Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. DE POENIS IN LEGIBVS CONSTITVTIS. [1] Dupliciter malum appellatur: unum, quod homo facit, alterum, quod patitur. Quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. Malum autem tunc plenum est, cum et praeteritum est et inpendet, ut sit et dolor et metus. [2] Poena dicta quod puniat. Est autem epithetum nomen, et sine adiectione non habet plenum sensum: adicis poena carceris, poena exilii, poena mortis, et inples sensum. [3] Supplicium proprie dictum non qui quoquo modo punitur, sed ita damnatur ut bona eius consecrentur et in publico redigantur. Nam supplicia dicebantur supplicamenta. Et supplicium dicitur, de cuius damnatione delibatur aliquid Deo; unde et supplicare. [4] Octo genera poenarum in legibus contineri Tullius scribit: id est damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, servitutem et mortem. His namque poenis vindicatur omne perpetratum peccatum. [5] Damnum a diminutione rei vocatum. [6] Vincula a vinciendo, id est artando dicta, eo quod constringant atque retineant; vel quia vi ligant. [7] Conpedes dicti quia continent pedes. [8] Peducae sunt laquei quibus pedes inlaqueantur, dictae a pedibus capiendis. [9] Catenae autem, quod capiendo teneant utraque vestigia, ne progrediantur. Item catenae, quod se capiendo teneant plurimis nodis. [10] Manicae sunt vincula quibus manus capiuntur; licet et manicae tunicarum sunt. [11] Nervi. [12] Boia est torques damnatorum, quasi iugum in bove ex genere vinculorum est. [13] Carcer, in quo custodiuntur noxii. Et dictus carcer quod eo homines coerceantur includanturque, quasi arcer, ab arcendo scilicet. Locum autem in quo servantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde vero emittuntur quadrigae, carceres vocamus numero tantum plurali. [14] Verbera dicta, quia cum agitantur, aerem verberant. Hinc flagra et plagae et flagella, quia cum flatu et strepitu in corpore sonant. Nam plagae, quasi flagae; sed plagae et flagra primae positionis sunt, flagella autem per diminutionem dicta. [15] Anguilla est qua coercentur in scholis pueri, quae vulgo scotica dicitur. [16] Fustes sunt quibus iuvenes pro criminibus feriuntur, appellati quod praefixi in fossis stent; quos palos rustici vocant. [17] Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur; sed hi ad poenas legum non pertinent. [18] Virgae sunt summitates frondium arborumque, dictae quod virides sint, vel quod vim habeant arguendi; quae si lenis fuerit, virga est; si certe nodosa vel aculeata, scorpio rectissimo nomine, quia arcuato vulnere in corpus infigitur. [19] Ictus proprie flagellorum sunt, ab agitando vocati. [20] Vngulae dictae quod effodiant. Haec et fidiculae, quia his rei in eculeo torquentur, ut fides inveniatur. [21] Eculeus autem dictus quod extendat. [22] Tormenta vero, quod torquendo mentem inveniant. [23] Est et latomia supplicii genus ad verberandum aptum, inventum a Tarquinio Superbo ad poenam sceleratorum. Iste enim prior latomias, tormenta, fustes, metalla atque exilia adinvenit, et ipse prior regibus exilium meruit. [24] Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. Hoc enim et natura et lege est institutum, ut 'laedentem similis vindicta sequatur.' Vnde et illud est legis (Matth. 5,38): 'Ocutum pro oculo, dentem pro dente.' Talio autem non solum ad iniuriam referendam, sed etiam pro beneficio reddendo ponitur. Est enim communis sermo et iniuriae et beneficentiae. [25] Ignominium, eo quod desinat habere honestatis nomen is qui in aliquo crimine deprehenditur. Dictum est autem ignominium quasi sine nomine, sicut ignarus sine scientia, sicut ignobilis sine nobilitate. [26] Hoc quoque et infamium, quasi sine bona fama. Fama autem dicta quia fando, id est loquendo, pervagatur per traduces linguarum et aurium serpens. Est autem nomen et bonarum rerum et malarum. Nam fama felicitatis interdum est, ut illud, 'inlustris fama,' quod laus est: malarum, ut Vergilius (Aen. 4,174):

Fama, malum qua non aliud velocius ullum.

[27] Fama autem nomen certilocum non habet, quia plurimum mendax est, adiciens multa vel demutans de veritate: quae tamdiu vivit, quamdiu non probat. At ubi probaveris, esse cessat, et exinde res nominatur, non fama. [28] Exilium dictum quasi extra solum. Nam exul dicitur qui extra solum est. Vnde postliminium redeuntibus, hoc est de exilio reducendis, qui sunt eiecti in iniuria, id est extra limen patriae. Dividitur autem exilium in relegatis et deportatis. [29] Relegatus est, quem bona sua sequuntur: deportatus, quem non sequuntur. [30] Proscriptio exilii procul damnatio, quasi porro scriptio. Item proscriptus, quia palam scriptus. [31] Metallum est ubi exules depo(r)tantur ad eruendam venam marmoraque secanda in crustis. [32] Servitus a servando vocata. Apud antiquos enim qui in bello a morte servabantur, servi vocabantur. Haec est sola malorum omnium postrema, quae liberis omni supplicio gravior est; nam ubi libertas periit, una ibi perierunt et omnia. [33] Mortium vero diversi casus, ex quibus crux vel patibulum, in quo homines adpensi cruciantur vel patiuntur; unde et nomina habent. [34] Patibulum enim vulgo furca dicitur, quasi ferens caput. Suspensum enim et stranguilatum ex eo exanimat; sed patibuli minor poena quam crucis. Nam patibulum adpensos statim exanimat, crux autem subfixos diu cruciat; unde et in Evangelio latronibus, ut morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt, quia ligno suspensi cito mori non poterant. [35] In ipso quoque genere necis differt. Crudelius est enim in aqua spiritum torquentes extingui, ignibus uri, frigore et fame necari, canibus et bestiis exponi. Nam ferro mori aetas quoque maior optavit. Gladius enim sine graviore cruciatu conpendiosa morte vitam finire novit. [36] Culleum est parricidale vasculum ab occulendo, id est claudendo dictum. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simio et gallo et serpente inclusi in mare praecipitantur. Omnium autem istarum mortium genus animadversio nominatur. [37] Animadversio enim est, quando iudex reum punit; et dicitur animadvertere, id est animum illuc advertere, intendere utique ad puniendum reum, quia iudex est. [38] Ideo autem Romani aquam et ignem interdicebant quibusdam damnatis, quia aer et aqua cunctis patent et omnibus data sunt; ut illi non fruerentur quod omnibus per naturam concessum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL