Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
II. DE FILIO DEI. [1] Multis etiam modis Christus appellari in scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris Vnigenitus filius, dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis adsumpta sunt. [2] Christus namque a chrismate est appellatus, hoc est unctus. Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent hi qui vocabantur ad sacerdotium vel ad regnum: et sicut nunc regibus indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat; et inde Christi dicti a chrismate, quod est unctio. [3] Nam chrisma Graece, Latine unctio nuncupatur, quae etiam Domino nomen adcommodavit facta spiritalis, quia Spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actibus (4,27): 'Collecti sunt enim in hac civitate adversus sanctum Filium tuum, quem uncxisti': non utique oleo visibili, sed gratiae dono, quod visibili significatur unguento. [4] Non est autem Salvatoris proprium nomen Christus, sed communis nuncupatio potestatis. Dum enim dicitur Christus, commune dignitatis nomen est; dum Iesus Christus, proprium est vocabulum Salvatoris. [5] Christi autem nomen nusquam alibi omnino nec in aliqua gente fuit, nisi tantum in illo regno ubi Christus prophetabatur, et unde venturus erat. [6] Messias autem Hebraice dicitur, Graece Christus, Latina autem locutione unctus. [7] Iesus Hebraice, Graece SOTER, Latine autem salutaris sive salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. [8] Etymologiam autem nominis huius etiam Evangelista significat, dicens (Matth. 1,21): 'Vocabis nomen eius Salvator, quia ipse salvum faciet populum suum.' Sicut enim Christus significat regem, ita Iesus significat salvatorem. [9] Non itaque nos salvos facit quicumque rex, sed rex Salvator. Quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit. [10] Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat 'nobiscum Deus,' scilicet quia per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit, ut terrenis viam salutis ad caelum aperiret. Ad divinitatis substantiam quae pertinent ista sunt: Deus, Dominus. [11] Deus autem dictus propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter servientem creaturam. [12] Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Vnde et bis genitus dicitur, sive quia Pater eum genuit sine matre in aeternitate, sive quia mater sine patre in tempore. [13] Vnigenitus autem vocatur secundum divinitatis excellentiam, quia sine fratribus; Primogenitus, secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionis gratiam fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus. [14] Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim vel essentia Graece OUSIA dicitur, OMO- unum. Vtrumque igitur coniunctum sonat una substantia. Hoc enim vocatur Homousion, quod est (Ioann. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus,' hoc est, eiusdem cum Patre substantiae. [15] Quod nomen etsi scriptum in sanctis litteris non inveniatur, in assertione tamen totius Trinitatis defenditur, quia datur ratio unde recte dici ostendatur; sicut et Pater in illis libris nusquam Ingenitus legitur, sed tamen dicendus esse atque credendus non dubitatur. [16] Homoeusion, similis substantiae, quia qualis Deus, talis est et imago eius. Invisibilis Deus et imago invisibilis. [17] Principium, eo quod ab ipso sint omnia, et quia ante eum nihil. [18] Finis, vel quia dignatus est in fine temporum humiliter in carne nasci et mori, et iudicium novissimum ipse suscipere, vel quia quidquid agimus ad illum referimus. Et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. [19] Os Dei est, quia Verbum eius est. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei verbo os ponitur, quia mos est ut ore verba formentur. [20] Verbum autem ideo dicitur, quia per eum Pater omnia condidit, sive iussit. [21] Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit. Vita, quia creavit. Imago dicitur propter parem similitudinem Patris. [22] Figura est, quia suscipiens formam servi operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designavit. [23] Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata est. Brachium, quia ab ipso omnia continentur. [24] Virtus, pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat, et omnem caeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. [25] Sapientia, pro eo quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Sed tamen cum sit Pater et Spiritus sanctus sapientia et virtus et lumen et lux, proprie tamen his nominibus Filius nuncupatur. [26] Splendor autem appellatur propter quod manifestat. Lumen, quia inluminat. Lux, quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat. [27] Sol, quia inluminator. Oriens, quia luminis fons et inlustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. [28] Fons, quia rerum origo est, vel quod satiat sitientes. Ipse quoque A et á. Alpha enim litteram nulla praecedit; prima est enim litterarum, sicut et Filius Dei; ipse enim se principium Iudaeis interrogantibus esse respondit. Vnde et Iohannes in Apocalypsi proprie ipsam litteram ponens ait (22,13): 'Ego sum A et á, primus et novissimus.' Primus, quia ante eum nihil est. Novissimus, quia iudicium novissimum ipse suscepit. [29] Mediator, quia inter Deum et hominem medius constitutus est, ut hominem ad Deum perduceret; unde et illum Graeci MESITEN vocant. [30] Paracletus, id est advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, sicut de eo dicit Iohannes (1 Ep. 2,1): 'Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum.' [31] Paracletus autem Graecum est, quod Latine dicitur advocatus. Quod nomen et Filio et Spiritui sancto adscribitur, iuxta quod et Dominus in Evangelio ait (Ioann. 14,16): 'Rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis.' [32] Intercessor autem ideo vocatur, quia pro culpa nostra removenda curam gerit, et pro abluendis nostris criminibus curam inpendit. [33] Sponsus, quia descendens de caelo adhaesit Ecclesiae, ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una. [34] Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae voluntatis. Vnde [et] apud Prophetam (Esai. 9,6) 'magni consilii angelus' legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. [35] Missus dicitur eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, unde et idem dicit (Ioann. 16,28): 'Ego a Patre exii, et veni in hunc mundum.' Homo autem dicitur quia natus est. [36] Propheta, quia futura revelavit. Sacerdos, quia pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos. Magister, quia ostensor. Nazarenus vero a loco. Nazareus a merito, id est sanctus sive mundus, quia peccatum non fecit. [37] Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intellegatur. Dicitur enim Panis, quia caro. [38] Vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. [39] Lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, venientes in unam fabricam Ecclesiae iungit, vel quod pacem in se angelis et hominibus facit. [40] Lapis offensionis, quia veniens humilis offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali, sicut dicit Apostolus (1 Corinth. 1,23): 'Iudaeis quidem scandalum.' [41] Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo firmissima est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. [42] Nam et Christus Agnus pro innocentia; et Ovis propter patientiam; et Aries propter principatum; et Haedus propter similitudinem carnis peccati; [43] et Vitulus pro eo quod pro nobis est immolatus; et Leo pro regno et fortitudine; et Serpens pro morte et sapientia; idem et Vermis, quia resurrexit; [44] Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. [45] Qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est Filius Dei hominis filius. [46] Vnde et quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de se ipso dixit (Ioann. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus': secundum formam servi (Ioann. 14,28): 'Quoniam Pater maior me est.' [47] Homines autem minus intellegentes quid pro quid dicatur, ea quae propter formam servi dicta sunt volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. [48] Sic autem Dei filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. [49] Hinc est quod scribitur (1 Corinth. 2,8): 'Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.' Filium ergo Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostra susceptione.