Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER VI

DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS

I. DE VETERI ET NOVO TESTAMENTO. [1] Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente Novo cessavit. De quo Apostolus meminit dicens (Corinth. ii. 5,17): 'vetera transierunt, et ecce facta sunt nova.' [2] Testamentum [autem] Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt nisi homines renovati ex vetustate per gratiam, et pertinentes iam ad Testamentum Novum, quod est regnum caelorum. [3] Hebraei autem Vetus Testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum in viginti duos libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines: Legis scilicet, Prophetarum et Hagiographorum. [4] Primus ordo Legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, quod est Genesis; secundus Veelle Semoth, quod est Exodus; tertius Vaiicra, quod est Leviticum; quartus Vaiedabber, quod est Numerus; quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium. [5] Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thora, Latini Legem appellant. Proprie autem Lex appellatur, quae per Moysen data est. [6] Secundus ordo est prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosuae Benun: qui latine Iesu Nave dicitur; secundus Sophtim, quod est Iudicum; tertius Samuel, qui est Regum primus; quartus Malachim, qui est Regum secundus; quintus Esaias; sextus Ieremias; septimus Ezechiel; octavus Thereazar, qui dicitur Duodecim Prophetarum, qui libri, quia sibi pro brevitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. [7] Tertius [est] ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Masloth, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibre haiamim, quod est verba dierum, hoc est Paralipomenon; octavus Esdras; nonus Hester; qui simul omnes quinque, octo et novem fiunt viginti duo, sicut superius conprehensi sunt. [8] Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Ieremiae, Hagiographis adiciunt, et viginti quattuor volumina Testamenti Veteris faciunt, iuxta viginti quattuor seniores qui ante conspectum Dei adsistunt. [9] Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est; secundus Ecclesiasticus; tertius Thobias; quartus Iudith; quintus et sextus Macchabaeorum; quos licet Iudaei inter apocrypha separant, ecclesia tamen Christi inter divinos libros et honorat et praedicat. [10] In Novo autem Testamento duo sunt ordines. Primus evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas et Iohannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quattuordecim Epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus Apostolorum, et Apocalypsin Iohannis. [11] Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur: id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur: id est quid a Deo, quid ab angelis, vel ab hominibus gestum dictumque sit; quid a prophetis nuntiatum de Christo et corpore eius; quid de diabolo et membris ipsius; quid de veteri et novo populo; quid de praesenti saeculo et futuro regno atque iudicio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL