Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. DE VITIIS LITTERARVM ET VERBORVM ET SENTENTIARVM CAVENDIS. [1] Praeterea purum et honestum oratoris eloquium carere debet omnibus vitiis tam in litteris, quam in verbis, quam etiam in sententiis. [2] In litteris, ut iunctura apta et conveniens sit; et sic observandum, ne praecedentis verbi extrema vocalis in eandem vocalem primam incidat verbi sequentis, ut "feminae Aegyptiae" Quae structura melior fit, si consonantes vocalibus adplicantur. Trium quoque consonantium, quae in se incidentes stridere et quasi rixare videntur, vitanda iunctura est, id est, R, S, X, ut: "ars studiorum,"rex Xerxes,"error Romuli" Fugienda est et consonans M inlisa vocalibus, ut "verum enim"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL