Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. DE SYLLOGISMIS. [1] Syllogismus Graece, Latine argumentatio appellatur. Argumentatio autem dicta est, quasi argutae mentis oratio, qua inventum probabile exequimur. Syllogismus igitur est propositionis et adsumptionis confirmationisque extrema conclusio aut ex ambigentis incerto, aut ex fiducia conprobantis. [2] Constat enim tribus partibus: propositione, adsumptione, conclusione. Propositione, ut puta, "quod bonum est, turpem usum habere non potest" Consensit audiens; adsumpsit ille "pecunia turpem usum habet" Concluditur, "ergo pecunia bonum non est" [3] Syllogismis autem non solum rhetores, sed maxime dialectici utuntur, licet Apostolus saepe proponat, adsumat, confirmet atque concludat: quae, ut diximus, propriae artis Dialecticae et Rhetoricae sunt. [4] Syllogismorun apud rhetores principalia genera duo sunt: inductio et ratiocinatio. Inductionis membra sunt tria: prima propositio, secunda inlatio, quae et adsumptio dicitur, tertia conclusio. [5] Inductio est, quae rebus non dubiis captat adsensionem eius, cum instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive inter sermocinantes. Propositio inductionis est, quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. [6] Inlatio inductionis est, quae et adsumptio dicitur, quae rem, de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. Conclusio inductionis est, quae aut concessionem inlationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur declarat. Ratiocinatio est oratio, qua id, de quo est quaestio, conprobatur. [7] Ratiocinationis modi sunt duo. Primus enthymema, qui est inperfectus syllogismus atque rhetoricus. Secundus epichirema, qui est inrhetoricus et Iatior syllogismus. [8] Enthymema igitur Latine interpretatur mentis conceptio, quem inperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus eius argumenti forma consistit, quando id, quod ad fidem pertinet faciendam, utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: "Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum" Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum, unde magis rhetoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. [9] Enthymematis membra sunt quinque: primum convincibile, secundum ostentabile, tertium sententiale, quartum exemplabile, quintum collectivum. [10] Convincibile est, quod evidenti ratione convincitur, sicut fecit Cicero pro Milone (79): "Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis,Ostentabile est, quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilina (1,2): "Hic tamen vivit, immo etiam in senatum venit" Sententiale est, quod sententia generalis adducit, ut apud Terentium (Andr. 68):

Obsequium amicos, veritas odium parit.

[12] Exemplabile est, quod alicuius exempli conparatione eventum simile conminatur, sicut Cicero in Philippicis (2,1): "Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere" [13] Collectivum est, cum in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone (41): "Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella. Quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus: hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere" [14] Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio ex sola propositione, sicut iam dictum est, quae ita constat: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. [15] Ex sola adsumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit; inimicus autem [est]. Et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur. [16] Sequitur epichirema, descendens de ratiocinatione latior et executior rhetoricis syllogismis, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Hic autem constat modis tribus. Primus modus tripertitus est, secundus quadripertitus, tertius quinquepertitus. [17] Tripertitus epichirematicus syllogismus est, qui constat membris tribus, id est propositione, adsumptione, conclusione. Quadripertitus est, qui constat ex membris quattuor: prima propositione, secunda adsumptione et una propositionis sive adsumptionis coniuncta, tertia probatione et conclusione. [18] Quinquepartitus itaque est, qui constat ex membris quinque, id est prima propositione, secunda eius probatione, tertia adsumptione, quarta eius probatione, quinta conclusione. Hunc Cicero ita facit in arte Rhetorica (de Inv. 1,12): "Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res alii genus, alii pars esse potest; eidem genus et pars non potest,vel cetera, quousque syllogismi huius membra claudantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL