Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Walter Savage Landor
Simonidea

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

AD FRATREM

Ibis inaccessas ubi porrigit insula rupes,
Et fremit adversum nautis hyemalibus aequor;
Ibis, at haud solus, frater, comitante camaena:
Nec, mihi crede, potest adeo gens effera victum
Quaerere naufragiis; ea, quae tentoria regis
Visere vere solet, rogitantem audire loquelam,
Formosasque procul percurrere nomine natas.
Barbarus esse velit, vel hiarit vivere rapto,
Qui tales assuetus amet spectare puellas
Litore ludentes udo, dum largior unda
Volvitur; inde simul manibus prorumpere nexis
In fremitum fluctus, caecoque resurgere saltu,
Virgatasque comas quatere atque immittere collo!
Cervices amplexa reluctantesque lacertos
Lympha nitens irrorat, amabiliterque susurrat
Sub pede pallenti, sub respirante labello,
Argutoque petit superantia pectora planctu.
Anne putas isti praecordia ferrea genti
Posse manere diu, aut laribus violenta parare?
Parva quidem Fortuna tulit tibi munera frater,
Attamen ampla satis sapientibus: hortus, agellus,
Obscuroque sedens stabuli gallina tigillo,
Non absunt, viridique librorum capsula velo.
Ergo intende animum studiisque assuesce severis,
Nec, quod uterque nimis cuperemus, inertibus horis
Indulge; non tempus adhuc: Labor otia ducat,
Inque toro quem stravit amet recubare Voluptas.
Ante dies istos veniet, modo venerit, hostis,
Seraque decernet vindex certamina Mavors.
Tunc erimus comites, altaque sedebimus umbra
Sub scopulis, raso nisi vertice rarior ulmus
Invitet, gelido contexens pascua musco,
Mollia tunc folium super amplum fraga rubescant,
Tunc festa teretes patera volvantur olivae,
Baetica secretis emergat testa cavernis,
Et cano vitreis hebetetur purpura rore.
Interea modicos foveasque colasque penates,
Nec cupias maiora; solent maiora nocere.
Ipse quidem, fateor, licet aurea secula Thermis
Degimus, exarsi quondam, impellente iuventa,
Esse aliquid patriae et memorabile linguere nomen
Cumque senatores denos mihi campus avitus
Mitteret ad Romam, si res Romana maneret,
Haud nimis illud erat; nec spes inhonesta, nec audax.
Dum male demissa secederet aure senatus
Pars melior quondam, fremitu tremefacta popelli,
Caninius potuit mediis elapsus Hibernis
Dundasios penetrare sinus, atque intima Pitti
Consilia, atque avidi mensas superare Batavi:
Visus purpureos nudus eum divite nympha
Repere per thalamos, ruituraque linquere tecta,
Felis uti solers vel acute prospiciens mus.
Coniuge cum bella nunc bellus obambulat urbem,
Quinetiam biiugis vehitur; lotaeque sorores
Haud in quadriviis tunicam tibi vellere certant.
Sic placitum Pitto; quo non praestantior alter
Aere ciere viros obolisque accendere cantum:
Nam mediocris, amat mediocribus omnis amari.
Hunc habeat secum, versansque volubile ludi
Ingenium, capiatve manu lorisve flagellet
In strepitum, veluti buxum puer;* ille levare
Sopitum tereti palma catus, ille furentem
Dirigere, aut nutantem in murmura iussa ciere,
Scribat, at abstineat nobis, neque misceat istis
Qui laeti fuerint Patriai tempore iniquo,
Visceribusque ipsis atque ipso sanguine victum
Quaerebant, rabidoque voraces ore fremebant.
Scripsimus: et nostras captarunt grandia laudes
Facta, vel hostilis dextrae; non ista venenum,
Vergere norat adhuc sociis, aut caedere captos.
Hei mihi! mutandos potui praesciscere mores?
Scripsimus: idque suo, nam fabor, corde recondat;
Qualiacunque alii pepigerunt carmina vates,
Haec inter misera et nimis infelicia bella,
Seu famuli regum seu libertatis amici,
Vix aliud nostro mansurum est serius aevo.
Scribat: at abstineat nobis, manibusque pusillis
Ah! modo Landoreum fugiat pervertere plectrum.
Maius opus moveo; tamen imperfecta relinquam
Caepta libens illi** pepulit qui lumine claro
Somnia Cartesi, vix intrans limina, quique
Explicuit pavidis Neutoni scrinia Musis.
Candida Luereti perstringere pectora nollem,
Nam genus humanum formidine solvere divum
Nisus inextincta est olea studioque fideli;
Cessit, honorato dignissima consule cura,
Hesperiisque plagis Epicuro stella refulsit.
Sed revocanda suis est palans Musa, parentis
Immemor; urget amor, atque imperfecta priorum
Verba monent: quoties aversi risimus ambo
(Ut gravia inveheret) titubantis carmina Galli!
Te neque magnanimis quidquam deterreat ausis.
Invidiam mereamur: habebimus; utpote callem
Secretum eligimus procul ambitione maligna,
Utpote contrahimus sub opaco litore vela.
Praeterea conducamus qui funera plorent
Hoc pretio; propriis cumuletur odoribus urna,
Quos neque postera lux, neque noctis sparserit imber.
Vicinique velint dare, seraque dona rubescant,
Et videant hostes intabuerintque videndo.
Hoc nostrum est; uni volvenda pepercerit aetas.
Omnia sub numero sunt interitura dierum,
Ut brevis iste lacus, modo qui pluvialibus austris
Natus erat, flectique infra non palluit herba,
Illicet autumni foliis operitur, obitque.
Sed manet ingenium: quid nobilium atque potentum
Sollicitemus opem? cedent aeterna caducis?
Unica Musa potens, et nobilis unica Musa est.




* Buxum puer, pro trocho ut alnus missa Pado, (Virg.) pro lintre. Buxum, feam. gen. et neut. communiter habet: in Aeneide, volubile buxum: in Georg. torno rasile, pro arbore.



** Coepta libens illi. Robertum inquam Smithium, poetarurn quotquot latine scripserunt, post Virgilii atque Horatii tempora praestantissimum; numerorum pondere Fracastorius, elegantia verborum Politianus aequavit: locorum delectu atque illustratione, floribus eorundem locuplete temperantia delibatis, incitatione, potentia, maiestate, nemo. Illos quidem bonos imitatores dixeris; hunc vero, Suis pollentem opibus, alienarum nihil indigum, magnum atque optimum poetam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL