| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Charles Lutwidge Dodgson alias Lewis Carroll Jabberwocky IntraText CT - Text |
Gaberbocchus by Hassard H. Dodgson (Charles Lutwidge Dodgson's uncle)
Hora aderat briligi. Nunc et
Slythia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabuere Rathi.
"Cave,
Gaberbocchum moneo tibi, nate, cavendum!
(Unguibus
ille rapit. Dentibus ille necat.)
Et fuge Jubbubum, quo non infestior ales,
Et Bandersnatcham, quae fremit usque, cave."
Ille autem gladium vorpalem
cepit, et hostem
Manxonium longa sedulitate petit;
Tum sub tumtummi requiescens arboris umbra
Stabat tranquillus, multa animo meditans.
Dum requiescebat meditans
uffishia, monstrum
Praesens ecce! oculis cui fera flamma micat,
Ipse Gaberbocchus dumeta per horrida sifflans
Ibat, et horrendum burbuliabat iens!
Ter, quater, atque iterum cito
vorpalissimus ensis
Snicsnaccans penitus viscera dissecuit.
Exanimum corpus linquens caput abstulit heros
Quocum galumphat multa, domumque redit.
"Tune
Gaberbocchum potuisti, nate, necare?
Bemiscens puer! ad brachia nostra veni.
Oh! frabiusce dies! iterumque caloque calaque
Laetus eo" ut chortlet chortla superba senex.
Hora
aderat briligi. Nunc et Slythia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabuere Rathi.