Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE HOMINIBVS QVI QVODAM PRAESAGIO NOMEN ACCEPERVNT. [1] Plerique primorum hominum ex propriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice indita sunt vocabula, ut aut futuris aut praecedentibus eorum causis conveniant. [2] In quibus tamen manente spiritali sacramento, nunc tantum ad litteram intellectum historiae persequimur. Vbi autem etymologiae interpretationem non attigimus, solam ipsam in Latino etymologiam posuimus. [3] Quod autem unum nomen Hebraicum aliter atque aliter interpretatur, hoc secundum accentuum et litterarum evenit diversitatem, ut in variis significationibus nomina commutentur. [4] Adam, sicut beatus Hieronymus tradit, homo sive terrenus sive terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. [5] Eva interpretatur vita sive calamitas sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi: calamitas et vae, quia praevaricatione causa extitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [6] Alii autem dicunt: ob hoc Eva vita et calamitas appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est vae. [7] Cain possessio interpretatur, unde etymologiam ipsius exprimens pater eius ait (Genes. 4,1): 'Cain, id est, Possedi hominem per Deum.' Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. [8] Abel luctus interpretatur, quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est atque subtractus. [9] Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Idem et positio, quia posuit eum Deus pro Abel. [10] Enos iuxta propriae linguae varietatem homo vel vir dicitur. Et congrue hoc vocabulum habuit. De eo enim scriptum est (Genes. 4,26): 'Tunc initium fuit invocandi nomen Domini'; licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sint idola. [11] Enoch dedicatio. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. [12] Cainan lamentatio vel possessio eorum; sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. [13] Matusalam interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur: mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. [14] Lamech percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain: quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribus confitetur. [15] Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium. Vnde et pater eius vocans nomen eius Noe dixit (Genes. 5,29): 'Iste requiescere nos facit ab omnibus operibus nostris.' [16] Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli et populus Dei. Ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. [17] Chain calidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Vnde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Kam dicitur. [18] Iapheth latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur; et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iapheth dictus est. Canaan filius Cham interpretatur motus eorum. [19] Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est pro opere eius, maledictus est. [20] Arfaxat sanans depopulationem. [21] Chus Hebraice Aethiops interpretatur; a posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes. [22] Nembroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populo tyrannidem, et ipse adgressus est adversus Deum impietatis aedificare turrem. [23] Heber transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, nec perseveraret in eis, tralata in gentibus gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei. [24] Phaleg divisio, cui pater propterea tale nomen inposuit, quia tunc natus est, quando per linguas terra divisa est. Thara exploratio ascensionis. [25] Melchisedech rex iustus. Rex, quia ipse postea imperavit Salem. Iustus, pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificio obtulit. [26] Loth declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum inlicita carnis incendia declinavit. [27] Moab ex patre. Et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. [28] Ammon, cuius causa nomen redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. [29] Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis inmutata, ablata de fine I littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham (Gen. 17,16): 'Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges populorum erunt ex ea.' [30] Agar advena, vel conversa. Fuit enim. [conplexui Abrahae advena causa generandi data, quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram.] [31] Cethura thymiama. [32] Ismahel interpretatur auditio Dei; sic enim scriptum est (Genes. 16,11): 'Et vocavit nomen eius Ismahel, quia exaudivit eum Deus.' [33] Esau trinomius est, et ex propriis causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero, quod fuerit hispidus et pilosus; quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat. [34] Atque idem tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus: Edom, id est sanguineus: Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. [35] Rebecca patientia, sive quae multum acceperit. Lia laboriosa, utique generando. [36] Plurimos enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. [37] Rachel interpretatur ovis. Pro ea enim Iacob pavit oves Laban. [38] Zelpha os hians. Bala inveterata. Dina transfertur in causam. Iurgii enim in Sichimis causa extitit. [39] Thamar amaritudo pro viris mortuis. Item et commutans. Mutavit enim se in habitu meretricis, quando cum socero suo concubuit. [40] Phares divisio, ab eo quod diviserit membranula secundarum, divisoris, id est phares, sortitus est nomen. Vnde et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separabant, divisi appellabantur. [41] Zara frater eius, in cuius manu erat coccinum, interpretatur oriens; sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo iusti nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur, Zara, id est oriens, appellatus est. [42] Iob in Latinum vertitur dolens; et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum. Calamitates enim suas nominis etymologia praefiguravit. [43] Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latino Pharao denegans eum, utique Deum, sive dissipator eius. Populi enim Dei fuit afflictor. [44] Iannes marinus, sive ubi est signum. Cessit enim et defecit signum eius coram signis Moysi; unde et dixerunt magi (Exod. 8,19): 'Hic digitus Dei est.' [45] Mambres mare pellicium sive mare in capite. Denique Moyses interpretatur sumptus ex aqua. [46] Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens adoptavit sibi; vocavitque nomen eius Moysen, eo quod de aqua sumpsisset eum. [47] Aaron mons fortitudinis interpretatur, propter quod turibulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit, et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit. [48] Eleazar Dei adiutorium. Balac praecipitans, sive devorans. Balaam vanus populus. [49] Phinees ori parcens. Transfixit enim pugione Zambri cum scorto Madianitide, et Domini furorem placavit, ut parceret. [50] Zambria iste lacessiens vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricaverit populum. [51] Raab latitudo, vel fames, sive impetus. Iosue interpretatur salvator. Ipse enim in figura Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. [52] Caleph quasi cor, aut canis. [53] Othoniel tempus eius Deus, vel responsio Dei. Aoth gloriosus. Barach fulgurans. Debbora apis vel loquax. Apis, quia fuit ad bellum promptissima, dimicans adversus Sisaram, quo perempto cecinit canticum; inde loquax. [54] Iahel ascensio. Gedeon experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est quali praesagio contra hostes futuram victoriam expediret, ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Abimelech pater meus rex. [55] Tola vermiculum, vel coccinum. Iair inluminans. Iephte aperiens, vel apertus. Esebon cogitatio, sive vinculum maeroris. [56] Abdo servus eius. Samson sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus. Dalila paupercula, vel situla. Booz in fortitudine, [sive] in quo robur. [57] Noemi, quam interpretare possumus consolatam, eo quod marito et liberis peregre mortuis, nurum Moabitidem in consolatione sua tenuit. [58] Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex populo gentili, quae relicta patria festinavit transire in terram Israel, dicens socrui suae (Ruth 1,16): 'Quocunque perrexeris, pergam.' [59] Anna gratia eius interpretatur, quia, dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est. Heli Deus meus. [60] Ophni discalciatus. Filius enim fuit Heli electus in ministerium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait (Ephes. 6,15): 'Calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis.' [61] Et Propheta (Isai. 52,7): 'Quam speciosi pedes qui adnuntiant pacem!' Iste ergo discalciatus interpretatur, ut eius nomine Veteris Testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum. [62] Phinees frater Ophni os mutum interpretatur, quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Samuel nomen eius Deus. Iessai insulae sacrificium, vel incensum. [63] Saul petitio [interpretatur]. Notum est enim quomodo Hebraeorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem. [64] David fortis manu, utique quia fortissimus in proeliis fuit. Ipse et desiderabilis, in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat Propheta (Agg. 2,7): 'Veniet desideratus cunctis gentibus.' [65] Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum eius Salomon dicitur, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen Ididia, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium vocabulum eius Coheleth, quod Graece appellatur Ecclesiastes, Latine Contionator, quod ad populum loqueretur. [66] Ionathan columbae donum. [67] Absalon patris pax per antiphrasin, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore extinctum plangeret. [68] Roboam latitudo populi, et ipsud per antiphrasin, quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. [69] Abia pater Dominus, vel pater fuit. Asa tollens, sive sustollens. Iosaphat Domini iudicium. Ioram, qui est excelsus. Achazias adprehendens Dominum. [70] Athalia tempus Domini. Ioas spirans, vel Domini robur. [71] Amasias populum tollens. Ozias fortitudo Domini. Azarias auxilium Domini. Ozias autem ipse est qui Azarias duplici nomine. Iste est qui, inlicitum sibi sacerdotium vindicare conatus, lepra in fronte percussus est. Ioatham est perfectus. [72] Pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. [73] Achaz adprehendens. Ezechias fortis Dominus. Manasse obliviosus. Per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum. [sive quod oblitus est Deus peccatorum illius.] [74] Amon fidelis vel onustus. Iosias, ubi est incensum Domini, propria etymologia nominis. Iste [est] enim qui simulacra conbussit. [75] Ioachaz robustus. Ioachim, ubi est praeparatio. Eliachim Dei resurrectio. Ieconias praeparatio Domini. Sedechias iustus Domini. [76] Ieroboam iudicatio sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio interpretatur, pro eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David. Divisionis enim populi causa iste extitit. Zambri psalmus vel canticum meum. [77] Omri crispans meus. Achab frater patris. [78] Iezabel fluxus sanguinis, vel fluens sanguinem: sed melius, ubi est sterquilinium. Praecipitata enim deorsum comederunt carnes eius canes, sicut praedixerat Helias (4 Reg. 9,37): 'Et erunt,' inquit, 'carnes Iezabel sicut stercus super faciem terrae.' [79] Ochozias adprehendens Deum. Iehu ipse, vel est. Ioatha robustus. Sella umbra eius, vel petitio. Manahem consolans. Paceas aperiens. [80] Nabuchodonosor prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istiusmodi signum, pro somnio scilicet futurorum quod vidisse narratur, et Daniel interpretatus est; sive sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captivitatem ab eo ducti sunt. [81] Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse conpositus: zo iste, ro magister, babel proprie Babylonium sonat; et efficitur nomen Zorobabel, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Iudaeae extitit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL