Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. DE CYCLO PASCHALI. [1] Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorius, amplificatis eiusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. [2] Cuius quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem novies calculans, quoto Kal. vel luna debeat paschalis sollemnitas celebrari, summa brevitate notavit. [3] Cyclum autem vocatum eo quod in orbe digestum sit, et quasi in circulo dispositum ordinem conplectat annorum sine varietate et sine ulla arte. [4] Vnde factum est ut cuiusque materiae carmina simplici formitate facta cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat stratum annorum.

[5] CYCLVS PRIMVS DECEMNOVENALIS.

Lunae

B. Com. an. II. Idus April. XX.
C. VI. Kal. April. XVI.
Em. XVI. Kal. Mai. XVII.
C. VI. Idus April. XX.
B. C. IX. Kal. April.XV.
E. II.Idus April. XVI.
C. II. Non. April. XIX.
E. VIII. Kal. Mai. XX.
B. C. V. Idus April. XV.
C. II. Kal. April. XVIII.
E. XII. Kal. Mai. XIX.
C. Non. April. XV.
B. C. V. Kal. April. XVII.
E. XVI. Kal. Mai. XVIII.
C. VI. Idus April. XXI.
C. IX. Kal. April. XVII.
B. E. XI. Idus April. XVII.
C. II. Non. April. XX.
E. VIII. Kal. Mai. XXI.

[6] SECVNDVS CYCLVS LVNAE.

C. V. Idus April. XVIII.
B. C. II. Kal. April. XX.
E. XII. Kal. Mai. XXI.
C. Non. April. XVII.
C. V. Kal. April. XX.
B. E. XVI. Kal. Mai. XX.
C. Kal. April. XVI.
E. XI. Kal. Mai. XVII.
C. Idus April. XX.
B. C. V. Kal. April. XV.
E. XV. Kal. Mai. XVI.
C. V. Idus April. XIX.
C. VIII. Kal. April. XV.
B. E. Idus April. XV.
C. Non. April. XVIII.
C. V. Kal. April. XXI.
E. IV. Idus April. XV.
B. C. Kal. April. XVII.
E. XI. Kal. Mai. XVIII.

[7] TERTIVS CYCLVS LVNAE.

C. VIII. Idus April. XV.
C. IV. Kal. April. XVIII.
B. E. XV. Kal. Mai. XVIII.
C. V. Idus April. XXI.
C. VIII. Kal. April. XVII.
E. XVIII. Kal. Mai. XVIII.
B. C. Non. April. XX.
E. VII. Kal. Mai. XVI.
C. IV. Idus April. XXII.
C. VI. Non. April. XX.
B. E. XI. Kal. Mai. XX.
C. VIII. Idus April. XVI.
C. IV. Kal. April.XIX.
E. XIV. Kal. Mai. XX.
B. C. IV. Non. April. XV.
C. VIII. Kal. April. XVIII.
E. XVIII. Kal. Mai. XVIII.

[8] QVARTVS CYCLVS LVNAE.

C. III. Kal. April. XIX.
B. E. XIV. Kal. Mai. XV.
C. II. Idus April. XIX.
C. VII. Kal. April. XV.
E. XVII. Kal. Mai. XVI.
B. C. VIII. Idus April. XVIII.
C. IV. Kal. April. XXI.
E. III. Idus April. XV.
C. III. Non. April. XVIII.
B. E. X. Kal. Mai. XVIII.
C. XVIII. Kal. Mai. XXI.
C. III. Kal. April. XVII.
E. XIII. Kal. Mai. XVIII.
B. C. IV. Idus April. XX.
C. VII. Kal. April. XVI.
E. XVII. Kal. Mai. XVI.
C. VII. Idus April. XX.
B. C. XI. Kal. April. XV.
E. III. Idus April. XVI.
C. III. Non. April. XIX.
E. IX. Kal. Mai. XX.

[9] QVINTVS CYCLVS LVNAE.

B. C. VII. Idus April. XVI.
C. III. Kal. April. XIX.
E. XIII. Kal. Mai.XX.
C. II. Non. April. XVI.
B. C. VII. Kal. April. XVII.
E. XVIII. Kal. Mai. XIX.
C. II. Kal. April. XV.
E. XII. Kal. Mai. XVI.
B. C. III. Idus April. XVIII.
C. III. Non. April. XXI.
E. XVI. Kal. Mai. XV.
C. VI. Idus April. XVIII.
B. C. III. Kal. April. XX.
E. XIII. Kal. Mai. XXI.
C. II. Non. April. XVII.
C. VI. Kal. April. XX.
B. E. XVII. Kal. Mai. XX.
C. II. Kal. April. XVI.
E. XII. Kal. Mai. XVI.

post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum. [A conditione mundi usque ad hunc novissimum cyclum conputantur anni.] [10] Antiquitus Ecclesia pascha quarta decima luna cum Iudaeis celebrabat, quocumque die occurreret. Quem ritum sancti Patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis Dominicae observare; et ob hoc pascha a quarta decima luna usque ad vicesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur. [11] Paschae autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est; nec a passione, quoniam PASCHEIN Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellata est, eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Vnde et in Evangelio (Ioann.13,1): 'Cum vidisset,' inquit, 'Iesus quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem.' [12] Cuius nox ideo pervigilia ducitur, propter adventum regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis eius nos non dormientes, sed vigilantes inveniat. Cuius noctis duplex ratio est: sive quod in ea et vitam tunc recepit, cum passus est; sive quod postea eadem hora, qua resurrexit, ad iudicandum venturus est. [13] Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. [14] Propter initium enim novae vitae et propter novum hominem, quem iubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova consparsio, quoniam pascha nostrum inmolatus est Christus. Propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis novorum in mensibus anni celebrationi paschali mystice adtributus est. [15] Quod vero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, quod septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. [16] Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate: ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. [17] Quod vero a quarta decima luna usque ad vicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur; qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis, unde et Iohannes Apostolus in Apocalypsin ad septem scribit ecclesias. [18] Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis significatur. [19] Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a III Non. Mart. usque in III Non. Apr. primi mensis lunam inquirunt; et si quinta decima luna die Dominico provenerit, in alium Dominicum pascha protrahunt. [20] Graeci primi mensis lunam ab VIII Id. Mart. usque in diem Non. Apr. observant; et si decima quinta luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. [21] Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est dies CCCLIV habet. Dictus autem communis quia saepe duo ita coniuncti incedunt ut invicem se in paschali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus semper solus est. [22] Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo iubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. [23] Embolismus autem nomen Graecum est, quod interpretatur Latine superaugmentum; eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. [24] Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quarta decima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismus annus est; si CCCLIV, communis [est]. [25] Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem conpleverit, bissextum unum facit. [26] Dictus autem bissextus quia bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies; sicut et quadrantem propter quater ductum; quod est bissextus quem super dierum cursum in anno sol facit. [sive quod nequeat anno suo introduci, nisi bis sextum nonas Martias conputaveris, hoc est et primo die sexto nonas Martias et, addito bis sexto, alio die sexto nonas Martias iteraveris.] [27] A VI autem Non. Mart. usque in diem prid. Kal. Ian., in lunae cursu bissextus adponitur atque inde detrahitur. [28] Intercalares autem dies idcirco vocantur, quia interponuntur ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere. [29] Epactas Graeci vocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur. Quas ideo Aegyptii adiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aequetur. [30] Luna enim iuxta cursum suum viginti novem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in anno lunares dies CCCLIV; remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adiciunt. [31] Vnde et adiectiones vocantur: absque his non invenies luna quota sit in quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper XI Kal. April. reperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die. [32] Continentur autem circulo decemnovenali; sed cum ad viginti novem epactas pervenerint, qui est circulus nonus decimus, iam sequenti anno non addes super viginti novem undecim, ut decem adnunties detractis triginta, sed inde reverteris, ut undecim pronunties.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL