Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. DE CHRONICIS MORBIS. [1] Chronia est prolixus morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. CHRONOS enim apud Graecos tempus dicitur. [2] Cephalea ex causa vocabulum habet. Capitis enim passio est, et Graeci caput KEFALEN vocant. [3] Scothomia ab accidenti nomen sumpsit, quod repentinas tenebras ingerat oculis cum vertigine capitis. Vertigo autem est quotienscumque ventus consurgit, et terram in circuitum mittit. [4] Sic et in vertice hominis arteriae et venae ventositatem ex resoluta humectatione gignunt, et in oculis gyrum faciunt. Vnde et vertigo nuncupata est. [5] Epilemsia vocabulum sumsit, quod mentem adpendens pariter etiam corpus possideat. Graeci enim adpensionem EPILEPSIAN appellant. Fit autem ex melancholico humore, quotiens exuberaverit et ad cerebrum conversus fuerit. Haec passio et caduca vocatur, eo quod cadens aeger spasmos patiatur. [6] Hos etiam vulgus lunaticos vocant, quod per lunae cursum comitetur eos insidia daemonum. Item et larvatici. Ipse est et morbus comitialis, id est maior et divinus, quo caduci tenentur. Cui tanta vis est ut homo valens concidat spumetque. [7] Comitialis autem dictus, quod apud gentiles cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur. Erat autem apud Romanos comitiorum dies sollennis in kalendis Ianuarii. [8] Mania ab insania vel furore vocata. Nam Graecorum vetustas furorem MANIKEN appellabant, sive ab iniquitate, quam Graeci ðmanieð vocaverunt, sive a divinatione, quia divinare Graece MANEIN dicitur. [9] Melancholia dicta est a nigro felle. Graeci enim nigrum MELAN vocant, fel autem CHOLEN appellant. Epilemsia autem in phantasia fit; melancholia in ratione; mania in memoria. [10] Typi sunt frigidae febres, qui abusive tipi appellantur ab herba quae in aqua nascitur. Latine forma atque status dicitur. Est enim accessionum vel recessionum revolutio per statuta temporum intervalla. [11] Reuma Graece, Latine eruptio sive fluor appellatur. Catarrhus est fluor reumae iugis ex naribus, quae dum ad fauces venerit, BRAGCHOS vocatur; dum ad thoracem vel pulmonem, PTUSIS dicitur. [12] Coryza est quotiens infusio capitis in ossa venerit narium, et provocationem fecerit cum sternutatione; unde et coryza nomen accepit. [13] Branchos est praefocatio faucium a frigido humore. Graeci enim guttur BRAGCHOS dicunt, circa quem fauces sunt, quas nos corrupte brancias dicimus. [14] Raucedo amputatio vocis. Haec et arteriasis vocatur, eo quod vocem raucam et clausam reddat ab arteriarum iniuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis difficultas est, quam Graeci DUSPNOIAN dicunt, id est praefocationem. [15] Peripleumonia a pulmonibus nomen accepit. Est enim pulmonis tumor cum spumarum sanguinearum effusione. [16] Haemoptois emissio sanguinis per ora, unde et nomen accepit. AIMA enim sanguis dicitur. [17] Tisis est ulceratio et tumor in pulmonibus, qui in iuvenibus facilius venire solet. FTHISIS autem apud Graecos dicta, quod sit consumtio totius corporis. [18] Tussis Graece ab altitudine vocatur, quod a profundo pectoris veniat. Cuius contraria est superior in faucibus, ubi uva titillat. [19] Apostoma a collectione nomen accepit. Nam collectiones Graeci apostomas vocant. [20] Enpiis dicta ab apostoma intrinsecus vel in latere vel in stomacho cum dolore et febribus et tussi et abundantibus spumis et purulentiis. [21] Hepaticus morbus e iecoris passione nomen accepit. Graeci enim iecur EPAR vocant. [22] Lienosis ab splene vocabulum sumpsit. Graeci enim SPLEN lien dicunt. [23] Hydropis nomen sumpsit ab aquoso humore cutis. Nam Graeci UDOR aquam vocaverunt. Est enim humor subcutaneus cum inflatione turgente et anhelitu foetido. [24] Nefresis a renum languore nomen accepit. Renes enim Graeci NEFROUS dicunt. [25] Paralesis dicta a corporis inpensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte. [26] Cacexia nomen sumpsit a corporis iniuria [vel habitu]. KACHEXIAN enim malam vexationem Graeci vocaverunt. Fit autem haec passio intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicaminis; aut post aegritudinem tarda resumptio. [27] Atrofia nomen accepit a diminutione corporis. Nam Graeci nutrimenti cessationem ATROFIAN dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus et paulatim convalescentibus. [28] Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur. Graeci enim carnem SARKA vocant. [29] Sciasis vocata a parte corporis, quam vexat. Nam vertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Graeci ISCHIA vocant. Fit autem de phlegma quotiens descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio. [30] Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, et a ferali dolore. Siquidem omne, quod inmite fuerit, abusive agreste vocamus. [31] Artriticus morbus ab articulorum passione vocabulum sumpsit. [32] Cauculus petra est quae in vesica fit, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica. [33] Stranguria dicta est, eo quod stringat urinarum difficultatem. [34] Satiriasis iuge desiderium Veneris cum extensione naturalium locorum. Dicta passio a Satyris. [35] Diarria iugis ventris cursus sine vomitu. [36] Disinteria est divisio continuationis, id est ulceratio intestini. Dis enim divisio est, intera intestina. Fit autem antecedente fluore, quem Graeci DIARROIAN vocant. [37] Lienteria dicta, quod cibum tamquam per lenia intestinae nullis obstantibus faciat prolabi. [38] Colica passio nomen sumpsit ab intestino, quem Graeci KOLON appellant. [39] Ragadiae dicuntur, eo quod fissurae sint rugis collectae circa orificium. Haec et emorroidae a sanguinis fluore dictae. Graeci enim sanguinem AIMA dicunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL