Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. DE REBVS. [1] Hereditas est res quae morte alicuius ad quempiam pervenit, vel legata testamento, vel possessione retenta. Dicta autem hereditas a rebus aditis, sive ab aere, quia qui possidet agrum et censum solvit; ðinde et res.ð [2] Res sunt quae in nostro iure consistunt. Iura autem sunt quae a nobis iuste possidentur nec aliena sunt. [3] Dicta autem res a recte habendo, ius a iuste possidendo. Hoc enim iure possidetur quod iuste, hoc iuste quod bene. Quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet qui vel sua male utitur vel aliena praesumit. Possidet autem iuste qui non inretitur cupiditate. Qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. [4] Bona sunt honestorum seu nobilium, quae proinde bona dicuntur, ut non habeant turpem usum, sed ea homines ad res bonas utantur. [5] Peculium proprie minorum est personarum sive servorum. Nam peculium est quod pater vel dominus filium suum vel servum pro suo tractare patitur. Peculium autem a pecudibus dictum, in quibus veterum constabat universa substantia. [6] Bonorum possessio est ius possessionis, certo ordine certoque titulo adquisita. [7] Intestata hereditas est quae testamento scripta non est, aut, si scripta sit, iure tamen nequaquam est adita. [8] Caduca inde dicitur, quia eius heredes ceciderunt. [9] Familia herciscunda est divisio hereditatis inter heredes. Herciscunda enim apud veteres divisio nuncupabatur. [10] Communi dividendo est inter eos quibus communis res est, quae actio iubet postulantibus his arbitrum dari, cuius arbitratu res dividatur. [11] Finium regundorum actio dicta eo quod per eam regantur fines utrique, ne dissipentur, dummodo non angustiore quinque pedum loco ea controversia sit. [12] Locatio est res ad usum data cum definitione mercedis. [13] Conductio est res in usum accepta cum constituta mercede. [14] Res credita est quae in obligationem ita deducta est, ut ex tempore, quo contrahebatur, certum sit eam deberi. [15] Vsura est incrementum fenoris, ab usu aeris crediti nuncupata. [16] Commod(at)um est id quod nostri iuris est et ad alterum temporaliter translatum est cum modo temporis, quamdiu apud eum sit, unde et commod(at)um dictum est. [17] Precarium est dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati demorari, et ex eo fructus capere. Et dictum precarium quia prece aditur, quasi precadium, R pro D littera commutata. [18] Mutuum appellatum est quia id, quod a me tibi datur, ex meo tuum fit. [19] Depositum est pignus commendatum ad tempus, quasi diu positum. Deponere autem quis videtur, cum aliquid metu furti, incendii, naufragii, apud alium custodiae causa deponit. [20] Interest autem in loquendi usu inter pignus et arram. Nam pignus est quod datur propter rem creditam, quae dum redditur, statim pignus aufertur. Arra vero est, quae primum pro re bonae fidei contractu empta, ex parte datur, et postea conpletur. [21] Est enim arra conplenda, non auferenda; unde qui habet arram non reddit sicut pignus, sed desiderat plenitudinem; et dicta arra a re, pro qua traditur.

Item inter pignus, fiduciam et hypothecam hoc interest. [22] Pignus enim est quod propter rem creditam obligatur, cuius rei possessionem solam ad tempus consequitur creditor. Ceterum dominium penes debitorem est. [23] Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in iure ceditur. [24] Hypotheca est, cum res commodatur sine depositione pignoris, pacto vel cautione sola interveniente. [25] Momentum dictum a temporis brevitate, ut [quam cito] quam statim salvo negotio reformetur, nec in ullam moram produci debeat quod repetitur; sicut nec ullum spatium est momenti, cuius tam brevis est temporis punctus ut in aliquam moram nullo modo producatur. [26] Instrumentum est unde aliquid construimus, ut cultrus, calamus, ascia. [27] Instructum, quod per instrumentum efficitur, ut baculus, codex, tabula. [28] Vsus, quem in re instructa utimur, ut in baculo innitere, in codice legere, in tabula iudere; sed et ipse fructus agrorum, quia eo utimur, usus vocatur. Haec sunt illa tria. [29] Vsusfructus autem vocatus quia solo usu habetur eius fructus, manente apud alium iure. [30] Vsucapio est adeptio dominii per continuationem iustae possessionis, vel biennii aut alicuius temporis. [31] Mancipatio dicta est quia manu res capitur. Vnde oportet eum, qui mancipio accipit, conprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur. [32] Cessio est propriae rei concessio, sicut est illud: 'Cedo iure propinquitatis.' Cedere enim dicimus quasi concedere, id est, quae propria sunt; nam aliena restituimus, non cedimus. Nam cedere proprie dicitur, qui contra veritatem alteri consentit, ut Cicero (Ligar. 7,22): 'Cessit' inquit 'amplissimi viri auctoritati, vel potius paruit.' [33] Interdictum est quod a iudice non in perpetuum, sed pro reformando momento ad tempus interim dicitur, salva propositione actionis eius. [34] Pretium vocatum eo quod prius eum damus, ut pro eius vice rem, quam adpetimus, possidere debeamus. [35] Commercium dictum a mercibus, quo nomine res venales appellamus. Vnde mercatus dicitur coetus multorum hominum, qui res vendere vel emere solent. [36] Integri restitutio est causae vel rei reparatio. Causa redintegratur, quae vi potestatis expleta non est. [37] Res redintegratur, quae vi potestatis ablata atque extorta est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL