Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE ACVTIS MORBIS. [1] OXEIA est acutus morbus qui aut cito transit aut celerius interficit, ut pleurisis, phrenesis. OXU enim acutum apud Graecos et velocem significat. CHRONIA est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. CHRONOS enim apud Graecos tempus dicitur. Quaedam autem passiones ex propriis causis nomen acceperunt. [2] Febris a fervore dicta; est enim abundantia caloris. [3] Frenesis appellata sive ab inpedimento mentis; Graeci enim mentem FRENAS vocant; seu quod dentibus infrendant. Nam frendere est dentes concutere. Est autem perturbatio cum exagitatione et dementia ex cholerica vi effecta. [4] Cardia(ca) vocabulum a corde sumpsit, dum ex aliquo timore aut dolore afficitur. Cor enim Graeci KARDIAN vocant. Est enim cordis passio cum formidabili metu. Lethargia a somno vocata. [5] Est enim oppressio cerebri cum oblivione et somno iugi, veluti stertentis. [6] Synanchis a continentia spiritus et praefocatione dicta. Graeci enim SUNAGCHEIN continere dicunt. Qui enim hoc vitio laborant, dolore faucium praefocantur. [7] Fleumon est fervor stomachi cum extensione atque dolore [sive FLEGMONE est inquietudo cum rubore et dolore et tensione et duritia et vastitate]. Quae cum coeperit fieri, et febris consequitur. Vnde et dicta est FLEGMONE, APO FLEGEI, id est inflammans. Sic enim sentitur et inde nomen accepit. [8] Pleurisis est dolor lateris acutus cum febre et sputo sanguinolento. Latus enim Graece PLEURA dicitur, unde [et] pleuritica passio nomen accepit. [9] Peripleumonia est pulmonis vitium cum dolore vehementi et suspirio. Graeci enim pulmonem PLEUMONA vocant, unde et aegritudo dicta est. [10] Apoplexia est subita effusio sanguinis, qua suffocati intereunt. Dicta autem apoplexia, quod ex letali percussu repentinus casus fiat. Graeci enim percussionem APOPLEXIN vocant. [11] Spasmus Latine contractio subita partium aut nervorum cum dolore vehementi. Quam passionem a corde nominatam dixerunt, qui in nobis principatum vigoris habet. Fit autem duobus modis, aut ex repletione, aut ex inanitione. [12] Tetanus maior est contractio nervorum a cervice ad dorsum. Telum lateris dolor est. [13] Dictum autem ita a medicis, quod dolore corpus transverberet, quasi gladius. [14] Ileos dolor intestinarum: Vnde et illa dicta sunt. Graece enim ðiliosð obvolvere dicitur, quod se intestinae prae dolore involvant. Hi et turminosi dicuntur, ab intestinarum tormento. [15] UDROFOBIA, id est aquae metus. Graeci enim UDOR aquam, FOBON timorem dicunt, unde et Latini hunc morbum ab aquae metu lymphaticum vocant. Fit autem [aut] ex canis rabidi morsu, aut ex aeris spuma in terra proiecta, quam si homo vel bestia tetigerit, aut dementia repletur aut in rabiem vertitur. [16] Carbunculus dictus, quod in ortu suo rubens sit, ut ignis, postea niger, ut carbo extinctus. [17] Pestilentia est contagium, quod dum unum adprehenderit, celeriter ad plures transit. Gignitur enim ex corrupto aere, et in visceribus penetrando innititur. Hoc etsi plerumque per aerias potestates fiat, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fit. [18] Dicta autem pestilentia, quasi pastulentia, quod veluti incendium depascat, ut (Virg. Aen. 5,683):

Toto descendit corpore pestis.

Idem et contagium a contingendo, quia quemquem tetigerit, polluit. Ipsa et inguina ab inguinum percussione. [19] Eadem et lues a labe et luctu vocata, quae tanto acuta est ut non habeat spatium temporis quo aut vita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL