Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. DE TRIBVS GENERIBVS CAVSARVM. [1] Genera causarum tria sunt, deliberativum, demonstrativum, iudiciale. Deliberativum genus est, in quo de quibuslibet utilitatibus vitae, quid aut debeat aut non debeat fieri, tractatur. Demonstrativum, in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur. [2] Iudiciale, in quo de ipsius personae facto aut poenae aut praemii sententia datur. Dictum autem iudiciale eo, quod iudicet hominem, et sententia sua ostendat utrum laudabilis praemio dignus sit, aut certe reus condemnari liberarique supplicio. [3] Deliberativum genus vocatur eo, quod de unaquaque re in eo deliberatur. Huius genus duplex est, suasio et dissuasio, id est de expetendo et fugiendo, id est de faciendo et non faciendo. [4] Suasoria autem in tribus locis dividitur: honesto, utili, et possibili. Haec differt aliquid a deliberativa, quia suasoria eget alteram personam, deliberativa interdum et apud se agit. In suasoria autem duae sunt quae plus valent: spes et metus. [5] Demonstrativum dictum, quod unamquamque rem aut laudando aut vituperando demonstrat. Quod genus duas habet species: laudem et vituperationem. Laudis ordo tribus temporibus distinguitur: ante ipsum, in ipsum, post ipsum. [6] Ante ipsum, ut (Virg. Aen. 1,605):

Quae te tam laeta tulerunt
saecula?

In ipsum, ut (Virg. Aen. 1,597):

O sola infandos Troiae miserata labores.

Post ipsum, ut (Virg. Aen. 1,607):

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

[7] Pari ordine e contrario et in vituperatione hominis haec forma servanda est, ante hominem, in hominem, post hominem. Locus communis ad demonstrativum vituperationis genus pertinet. Quod tamen ab eo in aliquo differt. Nam vituperatio, quae contraria est laudis, specialiter in certam facientis personam adhibetur. [8] Communis vero locus generaliter in facti crimen praeponitur. Vnde et communis locus dicitur, quia absente persona non tam in hominem, quantum in ipsum crimen exponitur. Omne enim vitium non in uno tantum, sed etiam commune in plurimis invenitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL