Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Walter Savage Landor
Poematum latinorum libellus

IntraText CT - Text

  • HENDECASYLLABI
    • VIII AD BRITANNIAM BELLO IN ASIA FELICITER PERFECTO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII
AD BRITANNIAM
BELLO IN ASIA FELICITER PERFECTO


O! Regina Britannia Insularum!
Orbis lucidus universi ocellus!
Bellique* arbiter, Artiumque mater!
Pulso a finibus Indiae Tyranno,
Ac natis Asiatico triumpho
Missis ad tua castra, nonne Pacem
Optas finitimis favere terris?
Et tu perpatiare sic tyrannos
Tot induere Galliae tumultus?
En hos consequitur Rapina, Caedes,
Et Fames malesuada, visque Martis:
Hic Discordia saevit; ecce pallam
Scissam, et purpureo oblitam cruore!
Hic Bellona ruentibus catervis
Ignes iniicit; atque melleos Mors
Prosternit pede flosculos Iuventae.

    Infelix puer! imminente letho,
Expectant male te tui parentes!
Et lactata puella spe, lacertis
Heu! inanibus, heu! vacante lecto,
Dulci se tibi somnio volutat.
O crudelia bella! mane clamat,
Ter crudelia! vos enim abstulistis
Illum quem mihi blanda Nox reducit
Et gaudens tenebris Amor: tamen Mors
Hoc a pectore bella nil valetis!
Tam charum caput una dimovebit.




* Verbo masculini generis hic usus sum: haud aliter Livius, ni fallor, verum arbitrum Romam appellavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License