Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. DE ADFINITATIBVS ET GRADIBVS. [1] Heredis nomen inposuit census aeris. Solvet enim tributum auctoris. In hoc enimvero vocabulo prima successio est hereditatis et generis, ut sunt filii et nepotes. [2] Proheres est, qui loco heredis fungitur, quasi pro herede. Est enim aut institutus, aut substitutus. [3] Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius (4,1129):

Et bene patra patrum.

[4] Genitores autem a gignendo; et parentes quasi parientes. Idem et creatores. [5] Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. [6] Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia; nam causa pater est. [7] Pater familias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis tamquam pater filiis patria dilectione consulit, servorumque condicionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectit. Hinc enim exortum est nomen patri familias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam reputent appellari. [8] Matremfamilias inde vocari, quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit mariti. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati, ita materfamilias illa est quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. [9] Avus patris pater est, ab aevo dictus, id est ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater [est], iam longe ab avo. Atavus abavi pater. [10] Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est quartus super avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. Familia enim oritur a patre, terminatur in tritavo. [11] Filius et filia a familia dicti sunt; ipsi enim primi in ordine nascentium existunt. Vnde et Cornelia familia stirps ipsa omnis a Cornelio orta. Familia autem a femore. [12] Femore enim genus et stirps ostenditur. Nam familia pro servis abusive, non proprie dicitur. [13] Stirps ex longa generis significatione vocatur. Gnatus dictus quia generatus. Vnde et per G scribitur. Suboles eo quod substitutio sit generis. [14] Quadripertitus est autem ordo filiorum, ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus. Vnigenitus, post quem nullus. Medius, inter omnes. Novissimus, post omnes. Idem et minimus, a monade. Novissimus autem propter quod novus, quia ceteri praecedendo antiquiores existunt. [15] Quattuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura, veluti quum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus, dicente Evangelio (Luc. 3,8): 'Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae'; veluti sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli; a quo non nati, sed quem fuerant imitati. [16] Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire, vel sicut nos Deo non natura, sed adoptione dicimus: 'Pater noster, qui es in caelis.' Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos quibus Evangelium praedicavit. [17] Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis; quia sicut servus in potestate est domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio, ut sit liber a patre, sicut fit servo manumissio, ut sit liberatus a domino. [18] Item liberi dicti, quia ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit. [19] Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii. Idem et pueri a pube. [20] Adoptivus filius est, qui aut patre iusto, aut avo, aut proavo, cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Aemilius, vel Scipio Paulinus. [21] Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem uno aborto, alter, qui legitime natus fuerit, Vopiscus nominatur. [22] Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex voluit, ut qui de defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. [23] Nothus dicitur, qui de patre nobili et de matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum et in Latinitate deficit. [24] Huic contrarius spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius; quia muliebrem naturam veteres spurium vocabant; velut APO [TOU] SPOROU, hoc est seminis; non patris nomine. [25] Eosdem et Favonios appellabant, quia quaedam animalia Favonio spiritu hausto concipere existimantur. Vnde et hi, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur. Latine autem spurii quasi extra puritatem, id est quasi inmundi. [26] Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem nepos quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus in iure est propter discretionem successionis admissum. [27] Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est. Et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quasi porro post geniti. Nam filii et nepotes non sunt progenies, quia non est in eis longa posteritas. [28] Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur, ita superius proavi, atavi qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope nepotem. [29] Abnepos, quia seiungitur a nepote. Est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos abnepotis filius. [30] Trinepos adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. [31] Minores autem non dicimus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Vbi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut et maiores dicimus, post patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL