Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. DE SYLLOGISMIS DIALECTICIS. [1] Sequuntur dehinc Dialectici syllogismi, ubi totius eius artis utilitas et virtus ostenditur; quorum conclusio plurimum lectorem adiuvat ad veritatem investigandam tantum, ut absit ille error decipiendi adversarium per sophismata falsarum conclusionum. [2] Formulae categoricorum, id est praedicativorum syllogismorum, sunt tres. [3] Primae formulae modi sunt novem. Primus modus est, qui conducit, id est, qui colligit ex universalibus dedicativis dedicativum universale directim, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum" [4] Secundus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativis et abdicativis abdicativum universale directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe. [5] Tertius modus est, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile" [6] Quartus modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe" [7] Quintus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum" [8] Sextus modus est, qui conducit ex universali dedicativa et universali abdicativa abdicativum universale per reflexionem, ut: "Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum" [9] Septimus modus est, qui conducit ex particulari et universali dedicativo dedicativum particulare per reflexionem, ut: "Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum" [10] Octavus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum per reflexionem, ut: "Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur turpe non est iustum" [11] Nonus modus est, qui conducit ex universali abdicativa et particulari dedicativa abdicativum particulare per reflexionem, ut: "Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe" [12] Formulae secundae modi sunt quattuor: Primus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum" [13] Secundus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, ut: "Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum" [14] Tertius modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe" [15] Quartus modus est, qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum" [16] Formulae tertiae modi sunt sex. Primus modus est, qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare tam directim quam reflexim, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, quoddam bonum honestumí [17] Secundus modus est, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum ex particulari directim, ut: "Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum" [18] Tertius modus est, [qui conducit] ex dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum" [19] Quartus modus est, qui conducit ex universali dedicativa et [particulari] abdicativa abdicativum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum" [20] Quintus modus est, qui conducit ex dedicativa particulari et abdicativa universali abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum" [21] Sextus modus est, qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa particulari abdicativum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: quoddam iustum non est malum: quoddam igitur honestum non est malum" [22] Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque considerata ad magnas intellegentiae vias lectorem, praestante Domino, utiliter introducunt. Nunc ad Hypotheticos syllogismos ordine sequenti veniamus. [23] Modi syllogismorum Hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua conclusione, sunt septem. Primus modus est: "Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur" Secundus modus est: "Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies" Tertius modus est ita: "Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur" [24] Quartus modus est ita: "Aut dies est, aut nox: atqui dies est: nox igitur non est" Quintus modus est ita: "Aut dies est, aut nox: atqui nox non est: dies igitur est" Sextus modus est ita: "Non et dies est et non lucet: dies autem [est]: nox igitur non est" [25] Septimus modus est ita: "Non dies et nox: atqui nox non est: dies igitur est" Modos autem Hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, librum legat Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. [26] Hinc ad Dialecticas definitionum species accedamus, quae tanta dignitate praecellunt ut possint indiciorum aperte manifestationes et quaedam indicia dictionum ostendere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL