|
Textus
1. Dominus ita dedit mihi
fratri Francisco incipere faciendi poenitentiam: quia, cum essem
in peccatis, nimis mihi videbatur amarum videre leprosos.
2. Et ipse Dominus conduxit me inter illos et feci misericordiam
cum illis.
3. Et recedente
me ab ipsis, id quod videbatur
mihi amarum, conversum fuit mihi in dulcedinem animi et corporis; postea parum steti et exivi de saeculo.
4. Et Dominus dedit mihi
talem fidem in ecclesiis, ut ita simpliciter orarem et dicerem:
5. Adoramus
te, Domine Jesu Christe et
ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuanz redimisti mundum.
6. Postea Dominus dedit mihi et dat
tantam fidem in sacerdotibus, qui vivunt secundum formam sanctae ecclesiae Romanae propter ordinem ipsorum, quod si facerent mihi persecutionem,
volo recurrere ad ipsos.
7.Et si haberem
tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pauperculos sacerdotes huius saeculi, in parochiis, quibus morantur, nolo praedicare ultra voluntatem ipsorum.
8. Et ipsos
et omnes alios volo timere, amare et honorare sicut meos dominos.
9. Et nolo in ipsis considerare peccatum, quia Filium Dei discerno in ipsis, et domini mei sunt.
10. Et propter hoc facio, quia nihil
video corporaliter in hoc saeculo
de ipso altissimo Filio Dei, nisi sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem suum, quod ipsi recipiunt
et ipsi soli aliis ministrant.
11. Et haec sanctissima mysteria super omnia
volo honorari, venerari et in locis pretiosis
collocari.
12. Sanctissima nomina et verba eius
scripta, ubicumque invenero in locis illicitis, volo colligere et rogo, quod colligantur
et in loco honesto collocentur.
13. Et omnes
theologos et qui ministrant
sanctissima verba divina, debemus honorare et venerari, sicut qui ministrant nobis spiritum et vitam.
14. Et postquam Dominus dedit mihi
de fratribus, nemo ostendebat mihi, quid deberem facere, sed ipse Altissimus
revelavit mihi, quod deberem vivere secundum formam sancti Evangelii.
15. Et ego paucis
verbis et simpliciter feci scribi et dominus papa confirmavit mihi.
16. Et illi
qui veniebant ad recipiendam
vitam, omnia quae habere poterant, dabant pauperibus; et erant contenti tunica una, intus
et foris repeciata, cum cingulo et braccis.
17. Et nolebamus
plus habere.
18. Officium dicebamus
clerici secundum alios clericos, laici dicebant: Pater noster; et satis libenter manebamus in ecclesiis.
19. Et eramus idiotae
et subditi omnibus.
20. Et ego manibus
meis laborabam, et volo laborare; et omnes alii fratres
firmiter volo, quod laborent de laboritio, quod pertinet ad honestatem.
21. Qui nesciunt,
discant, non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter
exemplum et ad repellendam otiositatem.
22. Et quando
non daretur nobis pretium laboris, recurramus ad mensam Domini, petendo eleemosynam ostiatim.
23. Salutationem
mihi Dominus revelavit, ut diceremus: Dominus det tibi
pacem.
24. Caveant sibi
fratres, ut ecclesias, habitacula paupercula et omnia, quae pro ipsis construuntur, penitus non recipiant, nisi essent, sicut
decet sanctam paupertatem, quam in regula promisimus, semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini.
25.Praecipio firmiter per obedientiam fratribus universis, quod ubicumque sunt, non audeant petere aliquam litteram in curia Romana per se neque
per interpositam personam, neque pro ecclesia neque pro alio loco neque sub specie praedicationis neque pro persecutione suorum corporum;
26. sed ubicumque non fuerint recepti, fugiant in aliam terram ad faciendam poenitentiam cum benedictione Dei.
27. Et firmiter volo obedire ministro generali huius fraternitatis et alio guardiano, quem sibi placuerit mihi dare.
28. Et ita volo esse captus in manibus suis, ut non possim ire vel facere ultra obedientiam et voluntatem suam,
quia dominus meus est.
29. Et quamvis
sim simplex et infirmus, tamen semper volo habere clericum, qui mihi faciat officium, sicut in regula continetur.
30. Et omnes alii fratres
teneantur ita obedire guardianis suis et facere
officium secundum regulam.
31. Et qui
inventi essent, quod non facerent officium secundum regulam, et vellent alio
modo variare, aut non essent catholici,
omnes fratres, ubicumque sunt, per obedientiam teneantur, quod ubicumque invenerint aliquem ipsorum, proximiori custodi illius loci, ubi ipsum invenerint, debeant repraesentare.
32. Et custos
firmiter teneatur per obedientiam ipsum fortiter custodire, sicuti
hominem in vinculis die noctuque, ita quod
non possit eripi de manibus suis, donec
propria sua persona ipsum repraesentet
in manibus sui ministri.
33. Et minister firmiter
teneatur per obedientiam mittendi ipsum per tales fratres, quod die noctuque
custodiant ipsum sicuti hominem in vinculis, donec repraesentent ipsum coram domino Ostiensi, qui est dominus, protector et correctors
totius fraternitatis.
34. Et non
dicant fratres: Haec est alia regula;
quia haec est recordatio, admonitio, exhortatio et meum
testamentum, quod ego frater Franciscus parvulus facio vobis fratribus meis benedictis propter hoc, ut regulam, quam Domino promisimus, melius catholice observemus.
35. Et generalis
minister et omnes alii ministri et custodes per obedientiam teneantur, in istis verbis non addere vel minuere.
36. Et semper
hoc scriptum habeant secum iuxta regulam.
37. Et in omnibus capitulis,
quae faciunt, quando legunt regulam,
legant et ista verba.
38. Et omnibus fratribus meis clericis et laicis praecipio firmiter per obedielltiam,
ut non mittant glossas in regula neque in istis verbis dicendo:
Ita volunt intelligi.
39. Sed sicut
dedit mihi Dominus simpliciter et pure dicere et scribere regulam et ista verba, ita simpliciter et sine glossa intelligatis et cum sancta operatione observetis usque in finem.
40. Et quicumque haec observaverit, in caelo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus virtutibus caelorum et omnibus sanctis.
41. Et ego frater Franciscus parvulus, vester servus, quantumcumque possum, confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem.
|