Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE REGNIS M1LITIAEQVE VOCABVLIS. [1] Regnum a regibus dictum. Nam sicut reges a regendo vocati, ita regnum a regibus. [2] Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, Medi, Persae, Aegyptii, Graeci, quorum vices sors temporum ita volutavit ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur: Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, et locis inter se ordinata atque distincta. [3] Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est: denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterique reges velut adpendices istorum habentur. [4] Reges a regendo vocati. Sicut enim sacerdos a sacrificando, ita et rex a regendo. Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Vnde et apud veteres tale erat proverbium: 'Rex eris, si recte facias: si non facias, non eris.' [5] Regiae virtutes praecipuae duae: iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas; nam iustitia per se severa est. [6] Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non benivolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. [7] Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabant. Regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta septem. [8] Proconsules suffecti erant consulibus, et dicti proconsules eo quod vicem consulis fungerentur, sicut procurator curatori, id est actori. [9] Exconsules autem dicti, quod iam a consulatu exierint, sive discesserint peracto vicis suae anno. [10] Dictatores quinto anno post reges expulsos Romani sibi creaverunt, dum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem adversus Romam collegisset exercitum. [11] Hi quinquennii temporis imperio utebantur. Plus enim erant honore quam consules, qui annuas potestates tenebant. Et dicti dictatores, quasi principes et praeceptores. Vnde et magistri populi nominabantur. Vnde et edicta dicuntur. [12] Caesarum nomen a Iulio coepit, qui bello civili commoto primus Romanorum singularem optinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit, vel quia cum caesarie natus sit. A quo et imperatores sequentes Caesares dicti, eo quod comati essent. Qui enim execto utero eximebantur, Caesones et Caesares appellabantur. [13] Iulius autem dictus, quia ab Iulo Aeneae filio originem duxit, ut confirmat Vergilius (Aen. 1,288):

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

[14] Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum prius fuit apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui: sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eoque is distingueretur a ceteris gentium regibus; quod et sequentes Caesares hactenus usurpaverunt. [15] Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos ex Silvii nomine omnes reges Albanorum Silviii appellati sunt; sicut apud Persas Arsacidae: apud Aegyptios Ptolomei; apud Athenienses Cecropidae. [16] Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primitus senatus Octavio Caesari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur. [17] Dum autem idem Octavianus iam Caesar et imperator appellaretur, vel Augustus, postea vero dum Iudos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut vocaretur et Dominus, statim manu vultuque averso indecoras adulationes repressit et Domini appellationem ut homo declinavit, atque insequenti die omnem populum gravissimo edicto corripuit, Dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem suis permisit. Fuit autem filius A[c]tiae, quae nata est de sorore Iulii Caesaris. [18] Reges autem ob hanc causam apud Graecos BASILEIS vocantur, quod tamquam bases populum sustinent. Vnde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur. [19] Tyranni Graece dicuntur. Idem Latine et reges. Nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut (Virg. Aen. 7,266):

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Fortes enim reges tyranni vocabantur. Nam tiro fortis. De qualibus Dominus loquitur dicens (Proverb. 8,15): 'Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram.' [20] Iam postea in usum accidit tyrannos vocari pessimos atque inprobos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. [21] Princeps et dignitatis modo significatur et ordinis, sicut est illud Vergilianum (Aen. 9,535):

Princeps ardentem coniecit lampada Turnus,

pro primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat. Dux dictus eo quod sit ductor exercitus. [22] Sed non statim, quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in proelio ducentem. Vnde et Vergilius (Aen. 10,370):

Ducis Evandri.

Sallustius (Hist. 4, frag. 7 M.): 'Quo cupidius in ore ducis se quisque bonum.' Non dixit 'in ore consulis.' [23] Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur. MONAS quippe singularitas Graeco nomine, ARCHE principatus est. [24] Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes: nam TETTARA quattuor sunt; qualis fuit apud Iudaeam Philippus. [25] Patricii inde vocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita provideant reipublicae. [26] Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint. [27] Praetores, idem qui et praefecti, quasi praepositores. [28] Praesides vero dicti, qui alicuius loci tutelam praesidialiter tenent. [29] Tribuni vocati, quod militibus sive plebibus iura tribuunt. [30] Chiliarchae sunt qui mille praesunt, quos nos millenarios nuncupamus; et est Graecum nomen. [31] Centuriones dicti, eo quod centum praesint militibus; sicut quinquagenarii, quia in capite sunt quinquaginta militum; sicut decani, ab eo quod decem militibus praeferuntur. [32] Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellavit. Liber vero primus militiae ordinem docuit. [33] Miles aut ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est, qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris. Est enim gregarius, id est humilis militiae. Extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine. [34] Emeriti dicuntur veterani solutique militia, qui iam in usu proelii non sunt, et quia mereri militare dicitur, ab stipendiis scilicet quae merentur. Idem et veterani dicuntur, quia iam in usu proelii non sunt, sed post multos militiae labores quietis suffragium consequuntur. [35] Equestres milites dicti quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine. [36] Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam delegantur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex sola professione nativitatis, sed aspectu et valitudine corporis existimantur. Vnde et tirones dicti, quique antequam sacramento probati sint, milites non sunt. [37] Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exercere armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant, de quibus Vergilius (Aen. 7,162):

Et primo flore iuventus.

[38] Servos sane numquam militasse constat, nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas. [39] Desertores vocati eo, quod desertis militaribus officiis evagantur. Hi in alios numeros militiae nomen dare prohibentur, sed si non magni temporis culpam contraxerint, caesi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes et ipsi desertores vocantur. [40] Conscripti milites dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est, sicut transcripti vocantur cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, ut transcribantur. [41] Obtiones dicti, quod sint electi. Nam optare eligere est, sicut est illud (Virg. Aen. 3,109):

Optavitque locum regno,

id est elegit. [42] Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum et in porticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt, vigiliae nocturnae. Vnde et vigiles. [43] Velites erant apud Romanos genus militiae, a volitando vocati. Lecti enim agilitate iuvenes cum armis suis post terga equitum consedebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his igitur velitibus elephanti quondam Hannibalis retro acti, cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. [44] Castra sunt ubi miles steterit. Dicta autem castra quasi casta, vel quod illic castraretur libido. Nam numquam his intererat mulier. [45] Militia autem a militibus dicta; aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia. [46] Legio sex milium armatorum est, ab electo vocata, quasi lecti, id est armis electi. Proprie autem Macedonum phalanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur. [47] Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas. [48] Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Vnde et qui his praesunt centuriones dicuntur. [49] Subcenturiati vero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria: tamen structi etiam ipsi et in speculis positi in bello sunt; ut si prima defecerit, isti, quos sub se diximus, laborantibus primis subveniunt. Vnde et ad insidiandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. [50] Manipulus ducentorum est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primo manu incipiebant, sive quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est fasciculos stipulae vel herbae alicuius pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus (1,296):

Convocat armatos extemplo ad signa maniplos.

[51] Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decem dabantur et fiebant turma. [52] Cohors quingentos milites habet. Tria sunt militiae genera: sacramentum, evocatio, coniuratio. [53] Sacramentum, in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post conpleta stipendia, id est, militiae tempora; et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam viginti et quinque annis tenentur. [54] Evocatio, dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri evocantur. Vnde etiam consul solebat dicere: 'Qui rempublicam salvam esse vult, me sequatur.' [55] Coniuratio, quae fit in tumultu, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuatio dicitur. [56] In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen; quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. [57] Acies dicta, quod ferro armata sit et acumine gladiorum. [58] Exercitus multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli vocata. [59] Cuneus est collecta in unum militum multitudo. Vnde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus, eo quod in unum omnes cogantur. [60] Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Vnde et Vergilius (Aen. 2,30): Classibus hic locus, hic acies certare solebant.

[61] Iam postea et classica navium dicta. Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodum autem dictum pro difficultate, quod vix possit resolvi. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. [62] Alae autem equites ob hoc dicti, quia tegunt pedites alarum vice. [63] Cornua vocantur extremitas exercitus, quod intorta sit. [64] Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est eundo. Plautus (Most. 562): 'Quo te agis?' Ipse est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portis procedit. Quidquid fuerit aliud, abusive dicitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL