Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. DE CONIVGIIS. [1] Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris vir eius. [2] Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat; et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. [3] Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant. [4] Vnde admissum est ut sponsum dicamus virum, ab spondendo, et sponsam similiter. Ceterum proprie spondere velle est. Ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. [5] Arrabo dicta, quasi arra bona. Quod enim datur pro coniugio, bene datur, quia coniugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est, idcirco arrabo non est. [6] Dicta autem arra a re, pro qua traditur. Est autem arra non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re, ut aut reddatur aut conpleatur. [7] Proci nuptiarum petitores, a procando et petendo dicti. [8] Pronuba dicta, eo quod nubentibus praeest, quaeque nubentem viro coniungit. Ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis; et nympha pro lavationis officio, quod et ad nomen nubentis adluditur. [9] Coniuges appellati propter iugum, quod inponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subici solent, propter futuram concordiam, ne separentur. Coniuges autem verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus; sicut Maria Ioseph coniux vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. [10] Nuptae dictae, quod vultus suos velent. Translatum nomen a nubibus, quibus tegitur caelum. Vnde et nuptiae dicuntur, quod ibi primum nubentium capita velantur. Obnubere enim cooperire est. [11] Cuius contraria innuba, hoc est innupta, quae adhuc vultum suum non velat. Vxores vocatae, quasi unxiores. [12] Moris enim erat antiquitus ut nubentes puellae simul venirent ad limen mariti, et postes, antequam ingrederentur, ornarent laneis vittis et oleo unguerent. Et inde uxores dictae, quasi unxiores: quae ideo vetabantur limina calcare, quod illic ianuae et coeant et separentur. [13] Matrona est quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati, vel quia iam mater fieri potest, unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matrem, et matrem et matremfamilias. Nam matronae, quia iam in matrimonium convenerunt: matres, quia genuerunt: matresfamilias, quia perquandam iuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt. [14] Monogamus dictus, quia uni tantum nupsit. MONON enim apud Graecos unum dicitur, GAMOS nuptiae interpretantur. [15] Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duabus, vel tribus maritus. [16] Vidua vocata, quod cum viro duo non fuerit, nec circa consortium alterius viri post mortem coniugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserint, viduae non dicuntur. Item vidua dicta, quod sola sit, nec circa consortium viri coniugalia iura custodiat. [17] Fratris uxor fratrissa vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores ianetrices vocantur, quasi eandem ianuam terentes, vel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror galos appellatur. [18] Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. [19] Matrimonium est nubilium iusta conventio et condicio. [20] Coniugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae: coniugium dictum quia coniuncti sunt, vel a iugo quo in nuptiis copulantur, ne resolvi aut separari possint. [21] Conubium autem non a nupta, sed a nubendo formatum. Dicitur autem conubium, cum aequales in nuptias coeunt, ut puta cives Romani, pari utique dignitate. Conubium autem non est, cum civis Romanus cum Latina iungitur. Quotiens autem conubium non est, filii patrem non sequuntur. [22] Hymenaeus dicitur a quodam Hymenaeo, qui primus prospere usus est nuptiis, vel APO TOU UMENOS, quae membrana virginitatis est claustrum. [23] Contubernium est ad tempus coeundi conventio; unde et tabernaculum, quod modo huc, modo illuc praefigitur. [24] Repudium est quod sub testimonio testium vel praesenti vel absenti mittitur. [25] Divortiumn est quotienscumque dissoluto matrimonio alter eorum alteras nuptias sequitur. Divortium autem dictum a flexu viarum, hoc est, viae in diversa tendentes. [26] Frivolum est cum eo animo separantur, ut rursum ad se invicem revertantur. Nam frivolus est velut quassae mentis et fluxae, nec stabilis. Proprie autem frivola vocantur fictilia vasa inutilia. [27] Tribus autem ob causis ducitur uxor: prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi (1,28): 'Et benedixit eos,' dicens: 'Crescite et multiplicamini': secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur (2,18): 'Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile': tertia causa incontinentiae, unde dicit Apostolus, ut (1 Cor. 7,9): 'Qui se non continet, nubat.' [28] In eligendo marito quattuor spectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris affectum. Refert haec quattuor Vergilius de Aenea, quod his Dido inpulsa est in amorem eius (Aen. 4,11-14):

Pulchritudine:
Quam sese ore ferens!
Virtute:
Quam forti pectore et armis!
Oratione:
Heu quibus ille
iactatus fatis, quae bella exhausta canebat!
Genere:
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

[29] Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut forma, non quas probitas morum commendat. [30] Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Vnde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres volueruut feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL