Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. DE RELIQVIS IN EVANGELIO NOMINIBVS. [1] Maria inluminatrix, sive stella maris. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria domina nuncupatur; et pulchre; quia Dominum genuit. [2] Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei iuramentum. Magdalena turris. [3] Martha inritans, [vel] provocans. Sermone autem Syro interpretatur dominans. [4] Nathanael donum Dei [quia dolus, id est simulatio, dono Dei in eo non fuit]. Zebedaeus donatus, sive fluens iste. [5] Zacchaeus iustus, sive iustificatus, aut iustificandus. Syrum est nomen, non Hebraeum. [6] Lazarus adiutus [eo quod sit a morte resuscitatus]. Herodes pellicius, gloriosus. [7] Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore. Inique enim ore suo iustum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali adnuntiasset. [8] Pontius declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas dicens (Matth. 27,24): 'Innocens ego sum a sanguine iusti huius.' [9] Pilatus os malleatoris [quia dum Christum ore suo et iustificabat et condemnabat, more malleatoris utraque ferit]. [10] Barabba filius magistri eorum; absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL