Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. DE FIGVRIS VERBORVM ET SENTENTIARVM. [1] Augetur et ornatur oratio etiam figuris verborum ac sententiarum. Nam quia directa et perpetua oratio fatigationem atque fastidium tam dicendi quam audiendi creat, flectenda est et in alias versanda formas, ut et dicentem reficiat, et ornatior fiat, et iudicem diverso vultu audituque deflectat. E quibus plurimae superius a Donato in schematibus artis Grammaticae adnotatae sunt. [2] Vnde tantum illa hic interponi oportuit, quae in poemate aut numquam aut difficulter fiunt, in oratione autem libere. [3] [Anadiplosis est congeminatio verborum, ut (Cic. Catil. 1,2): "hic tamen vivit, vivit, etiam in senatum venit" [4] Climax est gradatio, cum ab eo, quo sensus superior terminatur, inferior incipit, ac dehinc quasi per gradus dicendi ordo servatur, ut est illud Africani: "ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas" Hanc figuram nonnulli catenam appellant, propter quod aliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in geminatione verborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in singulis verbis, sed etiam in contexione verborum, ut apud Gracchum: "pueritia tua adulescentiae tuae inhonestamentum fuit, adulescentia senectuti dedecoramentum, senectus reipublicae flagitium" Sic et apud Scipionem: "vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu damnavi, damnatum ex voluntate dimisi" [5] Antitheta, quae Latine contraposita appellantur: quae, dum ex adverso ponuntur, sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut Cicero (Catil. 2,25): "ex hac parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate; bona ratio cum perdita; mens sana cum amentia; bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit" In huiusmodi certamine ac praelio, huiusmodi locutionis ornamento liber Ecclesiasticus usus est, dicens (33,15): "contra malum bonum, et contra mortem vita: sic contra pium peccator: et sic intuere in omnia opera altissimi, bina et bina, unum contra unum" [6] Synonymia est, quotiens in conexa oratione pluribus verbis unam rem significamus, ut ait Cicero (Catil. 1,8): "nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas" Et item (Catil. 1,10): "non feram, non patiar, non sinam" [7] Epanodos, quam regressionem nostri vocant (Cic. Ligar. 19): "principium dignitas erat pene par; non par fortasse eorum, quae sequebantur" [8] Antapodosis, quotiens media primis et ultimis conveniunt [ut est] (Cic. c. cont. Metell. frag. 5): "vestrum iam hoc factum reprehendo, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum: verum, ut dixi, non meum, sed vestrum" [9] Paradiastole est, quotiens id, quod dicimus, interpretatione discernimus (cf. Rutil. Lup. 1,4): "cum te pro astuto sapientem appellas, pro inconsiderato fortem, pro inliberali diligentem" [10] Antanaclasis est, quae eodem verbo contrarium exprimit sensum. Querebatur quidam de filio, cum mortem suam expectaret, respondente: "non expecto, immo peto, inquit, ut expectes" [11] Antimetabole est conversio verborum, quae ordine mutato contrarium efficit sensum: " non ut edam vivo, sed ut vivam edo" Et illud (Cic. Phil. 4,8): "si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator reipublicae Brutus, hostis Antonius" [12] Exoche (Cic. Mil. 59): "Quis eos appellavit? Appius. Quis produxit? Appius" [13] Nunc figuras sententiarum, quas operae pretium sit cognoscere, persequamur. [14] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68):

Obsequium amicos, veritas odium parit.

Huic si persona fuerit adiecta, Chria erit, ita: "offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo" "Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo" Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona numquam dicitur. Vnde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia. [15] Sententiarum species multae. Aliae enim sunt indicativae, aliae sunt pronuntiativae, ut (Virg. Aen. 4,373):

Nusquam tuta fides;

aliae imperativae, ut (Virg. Aen. 4,223):

Vade, age, nate, voca Zephyros, et labere pinnis.

Aliae admirativae (Virg. Aen. 1,11):

Tantaene animis caelestibus irae?

[16] Aliae conparativae (Lucil. iv. frag.?):

Si vinco et pereo, quid ibi me vincere praestat?

Aliae superlativae, quae cum aliquo motu animi et indignatione promuntur (Virg. Aen. 3,57):

Quid non mortalia pectora coges,
auri sacra fames!

[17] Aliae interrogativae [ut] (Virg. Aen. 8,113):

Iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias?

Quid genus, unde domum? Pacemne huc fertis, an arma?

[18] Aliae responsivae, ut "illinc,"istinc" Aliae deprecativae, ut (Virg. Aen. 6,365):

Eripe me his, invicte, malis!

Aliae promissivae, ut (Virg. Aen. 1,257):

Parce metu, manent inmota tuorum.

Aliae concessivae quae inpulsione prohibeant, ut (Virg. Aen. 4,381):

I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.

Quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permixta sunt aliqua quae vetent latenter, ut "ventis,"per undas"

Aliae demonstrativae, ut: "en,"ecce" Aliae optativae, ut (Virg. Aen. 8,560):

O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos.

[19] Aliae derogativae, ut: "nequaquam" Aliae, quae cum exclamatione proferuntur, ut (Petron. 68):

Quis furor, o cives, pacem convertit in arma?

Et Cicero (Cat. 1,9): "O dii inmortales, ubinam gentium sumus?í [20] Aliae exhortativae, cum ad sententiam provocamus, ut (Virg. Aen. 8,364):

Aude, hospes, contemnere opes.

[21] Aliae dehortativae, cum a contrario vitio peccatoque reducimus. Sunt et adfirmativae, ut: "quidni,"quippe" [22] Praeceptivae, ut (cf. Virg. Georg. 1,299):

Nudus ara, sere nudus, et habebis frigore messes.

[23] Vetativae, ut (Virg. Georg. 2,299):

Neve inter vites corylum sere, neve flagella
summa pete.

[24] Negativae, ut: "non,"minime" Sunt et mirativae, ut (Hieronym. epist. ad Rust. 4,6) "Papae! vivere non licet, et fornicare libet?í [25] Dolentis, [ut] (cf. Ovid, Heroid. 5,149):

Ei mihi, quod nullus amor est sanabilis herbis.

Flentis [ut]. Similitudinis, sic (Virg. Aen. 5,588):

Vt quondam Creta fertur Labyrinthus in alta.

Admonentis [ut]. Inridentis [ut]. Gementis [ut]. Exhortativae [ut]. Consolativae [ut]. Conmiserantis [ut]. Quorum quot sunt figurae, tot et in pronuntiando voces. [26] Sunt et Amphidoxae, quarum pars honesta est, pars inhonesta, ut (Ovid, Met. 2,53):

Non est tua tuta voluntas:

magna petis, PhaÎthon.

[27] Sunt et aliae, procatalempsis, cum id, quod nobis obici puterat, ante praesumimus ad diluendum, ut (Cic. Div. in Caec. 1): "Si quis vestrum iudices, aut eorum, qui adsunt, forte mirantur" Sunt et aporiae, dubitatio simulantis nescire se quae scit, aut quomodo dicatur. [28] Koeno(no)sis autem dicitur conmunicatio consilii cum iudicibus aut adversariis, ut si dicas: "Vos consulo, iudices, aut vos adversarii, quid me facere convenerit, aut quid vos facturi fuissetis" [29] Paradoxon est, cum dicimus inopinatum aliquid accidisse, ut Flacco Cicero (cf. Flacc. 1): "Cuius laudis praedicator esse debuerit, eius periculi deprecatorem esse factum" [30] Epitrope, id est permissio, cum aliqua ipsis iudicibus aut adversariis permittimus aestimanda, ut Calvus in Vati[ci]nio: "Perfrica frontem, et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem" [31] Parrhesia est oratio libertatis et fiduciae plena (Cic. Mil. 72): "occidi non Spurium Maelium,et cetera. Qua figura caute utendum est, ut Cicero: praemisit enim factionem. [32] Ethopoeia est, cum sermonem ex aliena persona inducimus, ut pro Caelio Tullius facit Appium Caecum cum Clodia loquentem. [33] Energia est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis inductio, de qua locuti iam sumus. [34] Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo: "Revocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae civitatis, et videre vos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captivitates matronarum, trucidationes senum" In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est adversarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, (qui) futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius viveret. [35] Aposiopesis est, cum id, quod dicturi videbamur, silentio intercipimus (Virg. Aen. 1,135):

Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus.

[36] Epanalempsis est digressio: "Tulit calor me dicendi et dignitas rerum paulo longius quam volebam, sed redeo ad causam" [37] Anamnesis est commemoratio eius rei, quod oblitos fuisse nos fingimus. [38] ÜAparisisÜ est, cum id, quod in animos iudicum quasi deposueramus, opportune reposcimus. [39] Aetiologia est, cum proponimus aliquid, eiusque causam et rationem reddimus. [40] Characterismus, descriptio figurae alicuius expressa, ut (Virg. Aen. 4,558):

Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crines flavos et membra decora iuventa.

ATHROISMOS, cum plures sensus breviter expeditos in unum locum coacervant, et cum quadam festinatione decurrit, ut Cicero (Cic. Catil. 3,1): "Rempublicam, Quirites, vitamque omnium vestrorum, bona, fortunas, coniuges, liberosque vestros,et cetera. [41] Ironia est, cum per simulationem diversum quam dicit intellegi cupit. Fit autem aut cum laudamus eum quem vituperare volumus, aut vituperamus quem laudare volumus. Vtriusque exemplum erit, si dicas amatorem reipublicae Catilinam, hostem reipublicac Scipionem. [42] Diasyrmos ea, quae magna sunt, verbis minuit, aut minima extollit. [43] ÜEfonÜ est, quotiens in eodem sensu diutius immoramur: "Cui tandem pepercit? cuius amicitiae fidem custodivit? cui bono inimicus non fuit? quando non aut accusavit aliquem, aut verberavit, aut prodidit?í [44] Epangelia est promissio, qua iudicem adtentum facimus, pollicentes nos aliqua magna aut minima dicturos. [45] Prosopopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur. Cicero in Catilina (1,27): "etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, loqueretur dicens,et cetera. [46] Parathesis est, cum quasi deponimus aliquid inperfectum apud memoriam iudicum, repetituros nos dicentes, cum oportunum fuerit. [47] Peusis, id est soliloquium, cum ad interrogata ipsi nobis respondemus. [48] Synaeresis est, cum differimus aliquid, petentes ut aliud interim nos permittant dicere].




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL