Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. DE CETERIS FIDELIBVS. [1] Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. [2] Christiani autem olim a Iudaeis quasi opprobrio Nazaraei vocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico quodam Galileae Nazaraeus sit appellatus. [3] Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet et facta non habet. Vbi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. [4] Catholicus universalis sive generalis interpretatur. Nam Graeci universale KATHOLIKON vocant. [5] Orthodoxus est recte credens, et ut credit [recte] vivens. ORTHOS enim Graece recte dicitur, DOKSA gloria est: hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. [6] Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus interpretari potest. [7] Catechumenus dictus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam KATECHOUMENOS Graece auditor interpretatur. [8] Conpetens vocatus, quia post instructionem fidei conpetit gratiam Christi; inde et a petendo conpetentes vocati. [9] Laicus popularis. LAOS enim Graece populus dicitur. [10] Proselytus, id est advena et circumcisus qui miscebatur populo Dei, Graecum est.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL