Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. DE PATRIARCHIS. [1] Quorundam patriarcharum etymologiae notandae sunt, ut sciamus quid in suo vocabulo resonant. Nam plerique eorum ex causis propriis nomina acceperunt. Patriarchae interpretantur patrum principes. ARCHOS enim Graece princeps est. [2] Abram primum vocatus est pater videns populum, propter Israel scilicet tantum. Postea appellatus est Abraham, quod transfertur pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur, iuxta illud (Genes. 17,5): 'Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te.' [3] Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quando per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac; interpretatur enim risus. [4] Sciendum autem quod quattuor in Veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismahel, Isaac, Salomon et Iosias. [5] Lege Scripturas. Iacob subplantator interpretatur, sive quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Vnde et Esau dixit (Genes. 27,36): 'Iuste vocatum est nomen euis Iacob, subplantavit enim me ecce secundo.' [6] Israel vir videns Deum. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait (Genes. 32,30): 'Vidi Dominum et salva facta est anima mea.' [7] Ruben interpretatur visionis filius. Sic enim, quando eum peperit Lia, vocavit nomen eius Ruben dicens (Genes. 29,32): 'Quia vidit Deus humilitatem meam.' [8] Simeon interpretatur auditio. Sic enim dixit Lia, quando peperit eum (Genes. 29,33): 'Quia exaudivit me Deus.' [9] Levi additus. Dixit enim Lia, quando peperit eum, non ambigens de amore viri (Genes. 29,34): 'Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios.' [10] Iudas confessio dicitur. Quando enim peperit eum Lia, laudem Domino rettulit dicens (Genes. 29,35): 'Nunc super hoc confitebor Domino,' et ob id vocatus est Iudas. A confessione itaque nomen eius [est] dictum, quod est gratiarum actio. [11] Issachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur est, sachar merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Vnde et dum natus est, dixit Lia (Genes. 30,18): 'Dedit Deus mercedem meam.' [12] Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia: propterea iam secura dixit (Genes. 30,20): 'Habitabit mecum vir meus.' Vnde et filius eius vocatus est habitaculum. [13] Nephtalim. De conversione, sive conparatione causa nominis eius est. Vnde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Bala (Genes. 30,8): 'Habitare me fecit Deus habitationem cum sorore mea.' [14] Dan interpretatur iudicium. Bala enim dum eum peperisset, dixit Rachel domina eius (Genes. 30,6): 'Iudicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium.' Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset Dominus, filio ancillae iudicii nomen inponeret. [15] Gad ab eventu, sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: In fortuna, id est quod dicitur, in procinctu vel eventu. [16] Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia (Genes. 30,13): 'Beata ego, et beatificant me mulieres': et ab eo, quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. [17] Ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. [18] Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab inminenti famis excidio liberarit. [19] Beniamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur iamin. Mater quippe eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. [20] Manasses dictus ab eo, quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice vocatur oblivio. [21] Ephraim, eo quod auxerit eum Deus; et ex hoc vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL