Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. DE RELIQVIS FESTIVITATIBVS. [1] Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est dicitur. Sollemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutari ob religionem non debeat, ab ðsolitoð, id est firmo atque solido nominata. [vel ex eo, quod soleat fieri in anno.] [2] Celebritas autem vocatur quod non ibi terrena, sed caelestia tantum agantur. [3] Pascha festivitatum omnium prima est, de cuius vocabulo iam superius dictum est. [4] Pentecoste, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae colebatur; unde et vocabulum sumpsit. PENTE enim Graece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur. [5] Cuius figuram annus iubileus in Testamento Veteri gessit, qui nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. [6] Epiphania Graece, Latine apparitio [sive manifestatio] vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio Magis apparuit adorandus. Quod fuit figura primitiae credentiuin gentium. [7] Quo die [et] Dominici baptismatis sacramentum et permutatae in vinum aquae, factorum per Dominum signorum principia extiterunt. [8] Duae sunt autem epiphaniae: prima, in qua natus Christus [et] pastoribus Hebraeorum angelo nuntiante apparuit; secunda, in qua ex gentium populis stella indice praesepis cunabula Magos adoraturos exhibuit. [9] Scenopegia sollemnitas Hebraeorum, de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur; quae celebrabatur a Iudaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo scenopegia. SKENE enim Graece tabernaculum dicitur. Quae sollemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebrabatur. [10] Neomenia apud nos kalendae, apud Hebraeos autem, quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece MENE luna appellatur, inde neomenia, id est nova luna. [11] Erant enim apud Hebraeos ipsi dies kalendarum ex legali institutione sollemnes, de quibus in Psalterio dicitur (81,4): 'Canite initio mensis tuba, in die insigni sollemnitatis vestrae.' [12] Encaenia est nova templi dedicatio. Graece enim KAINON dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi sollemnitatem Iudaei Octobri mense celebrabant. [13] Dies Palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt (Ioann. 12,13): 'Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.' [14] Vulgus autem ideo hunc diem Capitilavium vocant, quia [in eo] tunc moris est lavandi capita infantium, qui unguendi sunt ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. [15] Hoc autem die symbolum conpetentibus traditur propter confinem Dominicae paschae sollemnitatem; ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. [16] Coena Dominica dicta est, eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit; quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo chrisma conficitur, atque initium novi et veteris testamenti cessatio declaratur. [17] Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset. [18] Siquidem et eo die requievit Dominus in sepulchro, ut quietis illius mysterium confirmaret; quod Iudaeis observandum in umbra futuri praeceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua eius figuram adinplevit, observatio eius quievit. [19] Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. [20] Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. [21] Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiae speraret in finem, iam dies Dominicus, id est octavus, qui et primus, celebrari coepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL