Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE LITTERIS COMMVNIBVS. [1] Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro Iitterationem vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. [Verba enim per oculos non per aures introducunt.] [2] Vsus litterarum repertus propter memorian rerum. Nam ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri. [3] Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur. [4] Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. Apud illos enim prius dictum est aleph, deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei viginti duo elementa litterarum secundum, Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci vero viginti quattuor. Latini enim inter utramque linguam progredientes viginti tria elementa habent. [5] Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. Vnde et cum Hebraeis et numero et sono concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachis filia, de Graecia veniens in Aegyptum, repperit et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras sacerdotes, alias vulgus; sacerdotales IERAS, PANDEMOUS vulgares. Graecarum litterarum usum primi Phoenices invenerunt; unde et Lucanus (3,220):

Phoenices primi, famae si creditur, ausi
mansuram rudibus vocem signare figuris.

[6] Hinc est quod et Phoeniceo colore librorurn capita scribuntur, quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit; A. B. ?. ?. E. Z. I. K. ?. M. N. O. ?. P. C. T. ?. His Palamedes Troiano bello tres adiecit H. X. ?. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit ?. ?. ?. [7] ? litteram Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cuius virgula subterior primam aetatem significat, incertam quippe et quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est, sed ad beatam vitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque deducens. De qua sic Persius ait (3,56):

Et tibi qua Samios deduxit littera ramos,
surgentem dextro monstravit limite callem.

[8] Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima ?, quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda ?, quae mortem [significat]. Nam iudices eandem litteram ? adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur Theta APO TOU THANATON, id est a morte. Vnde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua quidam:

O multum ante alias infelix littera theta.

[9] Tertia ? figuram demonstrans Dominicae crucis, unde et Hebraice signum interpretatur. De qua dictum est in Ezechielo angelo (9,4): "Transi per medium Ierusalem, et signa thau in frontes virorum gementium et dolentium" Reliquas vero duas summam et ultimam sibi vindicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens "Ego sum A et ?" Concurrentibus enim in se invicem A ad ? usque devolvitur, et rursus ? ad A replicatur, ut ostenderet in se Dominus et initii decursuni ad finem et finis decursum ad initium. [10] Omnes autem litterae apud Graecos et verba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha littera apud eos vocatur in numeris unum. Vbi autem scribunt Beta, vocatur duo; ubi scribunt Gamma, vocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta, vocatur in numeris ipsorum quattuor; et sic omnes litterae apud eos numeros habent. [11] Latini autem numeros ad litteras non conputant, sed sola verba componunt, excepto I et X littera, quae et figura crucem significat et in numero decem demonstrat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL