio nobis utilius est scire, quàm quòd potu ad conservationem
valetudinis egeamus, & sic de caeteris.
23. Ex quibus omnino
manifestum est, non obstante immensâ Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente
& corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae
causa, non in pede, sed in aliâ quâvis ex partibus per quas nervi a pede ad
cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro, eundem plane motum excitet qui
solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque
naturaliter falletur, quia, cùm ille idem motus in cerebro non possit nisi
eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causâ
quae laedit pedem, quàm ab aliâ alibi existente, rationi consenta[89]neum est
ut pedis potius quàm alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si
quando faucium ariditas, non ut solet ex eo quòd ad corporis valetudinem potus
conducat, sed ex contrariâ aliquâ causâ oriatur, ut in hydropico contingit,
longe melius est illam tunc fallere, quàm si contrà semper falleret, cùm corpus
est bene constitutum; & sic de reliquis.
24. Atque haec consideratio
plurimum juvat, non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est
animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare aut vitare facile possim. Nam
sane, cùm sciam omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant,
multo frequentius verum indicare quàm falsum, possimque uti fere semper
pluribus ex iis ad eandem rem examinandam, & insuper memoriâ, quae
praesentia cum praecedentibus connoctit, & intellectu, qui jam omnes
errandi causas perspexit; non amplius vereri debeo ne illa, quae mihi quotidie
a sensibus exhibentur, sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum
dubitationes, ut risu dignae, sunt explodendae. Praesertim summa illa de somno,
quem a vigiliâ non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumque
esse discrimen, in eo quòd nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus
vitae a memoriâ conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sane, si
quis, dum vigilo, mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit
in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret, viderem, non
immerito spec[90]trum potius, aut phantasma in cerebro meo effictum, quàm verum
hominem esse judicarem. Cùm verò eae res occurrunt, quas distincte, unde, ubi,
& quando mihi adveniant, adverto, earumque perceptionem absque ullâ
interruptione cum totâ reliquâ vitâ connecto, plane certus sum, non in somnis,
sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare,
si, postquam omnes sensus, memoriam & intellectum ad illas examinandas
convocavi, nihil mihi, quod cum caeteris pugnet, ab ullo ex his nuntietur. Ex
eo enim quòd Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed
quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram
concedit, fatendum est humanam vitam circa res particulares saepe erroribus
esse obnoxiam, & naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.
|