Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. DE OPPOSITIS. [1] Contrariorum genera quattuor sunt, quae Aristoteles ANTIKEIMENA, id est opposita vocat, propter quod sibi velut ex adverso videntur obsistere, ut contraria; nec tamen omnia quae opponuntur sibi contraria sunt, sed omnia a contrario opposita sunt. Primum genus est contrariorum, quod iuxta Ciceronem diversum vocatur, pro eo quod tantum contrarie sibi opponuntur, ut non eorum sint quibus opponuntur, ut sapientia stultitia. [2] Quod genus in tres species dividitur. Nam sunt quaedam eius quae medium habent; et sunt quaedam quae sine medio sunt; et quaedam sunt quae habent medium et tamen sine nomine sunt, nisi utrumque ei vocabulum creet. Candidum et nigrum medium habent, quia inter eos saepe color pallidus vel fuscus invenitur. [3] Sine medio sunt, quotiens unum de duobus accidit, ut sanitas vel infirmitas. Horum nihil est medium. Ea autem quorum media sine nomine sunt, ut felix infelix, medium habent non felix. Secundum genus est relativorum, quae ita sibi opponuntur ut ad se conferantur, sicut duplum simplum. [4] Hoc solum oppositorum genus ad se refertur. Non est enim maius, nisi ad minus referatur; et simplum, nisi ad duplum. Nam relativum relativo ita opponitur ut hoc ipsum, quod opponitur, aut eius sit, cui opponitur, (aut ad id) quocumque modo referatur. Dimidium enim opponitur duplo, eiusque dupli medium est, sed ita illi opponitur ut eius sit, cui opponitur. [5] Sic et parvum opponitur magno, ita ut ipsud parvum ad magnum, cui opponitur, sit parvum. Nam superiora quae dicuntur contraria ita sibi opponuntur ut eorum non sint, quibus opponuntur, nec ad ea quocumque modo referantur; siquidem iniquitas iustitiae ita contraria est ut non eiusdem iustitiae iniquitas sit, aut ad illam sit iniquitas. [6] Tertium genus est oppositorum habitus vel orbatio. Quod genus Cicero privationem vocat, qua ostendit aliquid quempiam habuisse, unde privatus est. Cuius species sunt tres: quarum prima est in re, secunda in loco, tertia in tempore congruo. In re, ut caecitas visio. In loco, ut caecitatis et visionis in oculis locus est. In tempore congruo, ut infantem non dicere sine dentibus eum, cui dentes adhuc aetas parva negavit. Non enim est privatus dentibus, quos nondum habuit. [7] Quartum vero genus ex confirmatione et negatione opponitur, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec a superioribus ideo differt, quod illa singillatim dici possunt, haec nisi conexe dici non possunt. Quod genus quartum apud Dialecticos multum habet conflictum, et appellatur ab eis valde oppositum, siquidem et tertium non recipit. [8] Nam ex illis quaedam habere tertium possunt, ut in contrariis candidum et nigrum. Tertium eius nec candidum nec nigrum, sed fuscum vel pallidum. In relativis quoque, ut multa et pauca. Tertium eius nec multa nec pauca, sed mediocria. In habitu vel orbatione, ut visio et caecitas. Tertium eius, nec caecitas nec visio, sed lippitudo. Hic ergo legit, non legit: tertium nihil habet.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL