Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. DE COLO, COMMATE, ET PERIODIS. [1] Conponitur autem instruiturque omnis oratio verbis, comma et colo et periodo. Comma particula est sententiae. Colon membrum. Periodos ambitus vel circuitus. Fit autem ex coniunctione verborum comma, ex commate colon, ex colo periodos. [2] Comma est iuncturae finitio, utputa (Cic. Mil. 1): "Etsi vereor, iudices,ecce unum comma; sequitur et aliud comma: "ne turpe sit pro fortissimo viro dicere,et factum est colon, id est membrum, quod intellectum sensui praestat; sed adhuc pendet oratio, sicque deinde ex pluribus membris fit periodos, id est extrema sententiae clausula: "ita veterem iudiciorum morem requirunt" Periodos autem longior esse non debet quam ut uno spiritu proferatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL