Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. DE APOSTOLIS. [1] Apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece AGGELOI, Latine nuntii vocantur, ita Graece Apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam Persas Indosque penetrarent docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut adtestantibus signis et prodigiis crederetur illis in his quae dicebant et viderant. Habent autem plerique ex his causas suorum vocabulorum. [2] Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo, super quem est fundata Ecclesia. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est, sicut non Christus a Christiano, 'sed Christianus a Christo vocatur; ideoque ait Dominus (Matth. 16,18): 'Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam,' quia dixerat Petrus: 'Tu es Christus filius Dei vivi'; deinde ei Dominus: 'Super hanc,' inquit, 'petram,' quam confessus es, 'aedificabo ecclesiam meam.' Petra enim erat Christus, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. [3] Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus Apostolorum; KEFALE enim Graece caput dicitur, et ipsud nomen in Petro Syrum est. [4] Simon Bar-iona in lingua nostra sonat filius columbae, et est nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius, Iona Hebraice columba; utroque sermone dicitur Bariona. [5] Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est Petrus, filius sit Iohannis, iuxta illam interrogationem (Ioh. 21,15): 'Simon Iohannis, diligis me?' et volunt scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar-Iohannem, hoc est filium Iohannis, Barione scriptum sit, una detracta syllaba. Iohanna autem interpretatur Domini gratia. [6] Et fuisse Petrum trinomium: Petrum, Cephan, et Simon Bariona: Simon autem Hebraice interpretatur audiens. [7] Saulus Hebraeo sermone temptatio dicitur, eo quod prius in temptatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat: inde nomen habet istud, quando persequebatur Christianos. [8] Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit, vel quia ab oriente usque ad occasum evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. [9] Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit (13,2): 'Segregate mihi Barnaban et Paulum ad opus, quod elegi eos.' Latino autem sermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait (1 Cor. 15,9): 'Ego autem sum minimus omnium apostolorum.' Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis, modicus. [10] Ideo sic loquimur: 'paulo post videbo te,' id est post modicum. Nam quia modicus factus est, ipse dicit: 'Ego enim sum novissimus [omnium] apostolorum,' et (Eph. 3,8): 'Mihi minimo omnium sanctorum.' Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham et Sarra. [11] Andreas frater Petri carne, et cohaeres gratia. Secundum Hebraeam etymologiam interpretatur decorus, sive respondens; sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. [12] Iohannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim, In quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum ceteris Apostolis dilexit Iesus. [13] Iacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Iohanne verum patrem secuti sunt. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus filius Zebedaei, frater Iohannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus. [14] Iacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus, qui dicitur filius Zebedaei, sicut iste filius Alphaei. [15] Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt. Iste est Iacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei soror fuit matris Domini, quam Mariam Cleophae Iohannes evangelista cognominat, a patre, sive a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen inponens. Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latino exprimitur millesimus, sive doctus. [16] Philippus os lampadarum, vel os manuum. Thomas abyssus, vel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Bartholomeus filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me. Syrum est, non Hebraeum. [17] Matthaeus in Hebraeo donatus exprimitur. Idem et appellatus Levi ex tribu a qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publicani nomen accepit, quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus. [18] Simon Cananeus ad distinctionem Simonis Petri, de vico Galileae Cana, ubi aquas Dominus mutavit in vinum. Ipse est qui in alio evangelista scribitur Zelotes. Cana quippe zelum interpretatur. [19] Iudas Iacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde, quod nos diminutive corculum possumus appellare; ipse in alio evangelista Thaddaeus scribitur, quem ecclesiastica tradit historia missum Edessam ad Abgarum regem. [20] Iudas Iscariotes vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Issachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris quo vendidit Dominum, sicut scriptum est (Matth. 27,9): '[Et] acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium quod adpretiatus sum ab eis.' [21] Matthias, qui inter Apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur pro Iuda. Iste enim in locum eius electus est ab Apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. [22] Marcus excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit. [23] Lucas ipse consurgens, sive ipse elevans (eo quod elevaverit praedicationem Evangelii post alios]. [24] Barnabas filius prophetae, vel filius consolationis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL